CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Adducit opinionem Henrici quoad primam et secundam quaestionem, quam propter ejus confusionem non summavi, sed per rationes quibus Scotus suam sententiam probat, refutatur.
Ad hoc dicit (a) quidam Doctor sic, quod loquendo de cognitione alicujus, distingui potest ex parte objecti per se vel per accidens, in particulari vel in universali.
Realiter per accidens non cognoscitur Deus, quia quidquid de ipso cognoscitur, est ipse Deus; tamen cognoscendo aliquod attributum ejus, cognoscimus quasi per accidens quid est, unde de attributis dicit Damascenus lib 1.
c. 4. quod non naturam dicunt Dei, sed quae circa naturam.
In universali etiam, puta in generali attributo cognoscitur, non quidem in universali secundum praedicationem quod dicatur de ipso, in quo nullum est universale, quia quidditas illa est de se singularis: sed in universali, quod sibi analogice commune est et creaturae, tamen quasi unum a nobis concipitur propter proximitatem conceptuum, licet sint diversi conceptus.
In particulari (b) non cognoscitur ex creaturis, quia creatura est peregrina similitudo ejus, quia tantum ei conformis est, quoad aliqua attributa, quae non sunt illa natura in particulari: igitur cum nihil ducat in cognitionem alterius nisi sub ratione similitudinis, sequitur quod Deus non cognoscitur in particulari ex creaturis.
Item in universali tripliciter cognoscitur, generalissime, generalius, generaliter.
Generalissime habet tres gradus. Cognoscendo enim quodcumque ens ut hoc ens est, indistinctissime concipitur Deus, quia concipitur ens quasi pars conceptus, et est primus gradus. Amovendo hoc et concipiendo ens, est secundus gradus. Jam enim ens ut conceptum, non ut pars conceptus, concipitur commune analogum Deo et creaturae. Quod si distinguatur conceptus entis qui Deo convenit, puta concipiendo ens indeterminatum negative, id est, non determinabile, a conceptu entis qui convenit creaturae analogice, quod est ens indeterminatum privative, jam est tertius gradus. Primo modo indeterminatum abstrahitur, ut forma ab omni materia, ut in se subsistens et imparticipabilis. Secundo modo indeterminatum est universale abtractum a (particularibus, quod non est actu participatum in illis. Post istos tres (c) gradus concipiendi generalissime, concipitur Deus generalius, concipiendo quodcumque attributum, non simpliciter sicut prius, sed cum praeeminentia summa. Generaliter autem concipitur, concipiendo quodcumque attributum esse idem suo primo proprio attributo, scilicet ejus esse propter simplicitatem: nec per speciem propriam cognoscitur Deus, quia nihil est eo simplicius, sed ad modum aestimativae. Sicut enim aestimativa in brutis, sub intentionibus sensatis subfodiendo, cognoscit intentiones non sensatas, ut nocivi et proficui, sic intellectus sub specie creaturae, quae non repraesentat nisi creaturam, ex suo acumine subfodit ad cognoscendum ea quae sunt et dicuntur de Deo, per speciem alienam ex creaturis, et hoc omnibus tribus modis praedictis.
(d) Quoad secundam quaestionem, secundum istam opinionem distinguendum est de modo concipiendi naturaliter et rationaliter. Primo modo Deus est primum objectum intelligibile a nobis ex creaturis, quia naturalis cognitio procedit ab indeterminato ad determinatum. Indeterminatum negaive est magis indeterminatum quam privative indeterminatum; ergo praeconcipitur illi, et illud indeterminatum privative secundum cognitionem nostram, praeconcipitur determinato, quia ens et res prima impressione imprimuntur in anima nostra, secundum Avicennam primo Metaph. cap. 5. ergo indeterminatum negative, omnino primum est objectum nostro intellectui.
Rationaliter autem est Deus posterius creatura objectum cognitum secundum tres gradus. Primo generalissime, deinde generalius et ultimo generaliter, quia primo concipitur hoc bonum, deinde bonum universale abstractum secunda abstractione, puta quod est indeterminatum privative: deinde bonum prima abstractione abstractum, quod scilicet est indeterminatum negative, quia via ratiocinativae deductionis, prius oportet cognosci illud a quo fit abstractio quam abstractum. Exponitur primum membrum, scilicet naturaliter, quomodo est sic cognitum primo, quia Deus ut est sic primum cognitum, non distinguitur ab aliis propter simplicitatem, et quia non est primum cognitum nisi tantum quoad duos primos modos gradus generalissime concipiendi, quorum neuter pertingit ad aliquam rationem determinantem illud attributum Deo. Qualiter autem posset esse primum cognitum, et non distingui ab aliis per intellectum cognoscentem, exemplificatur, sicut oculus primo videt lucem, licet non distincte discernat de ipsa propter subtilitatem, sicut discernit de colore per lucem.