Dominus. Hic agit de beneficiis speratis. Et primo commemorat potentiam benefactoris. Secundo ponit sperata beneficia, ibi, dominus virtutem populo suo dabit. In Hebraeo habetur, dominus diluvio sedit, et hoc habet planum sensum; quasi dicat: verum est quia hoc fecit populo Israeli.
Numquid non ejusdem potestatis aliquando fuit? immo a principio mundi judicia ejus manifesta fuerunt.
Et commemorat unum manifestum, quod ex judicio pro peccato hominum induxit diluvium. Et sedebit dominus rex in aeternum, judicans scilicet populos in aequitate. Hieronymus habet, dominus diluvium inhabitat, vel inhabitare facit. Diluvio inundante, terra evacuata est ab habitatoribus. Postea iterum, inhabitare facit terram, dissipatam tunc per multiplicationem hominum. Mystice potest tripliciter legi. Uno modo, ut ly diluvium sit quasi accusativus appositus ad hoc infinitum, inhabitare: quia in arca Noe soli illi habitaverunt diluvium: et sic per arcam Noe signatur ecclesia, et sancti qui sunt in ea, securi habitant diluvium tribulationum. Alio modo e converso, quasi, diluvium inhabitat in templo suo. Diluvium est mundum, et carnales homines mundi: nah. 1: in diluvio praetereunte consummationem faciet. Hoc ergo diluvio faciet inhabitare in templo suo, quando convertentur, et sedebit rex in aeternum, ut supra expositum est. Alio modo diluvium inhabitat, idest aquas baptismales, quas ipse inhabitat per effectum gratiae. Consequenter commemorat beneficia sperata. Et primo pertinentia ad progressum.
Secundo ad finem. Quantum ad primum dicit, dominus virtutem populo suo dabit, per quam possint proficere: isa. 40: qui dat lapso virtutem, et his qui non fuerunt fortitudinem etc.. Quantum ad secundum dicit, dominus benedicet populo suo in pace: isa. 32: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in requie opulenta.