CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod virtus moralis non est sine prudentia.
Ut autem perfectior sit doctrina, rursus intendendum est de virtute morali. Sicut ostendimus quod prudentia non est sine virtute morali, ita e converso ostendere oportet quod virtus moralis non est sine prudentia. Ad hoc autem ostenden- dum Intelligere oportet, quod in parte animae in qua est virtus moralis secundum materiam, est quaedam virtus naturalis praeexistens per naturam in subjecto quae, similiter se habet ad virtutem moralem, sicut dinotica se habet ad prudentiam : et ista virtus naturalis non est idem cum virtute morali, sed est simiae aliquid ejus, in hoc scilicet quod circa eadem est et ad idem, sed est confusum et interminatum quod in virtute consuetudinali superveniente adjuvatur et determinatur : et propter hoc anima proximum subjectum efficitur virtutis. Haec igitur quia per naturam inest, virtus naturalis vocatur : alia autem quae consuetudine perfecta est, vocatur virtus principalis sive cardinalis. Hujus autem signum est id quod in omnibus videtur. Omnes enim judicant quod singuli singulorum mores existant aliqualiter per naturam. Confestim enim ab ipsa nativitate habemus quod ad. quaedam simus justi, ad quaedam autem temperati, ad quaedam autem fortes, et ad alia secundum hunc modum dispositi : et quidam ad unum plus, ad alterum minus.
Et quamvis ita simus dispositi per naturam, tamen quaerimus alterum quid
bonum et perfectum, quod principaliter bonum perfectam habens rationem boni. Et talia bona secundum singulas virtutes dicimus nobis existere, et fieri secundum alterum modum, quia per consuetudinem, sicut diximus in secundi libri principio. Per naturales ergo virtutes innati sumus suscipere principales virtutes : perficere autem est ab assuetudine. Dinotica igitur quae secundum pridem rationalem inest, brutis et pueris attribui non potest.Virtus autem.
ncipalem,quia secundum partem irra- tionalem inest, aliquando per similitudi-
nem pueris et brutis attribuitur, sicut dicimus ovem mansuetam, turturem castam, et leonem fortem. Et enim pueris et bestiis per similitudinem quamdam naturales existunt habitus, sed sine intellectu practico, quo quia non participant, aliquando per accidens nocivi eis esse videntur, sicut leoni aliquando nocet audacia. Est ergo intellectus necessarius qui moderetur appetitus et passiones et passionum motus ad rectum. In talibus autem non moderatis per intellectum. malum videtur fieri, quemadmodum corpori fortiter moto sine visione oculorum, fortiter accidit falli et periculose propter non habere visum : quanto enim fortius movetur, tanto non videns quo vadat, fortius impingit et periculosius cadit : sic et hic : passiones enim non moderatae per intellectum effraenes sunt et praecipitantes in malum. Si autom"quis accipiat intellectum practicum in operari quodlibet operandorum, statim multum differt : hoc enim moderabitur passiones et motus earum : et sic adunantur et determinantur ad habitum virtutis moralis. Habitus enim sic simul existens et adunatus per rationem sive intellectum praticum, proprie virtus vocatur : ante autem hoc non habebat nomen virtutis nisi per similitudinem : sed cum ex consuetudine et exercitio multo firmum esse accipit ad recte et secundum rationem operari, tunc accipit vere nomen virtutis.
Quare quemadmodum in opinativa parte animae duae species sunt, AdminBookmark scilicet , et prudentia : sic in parte animae quae moralis dicitur, eo quod est
subjectum moralium virtntum et in et principalis, quae naturalis virtutis est formativa et perfecta.
Inter has ea quae dicitur principalis, non fit sive prudentia : non enim fit sine ordinatione et moderatione passionum et motuum et operationum : quae omnia non fiunt nisi per intellectum practicum operantem secundum potissimum actum ejus qui est prudentia. Manifestum igitur est quod virtus naturalis non deducitur in complementum virtutis principalis sine prudentia. Virtus ergo principalis sine prudentia esse non potest, sicut nec e contrario. Quinimo si comparentur ad invicem virtus principalis et prudentia, prima dignior invenitur, sicut ordinans et moderans et disciplinalis appetitum, ut certe in habitum virtutis principalis deducatur.
Et si quaeritur, quomodo nos prudentiam in opinativa parte ponamus, cum opinio non semper verum dicens sit habitus ? Dicimus, quoniam prudentia ideo quod activa est, magis est circa sensibilia et contingentia quae non nisi opinabiliter accipi possunt : et quamvis forte postea ratio talia ad se convolans reducat ad universale : tamen postea iterum ponens in opere, opinabiliter operetur et non ad certum, quamvis in universali verum fuerit ex quo syllogizavit opera.
Sunt etiam qui quaerunt, quod ex quo mos aliquo modo attribuitur animalibus et pueris, quare non dicimus talibus vir-. tutes morales inesse ? Ad hoc autem dicimus, quod mos dupliciter dicitur et aequivoce. Dicitur enim mos ex inclinatione naturali appetitus actus : et hic mos ad naturam refertur, et non proprie mos vocatur. Et dicitur mos ex habitu consuetudinali facultas non impedita ad agendum : et talis mos nullo modo inest bestiis : et ideo virtutes consuetudinales nullo modo habere possunt. Naturales autem habent non per morem, sed per aliquid mori simile.