In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et exivit sanguis de lacu. " Sicut dicit Haymo, sanguis accipitur multipliciter. Quandoque signat propagationem humanae sobolis. Joan. 1, 13 : Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis. Quandoque peccatum homicidii et adulterii. Psal. l, 16 : Libera me de sanguinibus. Quandoque peccatum infidelitatis, sicut, Exod. VII, 20, ubi dicitur, quod aquae versae sunt in sanguinem. Quandoque quodlibet mortale peccatum. Osee, IV, 2 : Sanguis sanguinem tetigit. Hic accipitur isto modo.
Unde sensus est : " Et exivit sanguis, " id est, vindicta sanguinis, id est, peccati. Vel, " Exivit sanguis, " id est, poena aeterna exuberavit quae infligitur pro sanguine, id est, peccato, " usque ad fraenos equorum, " id est, usque ad ipsos rectores iniquorum puniendos daemones. Vel, " Usque ad fraenos equorum, " id est, praelatos, qui sunt rectores aliorum, qui sicut fuerunt similes in culpa, erunt similes in paenis, ideo gravius punientur. Sapient. VI, 6 : Judicium durissimum in his qui praesunt, fiet : durum, quia male intraverunt: durius, quia male vixerunt: durissimum, quia male rexerunt. Ergo : " Usque ad fraenos equorum, " id est, usque ad rectores subditorum pervenit vindicta sanguinis, scilicet, vitiorum.
" Per stadia mille sexcenta. "
Hic ostenditur paenarum diversitas. Nota : Sicut dicit Haymo, stadium est graeca mensura, et dicitur a stando, eo quod Hercules uno anhelitu currens centum viginti quinque passus stetit. Hac mensura Graeci metiebantur loca, in quibus ludebant, ibique ludentes spatiando deambulabant, per quos intelliguntur omnes qui vanitatibus et ludis hujus mundi sunt dediti, qui quaerunt tantum gloriam in praesenti et non in futuro. Horum, sicut dicit Glossa, triplex est status. Quidam sunt in hujusmodi ludis imperfecti, et minus exercitati, et signantur per sex : et alii perfectiores, et signantur per centum : alii perfectissimi, qui signantur per mille. Unde istis secundum diversitatem statuum reddetur paenarum diversitas. Unde vindicta extendit se a minoribus usque ad majores secundum omnem differentiam status.
Et hoc est quod dicitur : " Et exivit sanguis usque ad fraenos equorum, " id est, a minoribus usque ad majores, involvendo omnes, scilicet perfectos in malo qui signantur per sex. Unde subdit : " Per stadia mille sexcenta. " Malum ergo est esse in his ludis : quia si fuerit socius ludorum, erit et socius suppliciorum. Et ideo dicitur, Jerem. XV, 17 : Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuae : solussedeham,quoniam amaritudine replesti me.
Hic incidunt dubitabilia.
Primo, super illo verbo v. 3 : " Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor, etc, " quaeritur, Cum Christi virgines sint equi et sedes et quatuor animalia, et viginti quatuor seniores, quid est quod ante sedem Dei cantare dicuntur ?
Responsio Haymonis:" Quia ante sedem consistunt, qui nulla rerum mutabilium varietate a contemplatione conditoris animos reflectunt."
Secundo, super illo verbo v. 4 : " Et sequuntur Agnum quocumque ierit, " quaeritur, Utrum omnes Sancti Christum sequantur quocumque ierit? Et videtur quod sic : quia omnes Sancti satiantur quantum ad visum corporalem in illius humanitate, et quantum ad spiritualem in illius divinitate : et sic numquam ab illo separabuntur.
Responsio Augustini in libro de sancita Virginitate : " Sequuntur Agnum caeteri fideles qui amiserunt corporis virginitatem, non quocumque ille ierit, sed quousque illi poterunt : possunt autem ubique, praeterquam cum in decore virginitatis incedit. "
Tertio quaeritur, Cum Christus martyr et praedicator fuit et virgo, quibus omnibus debetur aureola spiritualis, quare potius dicitur de virginibus quod sequuntur Agnum quocumque ille ierit, quam de martyribus, vel praedicatoribus?
Responsio. Quia nec praedicatio, nec martyrium, signum est innocentiae generalis, sed virginitas. Probabile enim est, quod qui seipsum contempsit propter Deum, quod mundum et ea quae in mundo sunt, contempserit : unde signanter dicitur, quod sequuntur Agnum, non Christum : in quo notabiliter innocentia exprimitur.
Quarto, super illo verbo v. 5 : " Et in ore eorum non est inventum mendacium, " quaeritur, Quare hoc de solis virginibus specialiter dicitur?
Responsio Haymonis : " Quia ad comparationem aliorum soli virgines veraces sunt, qui veritati quae Christus est, virginitate mentis et corporis amplius inhaerere videntur. "
Quinto, super illo verbo v. 6 : " Et vidi alterum Angelum. " Glossa, Praedicatores, quaeritur, Cum Christus dicat, Joan. xvii, 20 et 21 : Rogo... ut et ipsi in nobis unum sint: si ergo unum sunt, quomodo vocat hic ordinem Praedicatorum alterum Angelum ?
Responsio Haymonis : " Cum dicit, alter Angelus, ordo Praedicatorum intelligitur, non quod Christus et ejus Praedicatores unum non sint : quia ille caput, electi vero membra, sed quia in narratione non unus. "
Sexto, super illo verbo v. 17 : " Harbens et ipse falcem acutam, " id est, judiciariam potestatem, sicut et Christus, quaeritur, Quomodo Sancti judicabunt de quibus hic fit mentio, scilicet perfecti? Responsio. Tota Trinitas judicabit auctoritate, Filius Dei in quantum homo ministerio, sancti vero qui omnia reliquerunt pro Christo, Christo judici assidendo propinquius et etiam in loco eminentiori : omnes Sancti communiter, sententiam approbando.
Sed contra : Super epistolam primam ad Corinthios, VI, 2 : An nescitis quoniam Sancti de hoc mundo judicabunt ? dicit Glossa : " Sancti judicabunt melioris facti comparatione, judicabunt et auctoritate et potestate. "
Solutio. illa auctoritas nihil aliud est quam ista supereminentia quam habebunt Sancti respectu aliorum quantum ad loci positionem.