CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad hoc dicit quidam Doctor. Haec est opinio Henrici, et quod dicit ibi: Sed in universali quod sibi analogice commune est Deo, et creaturae, tamen quasi unum a nobis concipitur propter proximitatem conceptuum, licet sint diversi conceptus. Et nota secundum istum Doctorem, quod conceptus analogicus dictus de Deo et creatura, non dicit in se unum conceptum communem Deo et creaturae, licet per prius de Deo quam de creatura, sed dicit tantum duos conceptus immediate, unum de Deo et alium de creatura ; sed conceptus Dei est perfectior, et propter approximationem horum conceptuum, quasi unum conceptum communem Deo et creaturae concipimus, tamen in re nullus est communis, id est, quod quia uterque conceptus convenit in hoc nomine entis, scilicet conceptus Dei et conceptus creaturae. Et hoc modo dicuntur proximi, videntur esse unus, id est, videntur convenire in uno conceptu communi Deo et creaturae, cum tamen conveniant in solo nomine, scilicet entis, quod nomen est aequivocum analogicum, quia prius convenit conceptui Dei, et posterius conceptui creaturae.
(b) In particulari non cognoscitur ex creaturis. Dicit Henricus, quod Deus non cognoscitur in particulari, puta in se vel sub propria ratione formali et quidditativa, quia creatura est peregrina similitudo ejus.
Item in universali tripliciter cognoscitur, generalissime, generalius et generaliter. Sententia hujus litterae est, videlicet quod primus gradus generalissimae cognitionis est cognoscere individuum vagum, ut hoc ens, non determinando quod ens, puta an homo, an asinus, et hujusmodi, sed tantum sic vage cognoscendo ; et tunc est pars conceptus ipsius entis, quia concipiendo minus commune, quasi concipio partem illius conceptus communis, sicut si concipio individuum vagum hominis, concipio partem conceptus hominis. In secundo gradu est concipere ens in se, et ens in se conceptum non est pars conceptus, modo praeexposita, et ut sic est conceptus analogicus eo modo, quo prius declaravi secundum intentionem Henrici, quia non in se communis, sed videtur unus propter approsimitatem, etc. Et talis conceptus entis qui videtur unus, et dicitur de Deo vel convenit Deo, modo praedicto ; aut concipitur ut ens indeterminatum negative, id est, nullo modo aptum natum determinari, sive contrahi, sive plurificari, et tunc concipitur ut ens in se existens, et singularissimum et formaliter infinitum, nam ut sic, repugnat sibi a quocumque posse determinari. Conceptus vero entis, qui dicitur de creatura, cum sit communis ipsis, et praedicabilis de illis, ut universale de inferioribus , et inde terminatus privative tantum, quia contrahibilis et determinabilis ad creaturas, sicut animal determinatur ad species per differentias suas. (c) Post istos tres gradus concipiendi generalissime concipitur Deus generalius. Dicit Henricus, quod Deus dicitur generalius cognosci, ut cum cognoscimus aliquod attributum, et hoc cum summa praeeminentia, ut cognoscendo summum verum et hujusmodi. Generaliter vero dicitur cognosci quando non tantum cognoscimus attributa in summo, sed cum cognoscimus illud, ut penitus idem illi cujus est. Nota, quod attributa possunt dupliciter concipi ; vel ut talia simpliciter, puta bonitas, sapientia et hujusmodi, et sic in tali attributo adhuc cognoscitur generalissimo, et sic posset distingui ut prius, quia bonitas dicit unum conceptum analogicum dictum de boni tate Dei et creaturae, et hoc modo prius posito, scilicet quod talis conceptus videtur unus propter approximationem, etc et tunc habebit tres gradus secundum quod prius exposui. Primus gradus, ut hoc bonum vage: secundus, bonum in se; tertius ut bonum indeterminatum negative, idem dico de aliis attributis. Secundo modo accipitur attributum non simpliciter, sed cum summitate ut summum bonum, summus sapiens et hujusmodi, et hoc modo cognoscitur Deus generalius. Si vero cognoscantur ista attributa non tantum in se et in summo, sed inquantum sunt simpliciter idem primo attribulo, scilicet ipsi esse simplicissimo Dei, tunc Deus cognoscitur generaliter.
(d) Quoad secundam quaestionem. Nunc respondet Henricus ad secundam quaestionem principalem praesentis distinctionis, quae talis est: An Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto? Respondet, distinguendo de modo concipiendi naturaliter et rationaliter. Concipere naturaliter ut ad praesens spectat, est concipere secundum cursum naturae, sicut dicimus aliquid esse nobis notum et naturae. Rationaliter vero concipere ut ad praesens loquimur, est per discursum, et talis praesupponit cognitionem propositionum. Et dicit Henricus quod loquendo de modo concipiendi naturaliter, Deus est primum objectum intelligibile a nobis ex creaturas, quia naturalis cognitio procedit ab indeterminato ad determinatum, et loquitur hic de primitate originis. Si ergo naturaliter cognitio procedit ab indeterminato ad determinatum, sequitur quod Deus erit simpliciter primo cognitum cum sit simpliciter indeterminatum, quia indeterminatum negative, ut supra patuit. Ens vero et passiones entis sunt indeterminatae privative tantum,
Rationialiter autem est Deus posterius creatura objectum cognitum secundum tres gradus. Primo generalissime, et hoc secundum tres gradus, quia primo concipitur hoc bonum, supple ut est individuum vagum; deinde bonum universale, ut est bonum in se sive quod est indeterminatum privative: deinde bonum prima abstractione abstractum, quod est indeterminatum negative, etc.
Exponitur primum membrum, scilicet naturaliter, quo modo est sic cognitum primo, quia Deus ut sic primum cognitum, non distinguitur ab aliis propter simplicitatem, quia nihil est extra ipsum, sed omnia ipso simplicissimo. Sequitur : Et quia non est primum cognitum nisi tantum quoad primos duos gradus generalissime concipiendi, quorum neuter pertingit ad aliquam rationem determinantem illud attributum Dei, scilicet summam simplicitatem, et sic patet positio Henrici quoad secundam quaestionem de primo cognito, quae etiam improbatur diffuse ab Occham dist. 3. quaest. I. et 2. primi.