IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Solvit argumenta ad oppositum adducta num. 2. et solutiones videntur additae, quia non habentur in antiquis editionibus, nec in vetustis manuscriptis.
Ad primum in oppositum potest dici, si sustineatur alia via, quod dolores nostros ipse vere portavit in appetitu sensitivo, quia sicut non habuit corpus phantasticum, ita nec animam, nec sensum phantasticum, in quo potuit esse verus dolor.
Ad aliud, quando dicitur quod fuit maximus dolor, quia non habuit salutem, et ita fuit in portione superiori, dicendum quod ille dolor fuit maximus, qui fuit in appetitu sensitivo, et ideo ille dolor, qui infuit, non habuit salutem in appetitu sensitivo, quia habuit corpus optime dispositum, et sensum optime perceptivum, et appetitum: summe ad contrarium inclinatum, et ideo fuit major dolor in appetitu sensitivo, et non tamen doluit inconsolabiliter, sicut damnati.
Ad aliud, quando arguitur quod meritum est in voluntate, ergo et dolor de passione, per quam meruit, dicendum quod meritum, inquantum est actus elicitus, est in voluntate, sed tamen quando est actus imperatus, ille actus, qui exequitur secundum imperium voluntatis, non oportet quod sit formaliter in voluntate, licet meritum sit in voluntate, sicut Petrus ex passione crucifixionis suae meruit, inquantum imperata a voluntate.
Ad aliud, quando dicitur quod Adam peccavit in portione superiori ; ergo secundum istam debet fieri satisfactio in Christo per tristitiam. Dicendum quod non sequitur, quia quando dignior persona satisfacit pro indigniori, non oportet quod in illo sit poena et satisfactio, in quo alius deliquit ; sed minor posset sufficere in digniori ad satisfaciendum, et ideo, quia Christus dignior persona fuit, quam Adam, ideo ipsum non oportuit pati secundum portionem superiorem voluntatis, sed sufficiebat pati in appetitu sensitivo inferiori unde passio in solo sensu Christi satisfecit ad delendum peccatum Adae.
Ad aliud, quod est Damasceni, dicendum quod ipse dicit quod Christus naturaliter timuit, sed hoc non est timere, sicut nec naturaliter velle est velle, quoniam simpliciter velle est velle elicitum nec oportet, quod velle elicitum sit conforme velle naturali, quia Paulus volitione elicita, voluit dissolvi, et esse cum Christo, et tamen suum velle naturale erat ad oppositum ; unde voluit libere, et actu elicito dissolvi, et esse cum Christo secundum regulas aeternas, et non secundum inclinationem naturalem, et ideo secundum hanc viam, non timuit timore pertinente ad partem intellectivam ; quia tamen phantasia habuit speciem passionis et mortis, ideo apprehendebat hoc, et secundum partem sensitivam vere timuit. Ad aliud de Damasceno, quia habuit intellectivam moestam, dicendum quod omnes illae auctoritates, quae dicunt quod habuit tristitiam, possunt exponi de tota voluntate secundum portionem superiorem et inferiorem, quia hoc verum est respectu peccati aliorum, de quo tristabatur, ut supra dictum est. Et nota quod Damascenus accipit intellectivam pro parte rationali, ut distinguitur contra sensitivam, et non pro parte intellectiva apprehensiva.