CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod Socrates dixit virtutes esse prudentias.
Quia vero virtus principalis ad sui generationem indiget prudentia, propter hoc autem Stoici omnes virtutes prudentias esse triplici ratione dixerunt. Una scilicet, quia prudentia dicto modo generativa est earum. : et quod generativum alicujus est, eo quod ad formam propriam generat, dando formam dat et nomen : omnes igitur prudentiae sunt. Secunda ratio est, quia a digniori est denominatio : quamvis enim homo sit animal mortale, tamen tantum a rationali denominatur sicut a digniori : similiter quamvis sine virtute principali aliquid sit moris, sicut recta intentio, et aliquid prudentiae, sicut eorum quae sunt ad finem consequendum : determinatio tamen quia dignior est prudentia, totum a prudentia denominandum est. Tertia ratio est, quia virtutes differunt secundum perfectum et minus perfectum, sicut aliam virtutem dicimus esse politici, et aliam civis. Virtus enim politici non est in uno, sed in ordinatione et dispositione omnium. Civis autem virtus non est nisi obedire politico : unde omnia bona civium politico attribuuntur, et non c converso. Similiter virtus prudentiae est in ordinatione principaliter animae et habituum omnium : et quidquid homini est in eis, prudentiae attribuitur, et non e converso. Hac igitur ratione Stoici omnes virtutes prudentias esse dixerunt. Et Socrates quidem Stoicorum princeps non enuntiando certitudinaliter, sed disputando quaerebat hic. Et uno modo recte quaerebat, scilicet in quantum non sine prudentia est. Alio autem modo peccabat, in quantum scilicet virtutes secundum substantiam dicebat prudentias esse. Substantiae enim et quidditates virtutum prudentiae non sunt, sed potius voluntarius et electivus habitus. Quoniam quidem igitur prudentias existimabat esse omnes virtutes secundum substantiam, peccabat : quoniam autem sine prudentia dicebat eas non esse vel fieri, bene dicebat.
Signum autem hujus, quod omnes qui diffiniunt virtutem, dicunt esse habitum secundum rectam rationem : recta autem ratio est quae secundum prudentiam est : ergo non existente prudentia non erit virtus moralis : et. sic prudentia ad minus erit causa virtutis sine qua non est virtus. Omnes autem sic diffinientes virtutes aliqualiter divinare videntur, quod virtus talis habitus sit qui est secundum prudentiam. Tales autem divinare dico : quia non expresse enuntiabant,sed. veritatem aliquo modo tangebant. Oportet ergo parum transcendere dicta eorum et veritatem plus tangere. Virtus enim non solum est habitus secundum rectam rationem, sed est habitus qui est cum recta ratione : eo quod medium virtutis moralis quoad nos medium sit determinata ratione prout sapiens determinavit : unde prudentia quae recta ratio est de operabilibus,medium in talibus invenit et d.eternat, et in sic determinatum virtus moralis tendit. Virtus ergo moralis semper est cum recta ratione. Socrates quidem igitur virtutes rationes existimabat esse, non cum ratione tantum. Dixit enim virtutes esse scientias. Scientiae autem rationes sunt cognoscibilium. Et si virtutes scientiae sunt, virtutes rationes cognoscibilium sunt. Quod nos non dicimus, sed
cum ratione eas esse concedimus, quae rationes sunt prudentiae. Manifestum igitur ex dictis est, quoniam non est possibile bonum virtutis principalis esse sine prudentia : nec e converso possibile est prudentiam esse sine morali virtute. Moralem enim virtutem dicimus perfectam in comparatione ad naturalem.