IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Circa istam distinctionem, etc. In primo argumento ad oppositum, ejusque solutione insinuat Doctor praeceptum Ecclesiasticum annuae communionis, adjungemus etiam et divinum: et naturam utriusque per sequentes conclusiones explicabimus.
Prima conclusio: datur praeceptum divinum sumptionis hujus Sacramenti; est communis jam Catholicorum, quamvis pauci docuerint contrarium, Alensis 4. part. quaest. 51. m. 4. D. Thomas in 4. d. 9. quaest. 1. art. 1. quaestiuncula 2. quos sequitur Cajetanus 3. part. quaest. 80. art. 8. Conclusio probatur Joannis 6. ex comminatione Christi et promissione : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, etc. non habebitis vitam in vobis; at si non esset obligatio manducandi carnem, haberemus sine ea in nobis vitam, ergo. Deinde illa verba secundum proprietatem sic explicari debent ; neque est. ulla inconvenientia. Dices, intendi tantum per illam difficultatem conservandi vitam sine communione, non autem quod sit praeceptum ; contra, quia sic etiam omnia alia similia explicari possint, ut illud : Nisi quis renatus fuerit, Joannis 3. quod explicat praeceptum et obligationem ; deinde Lucae 22. Hoc facile in meam commemorationem, etcpraeceptum sonat, neque illud tantum ad consecrationem refertur, sed etiam ad sumptionem Sacramenti, neque ad solos Sacerdotes, sed etiam ad caeteros, ut docet Trident. sess. 13. cap 2. In illius, inquit, sumptione colere nos sui memoriam praecepit, suamque annuntiare mortem, donec ipse ad judicandum mundum veniat, etc. Alludit autem ad verba illa, quae continere praeceptum docet, et Apostolus etiam I. ad Corinth. 11. ubi agens de communione, idem insinuat.
Cajetanus asserit hic tantum praecipi modum sumptionis, ut cum probatione fiat, si fiat, et in memoriam Passionis Christi. Contra, inde sequeretur, quod qui communicaret sine memoria Passionis, transgrederetur, quod nemo asserit) memoria ergo, quam praecipit celebrari hic, est confectio et sumptio Sacramenti. Confirmari potest, quia Ecclesiae praeceptum de hoc Sacramento et communione ejus, videtur determinatio juris divini, quia non solet praecipere tam rigorose usum Sacramenti, cujus non est praeceptum divinum, ut patet in Sacramento Matrimonii et Ordinis, in quibus non est praeceptum divinum, neque Ecclesiasticum, quamvis disponat Ecclesia circa usum ipsorum ; deinde patet in sacramento Confirmationis, secluso conlemptu ejus, in quo etiam non invenitur praeceptum divinum, neque Ecclesiasticum de ejus sumptione in aliquo tempore determinato ; ergo hinc interpretari licet praeceptum divinum.
Secunda conclusio : hoc praeceptum non comprehendit infantes, et qui reputantur tales, ut qui nunquam habuerunt usum rationis, neque illis etiam tenentur Pastores ministrare hoc Sacramentum ; patet ex Tridentino supra citato, et dictis ibi, de iis qui sunt capaces Sacramenti.
Tertia conclusio : omnes adulti usum rationis habentes, sive baptizati, sive non baptizati, hoc praecepto tenentur ad communionem. Quoad baptizatos, patet ex dictis, quia praeceptum est generale ; quoad non baptizatos, patet ex eadem ratione, quia praecepta generalia Dei omnes adultos comprehendunt capaces, non baptizati sunt tales, quia possunt baptizari,: et participes fieri Sacramenti. Confirmatur, quia Judaei, quibus datum est hoc praeceptum, maxima ex parte non fuerunt baptizati, neque discipuli Christi, quia, ut patet, ex Joan. 6. repugnabant et praeferebant manna et Moysen Christo. Item, qui sunt in peccato mortali non possunt hoc Sacramentum sumere in eo statu ; obligantur tamen praecepto, ergo similiter non baptizati. Ex hoc patet ad objectionem, quae fieri potest, quia non baptizati non sunt capaces. Respondetur ex dictis, in potestate ipsorum esse ut fiant capaces. Dices, praeceptum confessionis non obligat omnes, ergo neque hoc: respondetur negando consequentiam, disparitas est, quia materia confessionis est peccatum post Baptismum commissum, ideo non obligat infideles (secundum aliquos, cujus contrarium infra probabimus cum Doctore d. 17. ubi id fusius tractabitur), neque eos qui non habent peccatum mortale commissum post Baptismum comprehendit praeceptum divinum saltem Sacramenti.
Quarta conclusio : tempus praecepti Eucharistiae divini adimplendi est saltem periculum mortis, non solum si alias non communicaverit in vita, sed etiamsi alias communicaverit, quidquid dicat Victoria in Summa. Primum per se patet: secundum probatur, quia quaevis praecepta maxime eo tempore videntur obligare, quo fini eorum assequendo est magis necessarium, in periculo autem vitae, maxime opportunus est finis hujus Sacramenti; ergo, etc. Idem patet ex sollicitudine, quam Ecclesia habet erga aegros, ut sine hoc Sacramento non decedant, ut patet ex Concilio Niceno I. can. 12. ubi id praecipit servari, juxta antiquam consuetudinem, ne quis decedat sine viatico ; tertio, quia expedit morientem signo externo profiteri communionem Catholicam, ad quem effectum instituta est communio.
Dices, Ecclesiam solitam fuisse privare communione morientes aliquos tota vita, etiam in morte ob delicta, quod non fieret, si morientes in fine vitae obligarentur praecepto communionis. Respondetur, licet in aliquibus Conciliis Provincialibus ita statutum inveniatur, et inter Canones poenitentiales aliquot etiam ejusmodi habeantur pro terrore peccatorum;
tamen Ecclesia revocavit hanc consuetudinem, ut constat capitulo Super eo. de haereticis, in 6. ubi praecipitur, ut haereticis etiam relapsis, ideoque damnatis ad mortem, si poeniteant detur communio.
Patet etiam ex proprio motu Pii V. dato anno 1569. per quem in Hispania abrogata est consuetudo non dandi communionem damnatis ad mortem, ut Suarez testatur disput. 69. sed. 3. Deinde respondetur, licet obligatio sit ex parte periclitantis, ut sumat Eucharistiam, tamen Ecclesiam justis de causis posse ipsi subtrahere ministerium. Dices, si aliquis periclitaretur eo anno, vel aliquot mensibus, quo quis sumpsit communionem, non tenetur communicare de novo. Respondetur, quod communio, si praecesserit aliquot diebus, et paucis antequam accedat ad mortem, reputari possit pro viatico ; falsum tamen est, si aliquot mensibus, ut patet ex consuetudine, quae vel in hoc habet vim legis, vel certe eam interpretatur: et hoc in praxi sequendum est, quidquid sit de veritate speculativa secundum aliquos, quin etiam speculative ; nam duplex praeceptum est communicandi, alterum absolute in vita saltem, alterum ratione periculi et mortis; quod tenendum est, sive post priorem communionem quis peccaverit mortaliter, ut aliqui tenent, sive non, quia haec obligatio non incurritur ratione peccati praeteriti ; neque ad satisfactionem ejus ordinatur, ad quam paenitentia exigitur, non communio, neque fructum prioris communionis tollit peccatum, quia eo recedente, reviviscit, sed inducitur praeceptum ad majorem incorporationem in Christo, et acquirendi ejus auxilium in finali lucta, ad protestationem publicam communionis cum corpore mystico, quod est Ecclesia, et alia ejusmodi.
Probabile etiam est, quod aliquoties in vita debeat quis communicare ex praecepto divino, ut tradunt Solus, Suarez, Vasquez, aliique, ex illa congruentia, quod hic sit cibus et alimentum, ad quod necessarius est frequentior accessus: intra annum autem nemo tenetur communicare, quia Ecclesia alioquin frequentiorem communionem praeciperet, si ad tres annos differret ; aliqui docent eum peccare contra praeceptum divinum, sed incertum est tempus, intra quod teneatur quis communicare ; ego sane dixerim in vehementi periculo lapsus spiritualis, si ex fine Sacramenti, ejusque institutione discurrere licet, opportunam esse communionem, quando cum debita reverentia fieri potest ; imo forte esse sub obligatione, quia non video cur alioquin esset de jure divino necessaria communio in transitu mortis, nisi ob pericula illius articuli potissimum; ergo quotiescumque urget eadem causa, etiam eadem obligatio recurret, ad quod facit quod superius dictum est, aegre admodum secundum Doctores haberi posse perseverantiam in vita spirituali sine communione ; ergo ad superandas maximas tentationes et pericula maxime adhibenda est, cum sit medium regulariter ad hoc datum, et ex circumstantiis interpretari liceat praeceptum.
Quinta conclusio : datur praeceptum Ecclesiasticum communionis in Paschate. Patet ex Concilio Lateranensi sub Innocentio III. et habetur capitulo Omnis utriusque sexus, de poenitentia : Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, semel saltem in anno confiteatur, suscipiens reverenter, ad minus in Pascha, Eucharistiae Sacramentum, nisi forte de proprii Sacerdotis consilio, ob aliquam rationabilem causam ad tempus, ab hujusmodi perceptione duxerit abstinendum, alioquin et vivens ingressu Ecclesiae arceatur, et moriens
Ecclesiastica careat sepultura, etc. Tridentinum sess. 13. can. 9. Si quis negaverit omnes et singulos Christi fideles utriusque sexus, cum ad annos discretionis pervenerint, non teneri singulis annis saltem in Paschate ad communicandum, juxta proeceptum sanctae Matris Ecclesiae, anathema sit. In his Ecclesiae statutum habetur.
Advertendum ad declarationem hujus legis, non teneri stultos, neque pueros hoc praecepto ; quando autem pueri hac lege teneantur, pendet non tam ex annis quam ex discretione et instructione circa hoc mysterium, et alia doctrinae Christianae, quod permittitur judicio discreti confessarii. Tempus praescriptum communionisjuxta declarationem Eugenii IV. et praxim, est a Dominica Palmarum, usque ad Dominicam in Albis ; in aliquibus tamen locis, ut Mediolani et Conimbricae, communio quocumque die Quadragesimae habetur pro Paschali.
Sexta conclusio : qui communicat cum conscientia peccati mortalis, et sacrilege, satisfacit praecepto communionis Ecclesiastico, non autem divino. Secunda pars patet ex Apostolo 1. ad Corinth. 11. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, etc. Prima fere est communis Doctorum, probatur, quia Ecclesia solum actum communionis externum praecipit, quem praefatus integre ponit ; et quamvis intendat actum illum fieri cum debita reverentia, vel intelligitur reverentia externa, quae etiam exhibetur, vel interna debitae dispositionis, et hanc non praecipit, sed de ea instruit, eamque praecepto divino praeceptam supponit ; deinde, ut communiter habetur, finis praecepti non cadit sub praecepto, sed extrinsecus est ; praeceptum autem determinat medium sub obligatione non ipsum finem, nisi extrinsece ; deinde Ecclesia usum Sacramentorum ac ritum praecepit, non autem ea quae sunt de substantia, quia haec cadunt sub divino praecepto ; et frustra accederet praeceptum Ecclesiae, quod majorem obligationem non inducit, quamvis aliquando paenam adjiciat transgressoribus, deinde non judicat de occultis, sic etiam neque praecipit de iisdem, quia praeceptum et. lex supponunt scientiam, per quam cognosci posset de causa. Dices, requiritur ut in sumente sit voluntas accipiendi Sacramenti, ut praeceptum adimpleat. Respondetur talem esse, alioquin qui sumeret Sacramentum non discernens inter ipsum et communem, cibum, sicut vere non sumeret Sacramentum, ut Sacramentum, sic non adimpleret praeceptum, quod est de sumendo Sacramento: sufficit ergo quod sumat cum ea voluntate sumendi Sacramenti, quae est alterius rationis a voluntate sumendi Sacramentum digne.
Oppositum hujus docuit Durandus in 2. dist. 28. quasi. 4. Capreolus dist. 41. quaest. 1. art. 3. qui generaliter loquuntur de praeceptis Sacramentorum supernaturalibus, quatenus gratiam sanctificantem exigunt ad eorum impletionem. Adrianus in 4. in materia de Confessione, quaed, ultima, docet in specie gratiam sanctificantem requiri etiam ex vi praecepti Ecclesiastici hujus Sacramenti.
Paenae, quae transgressoribus hujus Sacramenti imponuntur, sunt, arceri ab ingressu Ecclesiae, et carere sepultura Ecclesiastica, quae ipso facto non incurrantur, antequam infligantur ; solent etiam excommunicari, et in quibusvis Diaecesibus et Conciliis Synodalibus, extant decreta specialia in hoc genere.
Septima conclusio : qui praevidit impedimentum communionis Pascalis, non tenetur communicare per anticipationem ex vi praesentis decreti, probatur, quia alias cessante impedimento, non teneretur communicare tempore praescripto, quod falsum est ; si ergo tenetur per talem communionem anticipatam, non adimplevit praeceptum, et consequenter ad eam non tenebatur ex vi praecepti. Ratio etiam a priori est, quia quando praeceptum determinat non solum substantiam actus, sed etiam circumstantiam temporis, in quo adimpleri debet, tunc extra illud tempus non extenditur praeceptum, nisi aliud exprimatur; unde qui praevidet aliquod impedimentum superventurum, die festo non audiendi sacrum, aut in aliqua vigilia non jejunandi et similia, non tenetur per anticipationem praevenire tempus praescriptum, audiendo sacrum, aut jejunando diebus, quibus non tenetur.
Aliud est, quando non praescribitur tempus, sed solum substantia actus, ut quando imponitur jejunium absolute, tunc enim exhibere tenetur actum aliquo tempore indeterminato ; et si viderit supervenire posse impedimentum exercendi actus, tenetur praevenire, nisi ablato impedimento superfuerit facultas adimplendi ejus. .
Alia difficultas est, si quis omisit communionem in Paschale, an teneatur ex vi hujus praecepti communicare postea ante sequens Pascha ? Aliqui tenent affirmative, ut Suarez disput. 70. sect. 2. Navarrus cap. 21. in Manuali, num. 45. Fundamentum est, quia hoc praeceptum duo includit, alterum ut semel in anno fiat communio, alterum est limitatio temporis magis congruentis, quod est Pascha ; primum absolute obligat intra annum semel saltem communicare ; secundum autem determinato illo tempore, ac proinde ex vi prioris tenetur communicare intra annum.
Haec ratio non concludit, quia annus communionis computatur a Paschate in Pascha ; ergo transacto illo tempore non obligat praeceptum, quia praeceptum affirmativum non obligat semper et pro semper, sed determinato aliquo tempore, et maxime pro illo quod importatur per praeceptum. Unde sicut praeceptum communionis Paschalis non extenditur ex sui natura ultra tempus illud determinatum, ut praemissi auctores fatentur, ita etiam neque communionis annuae ultra annum extenditur ; et hoc patet in reliquis praeceptis affirmativis. Deinde si praeceptum communionis intra annum esset aliud, ab illo quod est communicandi in Paschate, sequeretur praevidentem impedimentum in Paschate superventurum, teneri anticipare communionem contra saepius dicta. Et idem dicendum, si asseratur non esse duo, sed unum praeceptum sub disjunctione utrumque tempus importans, ad sui impletionem.
Hanc, quae negativa est, tenet Sylvester, verbo Eucharistia 3. quaest. 11 Soto in 4. dist. 18. quaest. 1. arlic. 4. Valentia disp. 3. part. disp. 6. de hoc mysterio, quaest. 8. puncto 4. Henriquez lib. 8. de Sacramentis, cap. 5.
Tertia sententia est, eum, qui ex legitimo impedimento omiserit, de licentia sui Pastoris, communionem in Paschate, teneri, cessante illo, statim communicare, ratio est, quia ipse textus id videtur comprehendere. Quidam hanc sententiam improbabilem censent, quia non videtur ratio obligationis specialis in hoc, magis quam aliis, qui sine impedimento omiserunt actum, sed impugnatur male; haec enim ratio fulcitur ipsa lege, quae permittit justam ob causam deferri posse communionem de licentia Pastoris ; differre autem actum, non est tollere de integro obligationem ejus adimplendi, ideo haec sententia videtur verissima quoad primum casum, quoad alium reducitur ad secundam sententiam. Secunda sententia, licet speculative sit vera, non habet fundamentum in praxi, quia omittentes communionem in Paschate compelluntur poenis, ut postea adimpleant.
Dico ergo non ex natura praecepti affirmativi contingit haec obligatio, ut supra probatum est, sed ex natura poenae adjunctae, quae non tollitur, nisi per congruam satisfaclionem, quae in proposito communiter est operis adimpletio; donec ergo impleatur opus, manet ex consuetudine paena, et aggravatur etiam contra contumaces, non ergo peccat non communicans de novo, licet teneatur paena.
Alio modo defendi potest prima opinio, asserendo ex vi praecepti negativi obligantis semper et pro semper teneri ad communionem, non autem affirmativi, quod praeceptum negativum insinuatur in illa particula saltem, quasi sensus sit ut communio ultra annum non differatur: et titulus continet duo praecepta, negativum et affirmativum, ex vi prioris etiam transacto anno tenetur communicare, ex posteriori intra annum in Paschate ; hoc dato toties peccabit, quoties non adimplet praeceptum data opportunitate communionis. Sed quia hoc videtur rigorosum, neque aggravanda sint onera, aut multiplicanda et inducenda obligatio sine necessitate ; in priori modo explicandi videtur sistendum, ex quo facile solvuntur posterioris sententiae fundamenta, quae urgentur circa naturam praecepti affirmativi.
Quaeritur, an praeceptum divinum communicandi extendat se ad utramque speciem ?
Quaestio intelligitur de communione laica. Coepit haec conversia a Bohemis, auctore Petro Dresdendi, et Jacobello Misnensi circa annum 1412. qui partem affirmativam tenuerunt, quod deinde seculi sunt hujus temporis haeretici.
Supponendum autem est, in primitiva Ecclesia frequentem fuisse usum utriusque speciei, etiam in populo, ut constat ex Justino Apologia 2. pro Christianis, Hieronymo Sophoniae 1. et refertur in cap. Sacerdotes, quaest. 1. dialog. 2. contra Pelagianos, Chrysostomo homilia 18. m. 2. ad Corinth. Ambrosio lib. De iis qui initiantur, cap. 9. Leone Papa sermon. 4. Quadragesimi. ubi Manichaeos reprehendit, quod panem sumerent, a calice autem abstinebant, Gelasio Papa, et habetur in cap. Comperimus, de consecratione, dist. 2. et hanc ob causam praecipiebatur dari aegrotis Sacramentum corporis intinctum sanguine, ut constat ex Prospero in dimidio temporis cap. 6. quaestio ergo est an jure divino id fuerit praescriptum.
Prima conclusio : excepto celebrante, nemo jure divino tenetur communicare sub utraque specie: est de fide ex Concilio Conslantiensi sess. 13. Tridentin. sess. 21. cap. 1. et can. 10. ubi hoc praecipitur sub paena excommunicationis, ne ullus Sacerdos communicet populum sub utraque specie. Probatur, quia vis sanctificandi inest utrique speciei: Si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum, etc. Hic est panis de coelo descendens, ut si quis ex ipso manducet, non moriatur ; ergo necessitate effectus habendi per utramque speciem non colligitur praeceptum communicandi sub utraque specie ; probant aliqui consequentiam, quia communicanti promissa est gratia, non ratione specierum, sed contenti; Christus autem totus continetur sub altera specie, ergo tota vis sanctificandi est in qualibet specie.
Hoc argumentum supra refutatum est de effectu hujus Sacramenti distinctione praecedenti, quia et falsum assumit, et probabile est plus gratiae conferri per utramque, quam per unam solam. Caeterum, quia de fide est gratiam necessariam ad salutem conferri per unam spectem, argumentum ex Scriptura ita applicari debet, ut quamvis aliquando Joannis 6. conjungantur duae species in promissione, ut ibi : Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis, intelligi debeat distinctive, juxta modum loquendi usitatum Judaeis et Scripturae, ut Levitici 20. Patri matrique qui maledixerit, sanguis ejus super eum, etc. ubi sumitur particula et, non copulative, sed disjunctive; unde Exodi 21. ponitur sub disjunctione idem : Qui percusserit patrem suum, aut matrem suam, morte moriatur. Et similia passim in Scriptura occurrunt; sic ergo in proposito. Ad cujus confirmationem facit, quod promissio eadem corpori Christi seorsum facta est, ut patet ex praemissis, sic discurrit Tridentinum ; non convincitur ergo ex praemissis necessitas aliqua communicandi sub utraque specie.
Confirmatur ergo melius conclusio, ex praxi Ecclesiae etiam primitivae, ubi fuit consuetudo saepius communicandi sub una specie panis. Primo habetur Actuum 2. Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, etc. ubi agi de communione Sacramenti admittunt etiam haeretici, sed ibi non fit mentio sanguinis. Dices argumentum ab auctoritate negativa non concludere ; contra, probatur ex circumstantiis, saltem aliquos fuisse, quibus non dabatur calix, quia inter fideles tunc erant multi Nazarei, ut palet .Act. 21. quibus Apostoli tum permittebant observantiam legis, imo et ipsi Apostoli lum eam observabant; et Act. 21. dicitur Judaeos conversos ad fidem tum strictissime observasse legem: quod facile ex Pauli controversia cum Petro super Legalibus constat, et ex variis locis Actuum, sed Nazareis interdictum est vinum, Num. 6. ubi praecipitur eis abstinere ab omni quod inebriare solet; ergo non sumebant tum species Viiii.
Secundo, quia olim in primitiva Ecclesia dabatur fidelibus Eucharistia domum ferenda, ut commodo tempore possint eam sumere, idque sub una specie panis, quia calix solum in templo per Diaconum distribuebatur, neque licebat eum domum secum ferre ; neque fuit usus vasorum sacrorum apud laicos, neque calix in vas profanum unquam fundebatur servandus. Antecedens patet ex Cyrillo Jerosolymitano Cateches. 5. Tertulliano lib. 2. ad uxorem, Cypriano 5. de Lapsis, Clemente Alexandrino lib. 1. Stromatum, Basilio epistola ad Caesareum, et aliis, qui solius speciei panis mentionem faciunt ; neque ex rationibus allatis congruum erat transferre sanguinem ob periculum effusionis et irreverentiae.
Tertio, quia ad peregrinos aut moribundos, communiter sub una specie panis communio mittebatur, ut constat ex Eusebio lib. 6. histor. cap. 36. et aliis, quos citat Bellarminus lib. 4. de Sacramentis, cap. 24. quamvis enim textus Latinus Eusebii obscurus sit ; ex Graeco liquet fuisse tantum speciem corporis missam, nam dicitur particulam madefactam in os senis puer injecisse, quae fuit Eucharistia.
Quarto, quia plurimi etiam publice in Ecclesia non sumebant communionem sub utraque, sed liberum iis erat sumere sanguinem, vel corpus, atque adeo Ecclesiae satisfiebat per communionem solius corporis: quod patet ex Sozomeno lib. 8. histor. cap. 5. ubi refert foeminam Macedoniairiam accessisse publice, ut communicaret, occultando suam sectam, et acceptam Eucharistiam manu (sic enim in Ecclesia Orientali ritus est, ut acceptam de manu Sacerdotis propria manu in os ingerat) commutavit cum pane profano,
quem publice manducaret sub specie Eucharistiae: sed haec illusio non potuit fieri in ; calice ergo usus fuit, ut per communionem solius corporis satisfieret Ecclesiae. Colligitur idem ex Leone Papa supra citato, ubi refert, Manichaeos, ut crederentur publice, abstinebant tamen a calice, quia dicebant juxta suum errorem, vinum a malo Deo fuisse creatum, ac proinde detestabantur illud. Haec fictio non haberet locum, si nulli liceret abstinere a calice ; ergo, etc. Unde Pontifex jubet observari, quinam a calice non aliquando, sed semper abstinebant, ut sic deprehenderentur Manichaei, non quod malum esset abstinere a calice, aut illicitum, alias numquam liceret abstinere, quod falsum esse constat ex praetensa fictione.
Quinto, quia antiquissimus mos fuit in Ecclesia Latina, Feria sexta Parasceves praecipere, ut publice abstineretur a confectione calicis, et hostia pridie cum vino non consecrato sumeretur. Item etiam observabatur in Ecclesia Graeca ante 1200. annos, qui tota Quadragesima solum consecrabant diebus Sabbatis et Dominicis, aliis autem communicabant, sicut nos in Feria sexta ; et quamvis alibi moris erat lingere Eucharistiam quae asservabalur, tamen Canon. 25. Trullanus id vetat ; idem patet ex Concilio Laodicensi can. 49.
Sexto, quia in multis Ecclesiis Latinis fuit mos communicandi sub una tantum specie, ante annos 800. ut patet ex Constant. sess. 13. et Basilien. sess. 30. Et colligitur ex Beda lib. 1. historiae, cap. 5. et ordo Romanus vetustissimus, quem citat Alcuinus, Magister Caroli Magni (ante: 800. annos floruit) cap. de Ordine celebrandi, docet moris fuisse, ut in calice aqua et vino pleno soleret parum sanguinis infundi, qui calix populo exhibebatur, quamvis moraliter certum sit parum ilud sanguinis infusi non potuisse a singulis in populo sumi aut participari. Item Humbertus Episcopus Sylvae Candidae, et Legatus Apostolicus ad Graecos sub Leone IX. anno 1500. in dialogo contra Graecorum calumnias, tom. II. Bibi. Patrum edit. Coloniensis, paulo ante medium, dicit sola communione corporis populum communicandi fuisse moris in Ecclesia Ierosolymitana ; et infra : Ad haec si quid ex sancta et venerabili Eucharistia in Ierosolymitanis Ecclesiis superfuerit, non incendunt, nec in foveam mittunt, sed in pyxidem mundam condunt, et sequenti die communicant ex ea populum, quia quotidie communicant ibi, etc.
Adduci possunt alia incommoda, ut quod crescente populo fidelium in locis remotis, ubi vix esset copia vini, quod sufficeret ad communicandum totum populum, non potuisset esse usus Eucharistiae, deinde periculum effusionis, et alia.
Diximus in conclusione, excepto celebrante, quia licet aliqui dubitent, an sit juris divini in utraque specie consecrare (affirmativa verior est cum Doctore),tamen est juris divini, supposita consecratione, ut Sacerdos communicet sub utraque, quia sumptio utriusque (ut infra dicetur) spectat ad integritatem sacrificii, patet ex cap. Relatum, de consecrat. dist. 2. ubi Tolelanum : Quale, inquit, erit sacrificium, cujus nec ipse sacrificans particeps esse dignoscitur.
Secunda conclusio : Ecclesia justis de causis inhibuit usum calicis laicis; primo, ut consuleret reverentiae Sacramenti; secundo, ut hoc facto doceat Christum integrum contineri sub utraque specie ; terlio, ne ullibi redderetur difficilis usus Sacramenti, ubi non est usus vini nisi modici, quod a longinquis partibus infertur ; et deinde ut sit conformitas in populo Christiano.
Objiciunt haeretici textum jam expositum : Nisi manducaveritis, etc. qui intelligendus est sub disjunctione; deinde Matth. 26. Bibite ex eo omnes, etc. Respondetur loqui ad Apostolos, unde subditur Marci 14. Et biberunt ex eo omnes, hoc dixit de calice, non de pane: hunc enim divisit singulis, ut constat ex illo : Benedixit ac fregit, etc. calicem non ita, sed totum simul dedit. Item objiciunt 1. ad Corinth. 11. Hoc facite quotiescumque bibetis in meam commemorationem, ubi datur praeceptum Corinthiis bibendi sanguinem. Respondetur, hic non dari praeceptum bibendi sanguinem, sed instructionem, quomodo debeat cum devotione et memoria Christi bibi, nam dicitur quotiescumque bibetis, non praescribitur ut bibant, sed quoties bibunt, in memoriam Christi bibere, alias esset nugatio insuetus modus praecipiendi facere, quod faciunt, ac si diceretur, quando bibitis praecipio ut bibatis; quidquid enim cadit sub praecepto est indifferens, at bibere quamdiu bibitur, necessario est. Aliud est de istis Christi. Lucae 22. Hoc facite in meam commemorationem, etc. ubi datur praeceptum communionis: unde Apostolus non intendit ibi praeceptum, sed instructionem, dicens, ex natura rei sumptionem Sacramenti esse memoriam Passionis Chrisi, et ideo subdit : Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
Objiciunt denique Patres et consuetudinem Ecclesiae primitivae. Respondetur, Patres loqui juxta illam consuetudinem; qualis autem fuerit, patet ex dictis, et tunc, quando nullus fuit error, liberius Patres loquebantur, ut in simili ait Augustinus lib. 1. contra Julianum, cap. 6. Deinde Patres, quando loquuntur de alterutra specie, aut particula ejus, non secus loquuntur, ac quando loquuntur de toto Sacramento, quantum ad rem contentam, efficaciam et fructum ejus in specie.
Objicitur locus Gelasii Papae in illo capitulo Comperimus: Comperimus, inquit, quod quidam sumpta tantummodo corporis sacri portione a calice sacrati cruoris abstineant, qui proculdubio (quoniam nescio, qua superstitione docentur adstringi) aut integra Sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur, quia divisio unius ejusdemque mysterii, sine grandi sacrilegio non potest provenire, etc. Respondent aliqui eum loqui de Sacerdotibus, sed melius dicendum eum agere de Manichaeis, qui abstinebant a sanguine ex superstitione ; unde illa parenthesis praemissam rationem assignat, unde integra Sacramenta sumere deberent, aut arceri hoc autem ordinat, quantum ad forum externum, ut sic dignoscerentur haeretici, neque laterent sub specie Catholicorum.
Objiciunt tertio, quia hoc Sacrameni tum sub duplici specie institutum est ; ergo sic debet sumi, quia alia non esset commemoratio Passionis Dominicae ; secundo, calix, cum sit Sacramentum, vere confert gratiam ; ergo injuste laicis denegatur, cum Dominus eis jus ejus sumendi dederit; tertio, quia 1, ad Corinth. 10. Judaei non solum manducaverunt manna, sed etiam de petra biberunt, quae erat figura hujus Sacramenti; ergo non solum Christiani omnes debent sumere corpus, sed bibere de petra, id est, sanguine ; quarto, Christus instituit nobis perfecte convivium ; sed tale non est, ubi deest potus.
Respondetur, hoc Sacramentum institutum quidem esse sub diversa specie, non solum qua Sacramentum, sed etiam qua sacrificium, quia sic perfecte repraesentat sacrificium cruentum, quatenus seorsim de vi verborum ponitur sanguis sub speciebus, et quasi effusus; sumptio autem ejus est participatio sacrificii, ad quod impertinens est, an sumatur sub una, an sub diversis speciebus, ita respondent aliqui. Sed contra, quia etiam sumitur, qua Sacramentum est institutum ad salutem nostram, et ut Patres docent, in utraque specie habet perfectam rationem convivii. Deinde sumptio, quae fit a Sacerdote, spectat ad integritatem sacrificii, non autem ea quae fit a laicis: unde contingit participare Sacramentum, qua tale, quando etiam non sacrificatur, ut patet Feria sexta Parasceves, et quando sumitur, quod alias sanctificatum est
Respondetur ergo aliter, supposita sententia Alensis, quam supra defendimus probabilem, dari scilicet majorem gratiam per utramque, quam detur per unam speciem, concedendo antecedens, et negando consequentiam de communione laica. Ad ejus probationem negatur, quia commemoratio Passionis Dominicae variis fit modis, quia sumitur corpus quasi separatum a sanguine, quantum est ex vi verborum, et repraesentatione speciei, et sic repraesentat corpus in cruce, ut separatum a sanguine et anima ; sumitur etiam sanguis, quia est concomitanter sub specie corporis; sumitur idem quantum ad fructum gratiae necessariae, et incorporationis in Christo quoad aequivalentiam , quia omnis gratia necessaria ad salutem, ut definit Tridenlinum, quae acquiritur mediante hoc Sacramento, confertur per alterutram speciem. Unde alterutra species sumpta habet rationem cibi et potus, perfectique convivii, quantum ad effectum nutritionis, quia, ut supra disseruimus suo loco, non contingit in hoc nutrimento spirituali integra proportio nutrimenti corporis, quod supponit duplicem appetitum in corpore, nempe cibi per famem, potus per sitim, qui sunt differentes, ille sicci et calidi, hic humidi et frigidi ; unus autem appetitus est spiritualis nutrimenti in anima, unde ad effectum nutritionis sufficit alterutra species, quae nutrit per gratiam ; et quamvis non inveniatur in sumptione unius speciei illa expressa et adaequata convivii ratio quoad significationem, inveniuntur tamen perfecta quoad aequivalentiam fructum necessarium.
Ad secundum respondent aliqui eamdem gratiam dari numero per utramque speciem, ita ut a tera sumpta non augeat gratiam, et quamvis hoc probabile esse supra asseruimus, ex communi modernorum sententia. Respondetur aliter, concedo antecedens, nego consequentiam, quia injuste non subtrahitur, quod ad reverentiam et cultum Sacramenti facit, quia laicis non est jus in praejudicium cultus debiti Sacramento, ideo peccatoribus in eo statu non debetur, quamvis ipsi habeant jus remotum ad perceptionem ejus, quia haec in eo statu cederet in irreverentiam Sacramenti. Eadem est ratio in proposito, unde nihil gratiae necessariae subtrahitur, augmentum vero quod daretur per alteram speciem, suppleri potest aliis mediis et debita dispositione, eique praejudicat reverentia debita Sacramento, cujus periculum incurritur in illa specie liquida, quae non est in altera.
Ad tertium, Israelitae indiguerunt manna, et aqua ex petra, quia erant nutrimentum corporale, non spirituale, licet fuerint figura hujus Sacramenti: neutrum enim eorum erat cibus et simul potus quantum ad effectum nutritionis, sicut altera species sacramentalis. Addendum insuper non viguisse tamdiu usum petrae in ipsis, quamdiu viguit usus mannae, quod pro nobis facit, quia sicut manna per quadraginta annos duravit, petra autem et aqua ejus parvo tempore, sic usus Sacramenti corporis perseverat in laicis sine usu calicis. Ad ultimum patet ex dictis. Petes obiter de usu Sacramenti, ut subest consilio, quam frequens esse debeat ?
Respondeo, non licet extra casus supra explicatos eodem die bis communicare ; haec communis est Doctorum D. Thomae in 4. dist. 12. Paludani, Durandi et aliorum, Alensis 4. part. q. 52. m. 3. Gabrielis lectione 87. in canonem ; colligitur ex capitulo Consuluisti, de celebratione Missarum, et capitulo Sufficit, de consecrat. dist. 1. Aliqui dubitant an hoc praeceptum sit juris divini, an humani. Respondetur esse juris humani tantum, ne ob frequentiam vilescat Sacramentum ; et primo latum est in Sacerdotes, quod per consequentiam trahitur ad laicos. Non esse autem juris divini patet, quia ob necessitatem populi in paucitate ministrorum Pontifex dispensat in hoc praecepto, ut aliqui bis in eodem die sacrificent, aut etiam ter, et in festo Nativitatis Domini omnes ter sacrificare possunt, unde colligitur quod non sit juris divini.
In casu etiam quo limetur irreverentia Sacramenti ob insultum infidelium, aut incendium licet communicare, cum non offertur aliud medium ejus conservandi etiam a non jejuno, ut supra diximus, sicut in alio casu, quando apparent reliquiae in Altari, quando jam Sacerdos communicavit, et aliis expressis supra, quia praeceptum Ecclesiae tunc non obligat in praejudicium reverentiae Sacramenti, quae major esset communicando, quam non communicando. Dies autem hic computandus est a media nocte.
Respondeo secundo universaliter loquendo, consultius est frequentius communicare, quam omittere communionem. Haec est communior sententia eorumdem Theologorum, eadem dist. ubi etiam D.
Bonaventura, Richardus ; et vitietur probare Trident. sess. 13. c. 8 ubi ad frequentiam hortatur Sacramenti; et sess. 22. c. 6. Optat, inquit, sancta Synodus, ut in singulis Missis fideles adstantes communicarent. Ambrosius lib. 5. de Sacramentis, cap. 4. Si quotidianus est panis, cur post annum illum sumit ? quotidie accipe, ut quotidie tibi prosit, sic vive, ut quotidie merearis illum accipere. Vide Chrysostomum homilia 17. et 61. adpopulum,et alios quos supra citavimus, ostendendo hanc fuisse primitivae Ecclesiae consuetudinem. Cyrillus lib. 3. Joannem, cap. 37. et lib. 4. cap. 17. inter alia notat solam dilationem per se non conferre ad majorem dispositionem. Augustinus epist. 118. non praefert eum, qui ob humilitatem abstinet, et qui quotidie communicat.
Ratio etiam est in promptu, quia hoc Sacramentum confert robur ad superandas tentationes, remittit venialia, nutrit charitatem, auget ex opere operato gratiam ; ergo simpliciter melius est communicare quotidie ; quam omittere deinde consideratio frequens mysterii, et praeparatio ad ipsum, excitat mentem ad majorem reverentiam. Unde etiam Bernardus in serm. de Coena Domini, ait, non abstinendum esse a communione ob venialia, neque quia quis non sentit in seipso illum devotionis fervorem : Quia in magnis peccatis, inquit, impedit consensum, et sensum minuit. D. Bonaventura in lib. de profectu relig. cap. 21. Licet tepide, inquit, accedas fiducialiter, confidens de misericordia Dei, quia quo magis aeger, magis indiges medico. Hoc in seipso expertus est sanctus vir, qui juvenis abstinuit aliquandiu a communione prae humilitate, donec Angelus acceptam de manu Sacerdotis particulam ori ejus injecit, et tunc intellexit timorem pusillanimem esse deponendum. Caeterum non est hic in particulari assignanda regula, quia alius sic, alius sic, prout dona distribuit Deus, et secundum cujusque dispositionem. Qui in negotiis sunt et distractionibus, non est consulenda communio frequentior, quam semel in hebdomada ; qui tamen seclusi a distractionibus sunt, frequentius communicare possunt, et aliqui quotidie juxta judicium Confessarii prudentis.