IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
An in Christo fuerit necessitas patiendi et moriendi, quae est defectus generalis. Hic oritur quaestio ex praedictis ducens originem. Dictum est enim supra, quod Christus in se nostros defectus suscepit, praeter peccatum. Est autem hominis quidam generalis defectus, qui peccatum non est, scilicet necessitas patiendi, vel moriendi. Unde corpus nostrum non tantum mortale, sed etiam mortuum dicitur, quia non tantum aptitudinem moriendi, sed etiam necessitatem habet. Ideoque quaeritur, utrum necessitas talis in Christi corpore fuerit ? De aptitudine enim moriendi, quod in eo fuerit, ambiguum non est, quae etiam ante peccatum in homine fuit, quando aliquis in eo non fuit defectus, nec ergo mortalitas illa tunc in eo fuit defectus, quia natura ei erat. Unde etiam quidam talem mortalitatem in nobis non esse defectum non improbe tradunt, sed necessitatem moriendi, vel patiendi, quae etiam mortalitas dicitur, vel passibilitas. Dicitur enim homo nunc passibilis, vel mortalis, non modo propter aptitudinem, sed etiam propter necessitatem. Sed numquid hic defectus fuit in Christi carne ? Anima quoque ejus, cum passibilis extiterit ante mortem, numquid necessitatem
patiendi habuit ? Si enim necessitas patiendi, vel moriendi fuit in Christo, non videtur sola voluntate miserationis defectus nostros accepisse. Ad quod dici potest, Christum voluntate, non necessitate suae naturae hos defectus, sicut alios suscepisse, scilicet necessitatem patiendi in anima, simul autem patiendi et moriendi in carne. Verum hanc necessitatem non habuit ex necessitate suae conditionis, quia a peccato immunis, sed ex sola voluntate accepit, de nostra infirmitate ponens tabernaculum suum in Sole, scilicet sub temporali mutabilitate et labore. Unde super epistolam ad Hebraeos auctoritas dicit, quod " sicut hominibus aliis jure et lege naturae statutum est semel mori, ita et Christus eadem necessitate et jure naturae semel oblatus est, et non saepe. " Nec ideo dicit jure naturae, quod ex natura suae conditionis hunc defectum traxerit, qui etiam non provenit nobis ex natura secundum quod prius est instituta, sed ex ea peccato vitiata ; et ideo dicitur hic defectus naturalis, quia quasi pro natura inolevit, in omnibus diffusus.
De statibus hominis, et quid de singulis Christus accepit.
Et est hic notandum, Christum de omni statu hominis aliquid accepisse, qui omnes venit salvare. Sunt enim quatuor status hominis. Primus ante peccatum. Secundus post peccatum et ante gratiam. Tertius sub gratia. Quartus in gloria. De primo statu accepit immunitatem peccati. Unde Augustinus illud Joannis Evangelistae exponens : Qui desursum venit super omnes est, dicit, " Christum venisse desursum, idest, de altitudine humanae naturae ante peccatum, quia de illa altitudine assumpsit Verbum Dei humanam naturam, dura non assumpsit ipsam culpam, cujus assumpsit poenam. " Sed poenam assumpsit de statu secundo et alios defectus. De tertio vero gratiae plenitudinem. De quarto non posse peccare et Dei perfectam contemplationem. Habuit enim simul bona viae quaedam et bona patriae, sicut et quaedam mala viae.
(Finis textus Magistri.)