Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Respondeo aliter ad primam quaestionem. Hic Doctor intendit probare, quod via naturali potest haberi aliquis conceptus, in quo per se et quidditativa concipiatur Deus. Haec conclusio potest habere triplicem sensum. Primus est, quod Deus potest naturaliter cognosci sub conceptu proprio et quidditativo, et hic sensus non est verus apud Doctorem, ut infra patebit, et supra patet quaest, infra, et penult. Prolog. et prolixius in quaest. 14. Quodl.
Secundus sensus est,quod potest concipi Deus sub aliquo conceptu quidditativo puta cognoscendo Deum, quod est ens quidditalive, et hic sensus potest distingui ; vel quod cognoscatur conceptus entis de ipso Deo, affirmando conceptum entis de Deo in se, ita quod via naturali cognoscens hanc propositionem : Deus est ens quidditativa, distincte cognoscat terminos ;
vel cum dico : Deus est ens quidditative, via naturali tantum cognoscatur confuse, quod est aliquid quod nominamus Deum, quod est ens quidditative. Hic secundus sensus est verus, sed primus est manifeste falsus, quia via naturali non possumus distincte cognoscere hanc propositionem : Deus est ens quidditative, nisi distincte cognoscamus terminos, modo Deus in se non potest distincte cognosci. Tertius sensus est, quod via naturali potest cognosci Deus sub aliquo conceptu quidditalivo, non tantum sic in communi, sed etiam in individuo vago, ut puta concludendo via naturali, quod est aliquod perfectissimum ens quidditative, et hic sensus est verus, et cognitio talis entis isto modo et modo praecedenti, praesupponitur cognitioni attributorum de ipso. Non enim possum cognoscere bonum inesse alicui, nisi aliqualiter praecognoscant ipsum in suo esse quidditalivo et essentiali, nec possum cognoscere albedinem in esse substantiae, nisi praecognoscant substantiam, saltem confuse in esse quidditalivo, ut puta, quod est aliquod ens quidditative per se existens, cui attribuo albedinem, et sic debet hic intelligi Doctor.