IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Accedentem ad Eucharistiam cum mortali peccato, peccare mortaliter ; excusatur qui facto examine talis peccati non recordatur. Confessio post mortale commissum praemittenda est, nisi necessitas communicandi et inopia confessoris excusent, ita Trid. ss. 13. c. 7. et can. 11. Gypr. lib. 3. epist. 15. Unde merito temeritatis notatur Cajet. quod oppositum teneat 3. p. q. 80. art. 4. et in summa v. communio ; quod etiam tenet Abbas, c. de homine, de celebrat. missae.
Dicendum, quod aliquis potest intelligi esse in peccato mortali tripliciter. Primo, in actu, quia scilicejt tunc peccat mortaliter peccato interiori vel exteriori; secundo, quia post peccatum mortale praeteritum, de quo non recolit, non paenituit, nec poenitet ; tertio, quia etsi de illo praeterito poenituit, vel poenitet, non tamen confessus est, nec ablutus in Ecclesia.
De primo (a) dico, quod peccat mortaliter, quia simpliciter manducat indigne.
De secundo (b) dico, quod si est negligentia affectata vel crassa, propter quam non recolit peccatum, non excusatur a peccato, licet minus peccet quam primus.
Quod patet 1. Cor. 11. Probet, inquit, seipsum homo, etc. tenetur enim se examinare, secundum diligentiam nostrae fragilitati possibilem, antequam communicet. Si autem non sit negligentia crassa, puta quia praecessit examinatio sufficiens, et nullum occurrit peccatum, de quo non fuerit, vel sit contritus et confessus prius, non peccat communicando, licet forte aliquid lateat, vel traditum fuerit oblivioni. Quod probatur, tum quia post talem inquisitionem, contritus et confessus, si moreretur, salvaretur: non autem requiritur major examinatio ad communicandum, quam ad secure moriendum: tum quia alias quilibet se exponeret periculo communicando, quia dicit Psalm. 13. Delicta quis intelligit? et Eccles. 9. Nescit homo, utrum amore vel odio di gnus sit; ergo si oporteret communicantem scire se esse in charitate, quilibet communicando exponeret se periculo, nesciens an illo actu peccaret. Tertio probatur, quia tunc non esset Sacramentum viatoris, quia talis certitudo non convenit viat tori. Propter hoc dico, quod dili-r genti inquisitione facta secundum possibilitatem nostrae fragilitatis, et praemissa contritione et confessione, quantum videtur homini sufficere, si tunc communicet, non peccat: imo si qua alia peccata lateant, per istud Sacramentum etiam remittuntur. De tertio (c) dico, quod si oc-, currat opportunitas, tenetur prius confiteri quam communicare. Cujus ratio est, quia non tantum debet reconciliari Deo, sed Ecclesiae, ad hoc, quod digne recipiat Sacramentum Ecclesiasticae unitatis. Si autem non occurrat opportunitas confitendi, si potest sine scandalo vitare, ne tunc communicet, tenetur non communicare, sed expectare confessionem propter eamdem rationem, quae dicta est nunc. Si vero occurrit scandalum, nisi statim communicet, utpote si est indutus, et postquam indutus est, occurrit sibi conscientia de peccato mortali, de quo non fuit confessus, et non habet in promptu idoneum confessorem, tum cum contritione et voluntate confitendi tempore opportuno potest celebrare, ut scandalum evitetur. Et similiter de alio communicaturo, qui non celebrat; utpote consuetudo est in aliqua religione, vel Ecclesia, ut omnes non Sacerdotes communicent in simili casu, scilicet si tunc cum debet communicare non habet idoneum confessorem, potest tunc non confessus communicare. Nec est dicendum, quod peccat mortaliter, vel transgreditur praeceptum, ut evitet scandalum, quia nullum praeceptum excludit istum ab isto actu in hoc casu, quia dilatio confessionis in actu, quae nunc habetur in affectu, non excludit, quin sit membrum etiam Ecclesiae militantis, habile ad actus, in quibus membra communicant, et tenetur vitare scandalum proximi.
De peccato (d) autem veniali, non oportet dubitare quia de illo non est necessitas, poenitentiae. Verumtamen auctoritas quaedam de Ecclesiasticis dogmatibus 22. quae ponitur in littera dist. 12. videtur facere mentionem de peccato veniali, ait enim : Licet quis peccato mordeatur, si peccandi de coetero non habet voluntatem, et satisfaciat lacrymis et orationibus, accedat securus, et hoc dico de illo, quem mortalia peccata non gravant. Ergo videtur, quod non potest aliquis securus accedere, nisi qui sit sine voluntate peccandi venialiter, et de praeteritis satisfecerit lacrymis et orationibus.
Respondeo, potest intelligi de mortali peccato, non quod jam inest, neque praeterito, sine omni poenitentia, sed confesso, si mordeatur, quia non complete satisfecit, et tunc intelligitur de peccato mortali: et tunc quod sequitur, quem peccata mortalia non gravant, supple in actu, vel praeterita, sine poenitentia sequente.
Ad primum argumentum dico, quod faciens modo debito illud quod tenetur, non peccat. Ad minorem dico, quod nullus tenetur communicare in peccato mortali, Extrav : Omnis utriusque sexus, etc. Ad primam probationem dico, quod sicut tenetur semel communicare, ita tenetur laborare, ut sit extra peccatum mortale per poenitentiam : Extrav. eodem cap.
Ad secundam dico, quod Sacerdos priusquam consecret, tenetur laborare ut sit extra peccatum mortale. Si autem contingat, quod post consecrationem, ante tamen communicationem, occurrat sibi memoria peccati mortalis, olim commissi, de quo non praecessit poenitentia interior vel exterior, tenetur tunc habere poenitentiam interiorem antequam percipiat, et differre poenitentiam exteriorem donec occurrat opportunitas confitendi.
Ad argumentum secundum dico, quod illud praeceptum de semel confitendo, est minimum, in quo debent fideles recipere Sacramentum Poenitentiae, sed in multis aliis casibus specialibus tenentur ad poenitentiam exteriorem, ut graviter infirmus, de quo desperatur, vel acceptans actum, in quo verisimile est, secundum humanum judicium, quod exponit se periculo mortis, sicut in bello mortali: sic etiam speciali lege tenetur Sacerdos antequam exerceat istum actum ad poenitentiam exteriorem. Et si dicas, qua lege? Dico, quod illa lege Apostoli, quae ponitur 1. Corinth. 11. Probet seipsum homo, etc.