IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum Christus habuit necessitatem moriendi ?
Alensis 3. p. q. 18. membr. 3. art. 3. Divus Thomas 3. p. q. 14. art. 2. et hic q. 1. art. 2. Divus Bonaventura art. I. q. 3. Rich. art. 1. q. 2. Dur. q. 1. Major q. 1. Suar. 3. p. tom. 1 . d. 32. sect. 1. Vasq. 3. p. d. 59. Vide Scot. 9. Met. q. 14.
Circa istam decimam sextam distinctionem, in qua Magister agit de modo, quo Filius Dei assumpsit defectus humanae naturae, quaeritur unum : Utrum scilicet Christus habuit necessitatem moriendi Quod non, Rom. 8. Corpus mortuum est propter peccatum, id est, habuit necessitatem moriendi, similiter Genes. 2. In quacumque die comederis, morieris ; sed Christus nec habuit peccatum originale, nec actuale ; cum igitur mors inflicta sit propter peccatum, ut patet per auctoritates dictas, sequitur quod Christus non habuit aliquam necessitatem moriendi.
Praeterea, anima Christi fuit omnisciens, sicut patet, igitur fuit omnipotens ; et si hoc, igitur non habuit necessitatem moriendi, quia potuit prohibere omnem causam mortis. Consequentia prima patet, quia non minoris perfectionis est omnia scire, quam omnia posse, cum utrumque respiciat omnia, et includat potentiam respectu actus tendentis in omne possibile ; ergo, etc.
Praeterea, corpus ejus fuit temperatissimum, et optime complexionatum, aliter non fuisset proportionatum animae suae, quae fuit nobilissima inter omnes formas perficientes materiam ; scivit autem anima ejus omnia, quae poterant nocere, et quae conferre sanitatem, et tenebatur salvare viam suam ; igitur accipiendo pro alimento conferentia, dimittendo noxia, et praecavendo ab extrinsecis corruptivis, potuit semper vixisse, quod bene scivisset facere ; igitur nulla fuit in eo necessitas moriendi.
Praeterea, anima sua fuit perfectissima inter omnes formas perficientes materiam ; igitur perfectissime perficiebat materiam, et per consequens abstulit omnem privationem a ma teria, quam perfecit, quia hoc potest forma imperfectior, scilicet forma caeli, ita quod caelum sit naturaliter incorruptibile ; igitur hoc fecit anima Christi respectu suae materiae.