Deinde cum dicit, domine deus meus, ostendit quomodo liberatus sit. Et primo a malis interioribus.
Secundo ab exterioribus, ibi, domine eduxisti.
Malum interius est infirmitas, vel corporalis vel spiritualis.
Haec duo potuerunt esse in David et in nobis, sed in christo non nisi corporalis, propter passibilitatem: et ideo dicit, clamavi, scilicet David: Ps. 119: ad dominum, cum tribularer, clamavi.
Item christus clamavit, etsi inquantum deus sit exauditor: Hebr. 5: cum clamore valido et lacrymis etc.. Sequitur, et sanasti me. Dicit quia ab utraque infirmitate; christum vero sanavit a corporali solum passibilitate. Consequenter dicit se esse liberatum ab exterioribus malis, domine eduxisti. Et primo ab imminentibus. Secundo ab illis a quibus est praeservatus, ibi, salvasti. Dicit ergo, domine eduxisti etc. Hoc ad litteram non potest intelligi de David: quia non erat erutus de inferno, quando hunc Psalmum fecit. Potest intelligi de eo secundum metaphoram, quasi liberatus sit a mortali periculo. Sed ad litteram intelligitur de christo, cujus anima educta est de inferno a deo: Psal. 15: ne derelinquas animam meam in inferno. Item convenit illis qui per christum resuscitati sunt: Zach. 9: tu autem in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu in quo non erat aqua. Secundo dicit se praeservatum a mortali periculo, cum subdit, salvasti me a descendentibus in lacum. Ad litteram lacus accipitur pro concavitate: mos enim fuit antiquitus quod sepeliebantur in profundis concavitatibus: salvasti me, ait, a descendentibus in lacum; quasi dicat, liberasti me a periculis mortis. Sed de christo exponitur optime, quia per lacum intelligitur damnatio aeterna: quia licet christus descenderit in infernum; non tamen illuc descendit tamquam ad damnationem, sed ut liberaret eos qui erant in lacu; quasi dicat, dedisti mihi, ut non assimilarer descendentibus in lacum: Psal. 87: factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber.
Vel, in lacum, idest in peccatum; immunis enim fuit a peccato.