In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
ENARRATIO.
" Et, vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile : Angelos septem, habentes plagas septem novissimas, quoniam in illis consummata est ira Dei. "
Cum supra actum sit de quatuor visionibus, hic agitur de quinta. Et hoc, sicut dicit Beda, per septem plagas novissimas terram punientes : et durat ab hoc capitulo usque ad capitulum xviii.
Et dividitur haec pars in tres, et continet tria capitula. In prima, agitur de Praedicatoribus qui damnationem reproborum nuntiaturi sunt. In secunda, manifestatur damnatio reproborum per praedicationem eorum, infra, XVI, 1 : " Et audivi vocem magnam. " In tertia, ostenditur causa damnationis eorum, infra, xvII 1 : a Et venit unus de septem Angelis.
In hoc autem capitulo determinatur de Praedicatoribus qui tempore Antichristi damnationem reproborum nuntiabunt.
Et dividitur hoc capitulum in quatuor partes. In prima, ponitur visio Praedicatorum habentium potestatem plagandi. In secunda, ostenditur causa liberans ab istis plagis, ibi, v. 2 : Et vidi tamquam mare. " Tertio, ostenditur qui liberabuntur ab istis plagis, ibidem, " Et eos qui vicerunt. " Quarto, qui plagari digni sunt, ibi, v. 5 : " Et post haec vidi. "