CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Dicit secundo contra Henricum, Deum concipi, non tantum conceptu analogo ipsi et creaturis, sed utrisque univoco, quod praemittendo, univoci definitionem probat tripliciter. Primo, potest quis esse certus de aliquo quod sit ens, dubitans an sit Deus vel creatura. Secundo, non possumus habere pro nunc conceptum, nisi causatum a specie intelligibili et phantasmate eorum, quae naturaliter nos movent, sed ista tantum faciunt conceptum propriorum suorum objectorum et eorum, quae virtualiter vel essentialiter continentur in his ; ergo quidquid concipimus . sic, in eis continetur univoce, quia analoga sunt ab eis disparata, eisque (si sunt increata) priora; ergo per attributionem ad ea non cognoscuntur, quia cognoscibilia per attributionem sunt imperfectiora iis ex quorum cognitione noscuntur. Tertio, si non esset conceptus univocus Deo et creatis, non magis concluderetur Deum esse sapientem ex sapientia, quam concipimus in creatis quam esse lapidem.
Secundo (a) non asserendo, quia non consonat opinioni communi, potest dici quod non tantum in conceptu analogo conceptui creaturae concipitur Deus, qui scilicet sit omnino alius ab illo qui de creatura dicitur, sed in conceptu aliquo univoco sibi et creaturae.
Et ne fiat (b) contentio de nomine univocationis, conceptum univocum dico, qui ita est unus, quod ejus unitas sufficit ad contradictionem, affirmando et negando ipsum de eodem. Sufficit etiam pro medio Syllogistico, ut extrema unita in medio sic uno, sine fallacia aequivocationis, concludantur inter se unum.
Et univocationem (c) sic intellectam probo tripliciter. Primo sic, omnis intellectus certus de uno conceptu, et dubius de diversis habet conceptum de quo est certus, alium a conceptibus de quibus est dubius. Sed subjectum includit praedicatum, et intellectus viatoris potest esse certus de aliquo quod sit ens, dubitando de ente finito vel infinito, creato vel increato; ergo conceptus entis de aliquo est alius a conceptu isto vel illo, et ita neuter ex se, sed in utroque illorum includitur: ergo univocus. Probatio majoris, quia nullus idem conceptus est certus et dubius: igitur vel alius, quod est propositum: vel nullus, et tunc non erit certitudo de aliquo conceptu. Probo minorem : Quilibet Philosophus fuit certus illud, quod posuit esse primum principium esse ens, puta unus de igne, alius de aqua, certus erat quod erat ens, non autem fuit certus, quod esset ens creatum vel increatum, primum vel non primum. Non enim erat certus quod erat ens primum, quia tunc fuisset certus de falso, et falsum non est scibile, nec quod erat ens non primum, quia tunc non posuisset oppositum.
Confirmatur (d)etiam ratio, nam aliquis videns Philosophos discordare, potest esse certus de quocumque eorum, quod quilibet posuit primum principium esse ens, et tamen propter contrarietatem opinionum eorum potuit simul dubitare, utrum sit hoc ens vel illud, et tali dubitanti si fieret demonstratio concludens vel destruens aliquem conceptum inferiorem, puta quod ignis non erat ens primum, sed aliquod ens posterius primo ente, non destrueretur ille conceptus primus sibi certus, quem habuit de ente, sed salvaretur in illo conceptu particulari probato de igne, et per hoc probatur illa propositio sumpta in ultima consequentia rationis, quae fuit quod ille conceptus certus, quia est ex se neuter dubiorum, in utroque illorum salvatur.
Quod si non cures de auctoritate ista accepta ex diversitate opinionum philosophantium, sed dicas quod quilibet habet duos conceptus in intellectu suo propinquos, qui propter propinquitatem analogiae videntur esse unus conceptus.
Contra hoc videtur esse, quia ex ista evasione videretur destructa omnis via probandi unitatem alicujus conceptus univocam. Si enim dicis, hominem habere unum conceptum ad Socratem et Platonem, negabitur et dicetur quod sunt duo, sed videntur unus propter magnam similitudinem.
Praeterea, illi duo conceptus sunt simpliciter simplices; igitur non intelligibiles nisi distincte et totaliter; igitur si minc non videntur duo, nec post.
Item, aut concipiuntur ut omnino disparati, et tunc mirum quomodo videntur littus, aut ut coniparati secundum analogiam vel similitudinem, vel dissimilitudinem, et tunc aliqualiter simul, vel prius concipiuntur ut distincti; igitur non videntur unus. Item, ponendo illos duos conceptus, ponuntur duo objecta formalia cognita, quomodo duo objecta formalia cognita, et ut non distincta ?
Primo, si intellectus intelligeret singularia sub propriis rationibus, quamvis conceptus duorum ejusdem speciei essent simillimi, non dubium quin multo similiores quam isti duo in proposito , quia isti duo differunt specie, adhuc intellectus bene distingueret inter tales conceptus singularium. Haec etiam responsio improbatur distinct. 8. quaest. 3. et alia responsio, quae negat majorem.
Secundo principaliter (e) arguo sic: nullus conceptus realis causatur in intellectu viatoris naturaliter, nisi ab his quae sunt naturaliter motiva intellectus nostri, sed illa sunt (f) phantasma vel objectum relucens in phantasmate, et intellectus agens ; ergo nullus conceptus simplex fit modo naturaliter in intellectu nostro, nisi qui potest fieri virtute istorum.
Sed conceptus (g), qui non esset univocus alicui objecto relucenti in phantasmate, sed omnino alius et prior, ad quem iste haberet analogiam, non posset fieri virtute intellectus agentis et phantasmatis, ut probabo; ergo talis conceptus alius analogus, qui ponitur naturaliter in intellectu viatoris nunquam erit, et ita non poterit naturaliter haberi aliquis conceptus de Deo, quod est falsum. Probatio assumpti, objectum quodcumque, sive relucens in phantasmate, sive in specie intelligibili cum intellectu agente vel possibili cooperante , secundum ultimum suae virtutis facit in intellectu , sicut effectum sibi adaequatum, conceptum suum proprium, et conceptum omnium essentialiter vel virtualiter inclusorum in eo; sed ille alius conceptus qui ponitur analogus, non est essentialiter vel virtualiter inclusus in isto,- nec est iste ; ergo ille non fiet ab aliquo tale movente.
Vel formetur sic ratio, objectum quodcumque sive relucens in phantasmate, sive in specie intelligibili cum intellectu agente, vel possibili cooperante secundum ultimum virtutis suae, facit sicut effectum sibi adaequatum suum conceptum proprium et quiddilalivum; ille enim est proles adaequata sibi in esse cognoscibili, sicut proles similis in natura esset sibi adaequata in esse naturali;igitur in cujuscumque alterius cognitionem potest, illa est imperfectior scientia, et per consequens non per se attribuitur ad illam.
(h) Et confirmatur ratio, quia praeter conceptum suum proprium adaequatum et inclusum in ipso, altero praedictorum duorum modorum, nihil potest cognosci ex isto objecto nisi per discursum, sed discursus praesupponit cognitionem istius simplicis ad quod discurritur.
Formetur ergo breviter ratio sic, videlicet nullum objectum facit conceptum simplicem et proprium sui in aliquo intellectu, et conceptum simplicem et proprium alterius objecti, nisi contineat illud aliud objectum essentialiter vel virtualiter: objectum autem creatum non continet increatum essentialiter vel virtualiter, ergo, etc. Secunda pars minoris, scilicet quod objectum creatum non contineat virtualiter increatum, et hoc sub ea ratione sub qua sibi attribuitur , ut posterius essentialiter attribuitur priori essentialiter, probatur, quia est centra rationem posterioris essentialiter, includere virtualiter suum prius, et etiam patet quod non continet essentialiter increatum , secundum aliquid omnino sibi proprium et non commune ; ergo non facit conceptum simplicem et proprium enti increato.
Tertio arguo sic, conceptis proprius alicujus subjecti, est sufficiens ratio cognoscendi de illo subjecto omnia conceptibilia, quoe sibi necessario insunt; nullum autem conceptum habemus de Deo, per quem sufficienter possimus cognoscere omnia conceptibilia, quae sibi necessario insunt ;patet de Trinitate et aliis creditis necessariis; igitur, etc. Major probatur, quia immediatam quamlibet cognoscimus, inquantum terminos cognoscimus ; igitur patet major de omni illo conceplibili, quod immediate inest conceplui subjecti,
quod si insit mediate fiet idem argumentum de medio comparato ad idem subjectum, et ubicumque stabitur, habetur propositum de immediatis, et ultra per illas scientur mediate. Quarto potest sic argui, aut aliqua perfectio simpliciter habet rationem communem Deo et creaturae, et habetur propositum; aut non, sed tantum pro priam creaturoe, et tunc ratio ejus non convenit formaliter Deo, quod est inconveniens ; aut habet rationem omnino propriam Deo, et tunc sequitur quod nihili attribuendum est Deo, quia est perfectio simpliciter. Nam hoc nihil aliud est dicere, nisi quod quia ratio ejus ut convenit Deo, dicit perfectionem simpliciter, ideo ipsum ponitur in Deo, et ita peribit doctrina Anselmi Monolog. 15. ubi vult quod praetermissis relationibus, in omnibus aliis, quidquid melius est simpliciter ipsum, quam non ipsum attribuendum est Deo, sicut quodcumque non tale est amovendum ab ipso. Primo ergo, secundum ipsum, aliquid cognoscitur esse tale, et secundo attribuitur Deo;ergo non est tale proecise, ut est in Deo.
Hoc etiam confirmatur, quia tunc illa perfectio simpliciter non esset in creatura. Consequentia patet, quia nullius talis perfectionis, etc. conceptus aliquis convenit creaturoe, nisi conceptus analogicus ex hypothesi ; talis secundum se, quia analogicus, est imperfectus, et in nullo est ratio ejus melior non ipso, quia alias secundum illam rationem analogicam poneretur in Deo. (i) Tertio sic : omnis inquisitio Metaphysica de Deo procedit sic, scilicet considerando formalem rationem alicujus , et auferendo ab illa ratione formali imperfectionem quam habet in creaturis, et Reservando illam rationem formalem, et attribuendo sibi omnino summam perfectionem, et sic attribuendo illud Deo. Exemplum de formali ratione sapientiae vel intellectus vel voluntatis ; consideratur enim primo in se et secundum se, et ex hoc quod ratio istorum non includit formaliter imperfectionem aliquam, nec limitationem, removeantur ab ipsa imperfectiones, quae concomitantur eam in creaturis, et reservata eadem ratione sapientiae et voluntatis, attribuuntur ista Deo perfectissime ; ergo omnis inquisitio de Deo supponit intellectum habere conceptum eumdem univocum, quem accipit ex creaturis.
Quod si dicas, non, sed alia est formalis ratio eorum quae conveniunt Deo, ex hoc sequitur inconveniens, scilicet quod ex nulla ratione propria eorum, prout sunt in creaturis, potest concludi aliquid de Deo, quia omnino alia et alia ratio est istorum et illorum, imo non magis concluderetur, quod Deus est sapiens formaliter ex ratione sapientiae quam apprehendimus ex creaturis, quam quod Deus est formaliter lapis. Potest enim conceptus aliquis alius a conceptu lapidis creati formari, ad quem conceptum lapidis, ut est idea in Deo, habet lapis iste attributionem, et ita formaliter dicetur : Deus est lapis , secundum istum conceptum analogicum, sicut sapiens, secundum illum conceptum analogicum. Qualis autem sit univocatio entis, et ad quanta, et ad quae, dicetur magis inferius in quaestione de primo objecto intellectus.
Arguitur etiam quarto ad hoc sic perfectior creatura potest movere ad perfecliorem conceptum de Deo, igitur cum aliqua visio Dei, puta infima, non tantum differat ab aliqua intellectione absiractiva data ipsius, quantum suprema creatura distat ab infima, videtur sequi quod si infima potest movere ad aliquam abslractivam quod suprema , vel alia citra eam, poterit movere ad intuilivam, quod est impossibile.
Quod si dicas tot gradus esse in intelle ctione abstractiva de Deo, quot sunt species creaturae, licet extremoe inlellectiones non tantum distent quantum extremae species, quod bene est possibile, quia quilibet gradus in intellectionibus minus distat a proximo , quam species creata movens ad istum, distet a specie movente ad alium. Contra, differentia intellectionum abstractivarum non est tantum numeralis, quia illoe causantur a causis alterius speciei, et per proprias rationes earum, non inquantum includunt aliquid commune, sicut dicit via de univocatione ;ergo sequitur quod inter infimam intellectionem abstractivam et infimam intuitivam sint plures species mediae, quam inter infimam speciem entium et supremam, vel tot. Quod si est inconveniens, et per consequens, antecedens, ergo pauciores sunt species intellectionis abslractivoe , quam entium; ergo incipiendo ab infima hinc inde, restat entitas superior illa quoe causat supremam abslractivam, igitur ista superior causabit intuitivam de Deo.
Item, quare ponerentur tot species intellectionum de eodem objecto, si nulla movet ad proprium. Item, ad conclusionem principalem videtur esse, quod omnis multitudo reducitur ad unum; ergo ita in conceptibus.
Contra istas rationes objicitur, contra primam instatur de toto disjuncta, cujus responsio ponitur dist. 8. et debilius improbatur quam alios.
Ad secundam ut formatur breviter, negatur major , quia propter connexionem, effectus potest aliquem conceptum facere de causa, licet non ita perfectum sicut causa de se. Conceditur enim quod conclusio facit notitiam de principio, demonstratione quia, sed illa non est perfectissima notitia principii, sed illa, qua cognoscitur ex terminis perfecte cognitis. Quare enim non similiter in conceptibus simplicibus, effectus simpliciter apprehensus causabit aliquam notitiam habitualem simplicem de causa.
Ad probationem majoris dico, quod licet non possit effectus in causam oequivocam existentem, sicut in aliquid ejusdem rationis cum causa, potest tamen in notitiam aliquam ejus quoe est imperfectior, non solum ipsa in se causa, sed etiam effectu aequivoco causoe, sicut perfecto conceptu ejus.
Sed accipiatur major sic : nullum objectum potest in conceptum perfectum alicujus, nisi contineat illud objectum virtualiter et essentialiter, hoec videtur manifesta per rationem causoe et effectus oequivoci, et licet attribuatur, secundum aliquos, actio intellectui, non tota, quomodocumque objectum requiritur, sic non potest in conceptum perfectiorem conceptu sibi adoaequalo, talis est proprius quidditativus;ergo, etc. Probatur minor, quia effectuum aequivocorum ejusdem causoe, ille est perfectior, qui est simillimus causoe; talis est proles intellectualis, sive verbum perfectum hujus objecti. ifajar probatur, quia tunc perfectio intelligentioe excederet totam virtutem memorioe.
Undictum est, absolute videtur concedendum, quod nullus de Deo potest fieri in
nobis conceptus per actum objecti creali, qui sit perfectior conceptu perfecto proprio illius objecti, nec per consequens ad quem attribuatur iste proprius illius objecti moventis ; imo ille conceptus de Deo est imperfectior verbo hujus, quia effectus oequivocus dissimilior causoe, oportet ergo ab opinione hac recedere. Si ponatur conceptum lapidis aftribui ad conceptum, quem causat de Deo lapis, proecise salvari potest quod objectum conceptum attribuitur ad objectum, non conceptus ad conceptum, et hoc est bene possibile, quia de objecto perfectiore habetur conceptus imperfectior quam de objecto imperfectiore, et quomodo est rationabile in eodem intellectu conceptum proprium de Deo esse simpliciter imperfectiorem conceptu lapidis vel albi, quod necessario sequitur ad hanc opinionem, et quomodo erit beatitudo nostra naturalis in cognitione Dei ? ea? 10. Ethic.
Sed videtur contra univocationem es se difficultas, quia omnis conceptus de Deo erit minus perfectus conceptu proprio perfecto albi, quia omnis talis continetur in albedine, ut conceptus communis in speciali, et communis est simpliciter minus perfectus quam specialis, quia potentialis et pars respectu conceptus specialis, quomodo ergo secundum istam responsionem erit beatitudo in cognitione naturali Dei ? Respondeo, quilibet conceptus simpliciter simplex, secundum viam univocationis, est imperfectior positive quam verbum albi, hoc est, non tantam perfectionem ponit ; tamen est perfectior permissive, quia abstrahit a limitatione, et ita est concepiibilis sub infinitate, et tunc ille conceptus simplex quidem, non tamen simpliciter simplex, scilicet ens infinitum, erit perfectior
verbo albi, et ille est proprius Deo, non autem ille prior communis abstractus ab albedine. Unde via univocationis tenet, quod omnis conceptus proprius Deo est perfectior verbo cujuscumque creati, sed alia non sic. Sed instatur contra hanc responsionem dupliciter. Primo arguo, quod difficultas remanet contra viam univocationis, quia ex duobus conceptibus, quorum uterque est imperfectior verbo albi, non videtur fieri conceptus perfectior illo verbo, sed conceptus entis, ut conceditur, est imperfectior, quam albi vel lapidis, et conceptus infiniti simiter. Probatio, quia infinitum concipitur a nobis per infinitum, ut per lineam vel aliquod tale objectum movens ad conceptum passionis suoe ; igitur conceptus infiniti est imperfectior conceptu lineoe.
Confirmatur ratio, quia conceptus includens affirmationem et negationem, non est perfectior propter negationem, aut saltem non est perfectior quam concipiendo affirmationem illius negationis, hoc, ens infinitum, non est aliquis conceptus alicujus positivi nisi entis; ergo infinitas non facit conceptum perfectum, aut saltem non erit perfectior conceptus entis infiniti quam finiti. Secundo instatur respondendo similiter pro Henrico, quia licet conceptus simpliciter simplex sit imperfectior verbo creaturae, ut arguitur, tamen multi tales possunt conjungi, et unus determinabit alium, et ille conceptus lotus erit perfectior, nec est hic major difficultas quam ibi, nisi in duobus.
Primo, quia hic quilibet conceptus, sive determinans sive determinabilis, ponitur proprius Deo, ibi unus communis et alius proprius. Secundo quod hic, aliquis proprius Deo conceditur imperfectior verbo creaturoe, ibi nullus.
Istorum autem primum non est inconveniens, quia passio bene determinat subjectum, ut homo risibilis, et tamen utrumque est oeque commune. Secundum oportet omnino concedere propter istam secundam rationem loquendo de conceptu, id est, de actu concipiendi, non autem de objecto concepto.
Quoad istas instantias videtur satis congrue responderi, quia utraque opinio, conceptum non simpliciter simplicem ponit perfectiorem verbo illius, quod movet ad perfectum. Sed instantioe arguendo factae videntur contra utramque opinionem, quia quandocumque conjunguntur, quilibet istorum conceptuum imprimitur a creatura movente;igitur est imperfectior verbo illius creaturae. Aggregatio imperfectorum quomodo faceret conceptum perfectiorem intensive ?
Confirmatio etiam bene instat contra illud de infinito, non ergo propter illam rationem dimittatur opinio, quia est communis difficultas utrique et aeque, si analogia conceptuum exponitur de conceptis ;forte enim instantiae bene probant, quod actus circa Deum non est perfectissimus intensive, nec hoc requiritur ut sit ibi beatitudo naturalis, sed quod conjungat objecto perfectissimo, quantumcumque sit perfectus sive imperfectus, 2. de Animalibus, parum nosse de immaterialibus excedit notitiam aliorum.
Forte enim intensius amari potest creatum aliquod quam Deus, nec tamen illud amatum nunc beatificat sicut Deus. De hoc 4. lib. dist. 49. quomodo beatificamur in objecto. Illud de infinito verum esset, si infinitum esset praecise modus sub quo objectum conciperetur, et
non pars conceptus vel modus, stc quod conceptus in se, sicut distinguitur in quaestione de unitate Dei de singularitate ut concipitur, et ut modus praecise sub quo concipi potest, quemadmodum etiam certus gradus intensionis est praecise modus sub quo videtur haec albedo, sic autem non intelligimus ens infinitum, sed ut includens duos conceptus, licet alter determinet alterum. Et forte ille privativus finiti, nihil ponit, quamvis det intelligere positivum, ita quod si habemus conceptum positivum de necessario, magis perfecte positive intelligitur Deus hic, ens simpliciter necessarium, sed nec forte necessarium, nec aeternum concipimus nisi negationem imperfectionis, puta potentiae aliter se habendi vel fluibilis, seu principii, seu finis; aeternum dicit quoddam infinitum, quia in duratione minime perfectior est finitas, quam in quantitate perfectionis, sicut infinita magnitudo, si esset perfectior esset infinito tempore.