IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) De primo dico, etc. Haec conclusio est de Me, patet ex Apostolo primae ad Cor. 11. Probet autem seipsum homo, etc. nam qui manducat et bibit indigne, judici -um sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Ex quo loco omnes Patres colligunt hominem debere accedere mundum ad hoc Sacramentum. Chrysostomus hom. 83. in Matthaeum : Adeat, inquit, nullus crudelis, nullus immisericors, nullus impurus; et infra : Daemoniaco pejor est, qui peccati sibi conscius accedit: et homil. 45. in Joan. homil. 21. 1. ad Corinth. 11. et 60. ad populum, Damas. lib. 4. de fide, cap. 14. Basil. serm. de Baptismo dicit purum esse debere ab omni inquinamento carnis et spiritus, Cyrillus, lib.3. in Joan. cap. 37. Justin. apolog. 2
Dionysius, cap. 3. de Ecclesiastica hierarchia, Origenes in Matthaei 15. circa id : Non quod intrat in os, Augustinus sermone primo de tempore tract. 26. in Joan. Auctor de Ecclesiasticis dogmatibus, cap. 53. Ambrosius in Lucae nonum : Nemo cibum accipit Christi, nisi qui fuerit antea sanatus, etc. et lib. 7. in caput. 15. Gregorius in 1. Reg. cap. 1. Cyprianus lib. 3. epistolarum epist. 14.
Patet ultimo ex Tridentino, quod definit ex communi usu et interpretatione Ecclesiae hanc probationem necessariam ad communionem hujus Sacramenti existenti in peccato mortali, esse sacramentalem confessionem, si copia confessoris adest. Unde Concilium Nicenum cap. 21. et Ancyranum cap. 4. et 5. prohibent dari Sacramentum publice paenitenlibus, nisi post absolutionem, seu manuum impositionem. Accedit quod Sacramentum institutum sit per modum alimenti, sed nutritio per alimentum supponit vitam, non concedit primo, sed conservat.
Objicies, remissionem peccatorum tribui aliquando huic Sacramento a Patribus, et dici dare vitam, et esse pharmacum ; ergo etiam remittit peccata. Respondetur remittere per se peccata venialia, remittere etiam poenas peccatorum mortalium, quae nomine peccati veniunt apud Patres et Concilia ; praeservare a peccatis mortalibus, etiam peccata mortalia remittere aliquando per accidens, ratione bonae fidei.
(b) De secundo dico, etc. Si autem non sit negligentia crassa, etc. et infra : Propter hoc dico, quod diligenti inquisitione facta, etc. Si tunc communicet, non peccat, imo si quae alia peccata lateant per istud Sacramentum etiam remittuntur.
Sententia et conclusio Doctoris est, accedentem bona fide, et praemissa sufficienti disquisitione sui peccati, licet in reipsa habeat aliquod peccatum grave, quod non occurrit memoriae, et ulterius remitti ipsi peccatum virtute Sacramenti, unde colligitur hoc Sacramentum in casu dare primam gratiam per accidens. Idem tenet Richardus in hac distinct. art. 2. . quaest. 1. Durandus ibidem quaest. 4. Pa- ludanus quaest. 1. art. 1. quamvis in 4. videtur in oppositum inclinare, Vega lib. 9. in Trident. cap. 31. D. Thomas quaest. 79. art. 8. Suarsz disp. 63. sect. 1. conclusione 3. estque magis pia.
Haec conclusio magis probatur ex auctoritate Doctorum, quam certa aliqua ratione probari solet, quia Sacramentum est causa efficax non ponenti obicem, quod definit Trident. sess. 7. de Sacramentis in genere, can. 7. Sed hic non ponitur obex a suscipiente, cum tali inquisitione aut probatione suiipsius ; ergo, etc.
Sed hoc fundamentum censet Suarez infirmum, quia Sacramenta non habent vim conferendi gratiam, nisi ex instituti one Christi. Christus autem non fecit aliquam institutionem Sacramenti in communi, sed in specie Baptismi, Confirmationis, Eucharistiae et aliorum ; ergo conferre gratiam non convenit singulis ratione sui generis, sed in specie, quo sensu loquuntur Concilia.
Sed etiam impugnatio non est efficax, quia Concilia definiunt, quod Sacramenta novae legis distinguantur a Sacramentis veleris legis, inquantum haec non conferebant, sed significabant gratiam conferendam, illa vero conferunt, deinde quod Sacramenta haec conferunt gratiam non ponentibus obicem; ergo sive ratione generis, sive ratione speciei, id convenit omnibus Sacramentis novae legis indifferenter, nam Concilia loquuntur de iis. inquantum conveniunt. Unde quando comparantur ad invicem aliquae causae, inquantum in causando conveniunt, non inlelligitur quod actio ipsis conveniat in exercitio secundum aliquam rationem communem generis, sed secundum rationem determinatam, licet in hoc conveniant, quod est agere, quia actio est singularium.
Deinde institutio Christi refertur quidem in specie ad singula Sacramenta, non inde tamen sequitur, quin recte conveniant in hoc quod est causare gratiam, quae est differentia communis ipsis a Sacramentis veteris legis, et quod id conveniat ab institutione Christi; ergo idem dicendum de hoc, quod est causare gratiam, si non ponatur obex, et refertur in eamdem institutionem, quamvis non detur aliqua in genere institutio, quae sit diversa ab institutione singulorum in specie, sed utrumque aeque dicunt convenire Concilia ; ergo, etc. Probatur ergo minor principalis fundamenti, de qua est difficulas, quod taliter accedens non ponat obicem in specie respectu effectus hujus Sacramenti, quia praemittit probationem, quam exigit Apostolus, juxta possibilitatem suam, hic et nunc, quia non exigitur major, alias quilibet semper exponeret seipsum periculo peccandi communicando, ac proinde nemo deberet communicare, quia qui amat periculum, peribit in eo. Probatur sequela, quia si exigeretur major certitudo, quam sit existimatio ipsius hominis fundata in propria et prudenti discussione suiipsius, non esset in potestate hominis seipsum probare, cujus oppositum est certum, ut supponit Apostolus, supponit et obligatio praecepti probationis, quae non est de impossibili.
Talis autem nequit habere certiorem regulam de sufficienti probatione, quam dictamen prudentiae, quia nequit habere revelationem de suo statu: nemo enim novit: An odio vel amore dignus sit; juxta
Psalm. 18. Delicta quis intelligit ; Apostolum : Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum, etc. Unde Trident. sess. 6. cap. 9. explodit fiduciam inanem haereticorum, docens quemque debere, quantumlibet justum, cum timore et tremore operari salutem suam. Unde qui confessus et contritus de peccatis accedit, etiam non habet aliam certitudinem de sua probatione, quia nescit certo suam dispositionem esse legitimam, nisi certitudine prudentiae.
Caeterum haec probatio sufficit, ut quis accedat, quia nempe homo non est sibi conscius in eo casu ; ergo quando etiam praesupponit sufficientem disquisitionem quam potest et tenetur, et non invenit seipsum conscium de aliquo, de quo non sit alias confessus et contritus (licet ex ignorantia aut oblivione invincibili habeat aliquod peccatum occultum, quod non occurrit) praemittit probationem, quam exigit Sacramentum, ut cum fructu percipiatur, et quam declarat Apostolus necessariam: ergo digne accedit, ergo Sacramentum in eo casu confert ei effectum, quia est signum efficax applicatum debile et sine obice; nihil autem aliud exigunt Concilia.
Dices Sacramentum exigere statum gratiae, quia ordinatur ad nutriendum, non ad dandum vilam. Contra, licet hoc regulariter sit verum, tamen per accidens non repugnat, quin det vitam, quia debite accedens cum fide supernaturali et devotione, ac etiam bona fide ponit quidquid exigitur ad effectum Sacramenti a viatore; ergo Sacramentum, quod ordinatum est ad salutem viatoris, erit in ipso signum efficax, et consequenter dabit suum effectum gratiae; quod autem sit prima gratia, inquantum est compatibilis cum peccato, quod in reipsa habet accedens, est per accidens. Unde ex eadem institutione et efficacia, qua Sacramentum natum est conferre gratiam digne suscipientibus, habet etiam per accidens: delere peccatum, quod repugnat hic et nunc suo effectui, quamvis non fuerit institutum primo ad dandam vitam, et ad delendum peccatum.
Hoc etiam magis congruit institutioni Christi Domini, et fini institutionis Sacramentorum, qui est, ordinatum esse ad salutem viatoris, ut ipsa semper fiant efficacia, quando non obstat in usu eorum voluntas perversa, aut negligentia suscipientis. Confirmatur exemplis, quia existens in peccato mortali, et eliciens actum perfectissimum charitatis, et discedens in illo cum bona fide et oblivione illius peccati, salvatur sine formali poenitentia, quamvis existenti in peccato, haec sit necessaria secundum legem data cognitione peccati ; ergo in casu aliqua sunt media efficacia et sufficientia ad delendum peccatum, quae secundum legem non sunt talia. Sed nulla magis congrua ad hunc finem videntur, quam Sacramenta, quae ex fine primario ordinata sunt ad salutem hominis viatoris, et in quibus fructus passionis Christi nobis applicatur, tanquam per organa, ut Patres dicunt, seu vasa continentia gratiam.
Dices in eo casu dari poenitentiam virtualem de tali peccato, quia ille actus perfectae charitatis includit virtute in se. ipso poenitentiam formalem, si daretur notitia peccati. Contra, sed sic etiam in proposito fides supernaturalis, propositum suscipiendi Sacramenti digne, ex affectu salutis, examen et discussio praesens suiipsius, ad effectum disponendi seipsum ad dignam sumptionem, includunt in se tanquam in virtute poenitentiam formalem de peccato occulto, si tamen occurreret: ergo Sacramentum sumptum in ea dispositione est fructuosum, sicut actus charitatis, quia illa dispositio antecedens perinde est poenitentia virtualis, sicut actus charitatis ; neque hic magis efficax ad salutem, quam Sacramentum digne sumptum, quia habet promissionem et assistentiam aeque firmam et infallibilem respective ad effectum, sicut charitatis actus.
Aliud exemplum est de poenitentia, ad quam requiritur confessio integra peccatorum mortalium ex dicta institutione, ut definit Trident. sess. 14. ean. 5. Sed in casu, quo non sit possibilis hic et nunc, illa confessio integra, vel quia integrum tempus non suppetit, ut in agone et praesenti mortis periculo, vel in casu oblivionis alicujus involuntariae, hoc non obstante, absolutio est efficax, et Sacramentum valide conficitur, quia fecit peccator in casu quod potuit; ergo etiam similiter in proposito, peccator faciens quod in se est, non frustratur effectu Sacramenti.
Tertium exemplum potest esse in Extrema unctione, quae quidem a justo sumi debet ordinarie, supposita confessione et viatico, et ita praxis Ecclesiae habet. Caeterum datur etiam agonizantibus non confessis, neque communicatis, et in eo puncto quo illa Sacramenta conferri non possunt, et secundum aliquos remittit peccata non confessa, quamvis ille non sit finis ejus primarius: ergo non repugnat aliquid per accidens fieri virtute Sacramenti, quamvis per se primo, et institutione primaria ad hoc non fuerit ordinatum.
Secundo principaliter probatur, si aliquid obstaret, esset institutio specialis hujus Sacramenti per modum nutrimenti, quod supponit vitam juxta praemissa : Probet autem seipsum homo, sed hoc non obstat: ergo nihil obstat. Probatur minor, quia non magis limitatur ex propria institutione hoc Sacramentum ad causandum augmentum gratiae quam Baptismus, et Poenitentia ad remissionem peccati originalis, et actualis, seu ad dandam vitam; sed haec conferunt augmentum gratiae iis, qui in gratia accedunt et sine peccato ; ergo et Eucharistia potest concedere gratiam primam in casu praemisso per accidens. Major patet ex Conciliis et Patribus universim definientibus efficaciam horum Sacramentorum respective ad delendum peccatum, ideo Baptismus vocatur lavacrum regenerationis ; paenitentia secunda post naufragium tabula, Sacramentum reconciliationis, absolutio a peccatis, etc. ideoque ad eam requiritur confessio, quia est actus judicialis, et sententia lata in reum. Minor etiam patet, quia Apostoli baptizati erant primum in gratia, et rarissime forte adulti accedunt ad Baptismum cum peccato originali, quin ante fuerint contriti. Ad poenitentiam patet accedere saepe viros pios, qui non sunt conscii peccati mortalis, confitentes, vel peccata alias confessa, vel venialia. Sicut ergo illa Sacramenta nata sunt ex primaria institutione conferre primam, quo non obstante, conferunt saepe augmentum gratiae per accidens ex statu accedentis in gratia et justitia, sic etiam non obstat institutio hujus Sacramenti ad effectum nutritionis per augmentum gratiae, quin per accidens conferat primam gratiam in casu expresso, et ob statum bonae fidei.
Contra conclusionem sentiunt D. Bonaventura in 4. dist. 13. part. 2. art... quaest. 2. et dist. 9. art. 2. quaest. 3. Gabriel in 4. dist. 9. quaest. 2. art. 1. Major. eadem dist. quaest. 1. Gerson. super Magnificat tract. 9. part. 3. in alphabeto 90. littera G. et potest citari Mensis supra, quatenus dicit pie credendum esse talem recipere gratiam, non tamen virtute Sacramenti, sed a Deo qui non alligatur Sacramentis ; sed prae reliquis Vasquez disp.
205. cap. 4. et 5. citans D. Thomam, quatenus asserit mediante hoc Sacramento recipere accedentem in eo casu perfectionem charitatis, per quam movetur ad contritionem, per quam remittitur peccatum: ita etiam Antoninus et Sylvester, verbo Eucharistia.
Objiciunt, ergo Sacramentis non possumus ascribere aliquod opus ex opere operato, nisi vel ex definitione expressa Ecclesiae, aut traditione Patrum, aut ex Scriptura, aut ex natura et institutione Sacramenti efficaciter deducatur, aliter enim non possumus colligere voluntatem Dei, a quo dependet totus effectus et efficacia Sacramenti; sed nihil horum in proposito suffragatum, ergo nullum est fundamentum asserendi gratiam concedi; non institutio, quia hoc institutum est per modum alimenti spiritualis, sed alimentum supponit vitam, et non concedit, ergo cibus ille non proficit mortuis in peccato. Argumentum autem ex natura Sacramenti sumptum recte concludit, ut patet ex Tridenl. sess. 14. cap. 5. et aliis, ubi plura convenientia Sacramento Poenitentiae, ut praeceptum confessionis integrae mortalium ex natura Sacramenti, et institutione colligit.
Non extat definitio Ecclesiae, aut Patrum traditio, quia vel dicuntur peccata remitti in genere, et hoc debet intelligi de venialibus tantum, quia Patres dicunt debere quemlibet probare seipsum, antequam ad hoc Sacramentum accedat, vel si dicant morbos, et peccata gravia depellere, intelligunt de praeservatione a mortalibus, de sedatione fomitis, qui in Scriptura vocatur quandoque peccatum lex membrorum, etc. Item de poenis peccatorum, ut patet ex Cyrillo, Damasceno, Justino et Augustino, qui clarius in favorem loquuntur, et quorum verba ex contextu ipse Vasquez declarat: ergo non est fundamentum aliquod asserendi hoc Sacramentum causare primam gratiam in ullo casu.
Respondetur tamen negando minorem, quamvis enim non suppetit definitio Ecclesiae ad probandum hanc efficaciam Sacramenti, neque auctoritates Patrum, quae de effectu remissionis peccatorum in hoc Sacramento debeant intelligi de peccato mortali, quia tam Ecclesia quam Patres loquuntur de effectu, qui convenit Sacramento ex primaria institutione, et in communi usu, non autem in casu, et per accidens ; tamen Scriptura favet, quia talis facit, quod est in se ex gratia et fide supernaturali, et probat seipsum, ut monet Apostolus, quantum potest, ergo praemittit requisita ad effectum Sacramenti, accedit ad Sacramentum debite, et in bona fide probans seipsum ; unde Apostolus, Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat, ergo monet, ut probatus in fide accedat ad Sacramentum, et nihil aliud exigit, ut edat et bi. bat ; unde bona fides, et talis probatio faciunt, ut iste homo ad Sacramentum, ac si esset justus ; hoc autem sufficit ad effectum Sacramenti ; per accidens autem est, quod gratia, quae nata est nutrire, conferat vitam, ex statu recipientis.
Suppetit ergo argumentum ex institutione et natura Sacramenti in species ; suppetit ex simili in aliis Sacramentis mortuorum, quae aliquando et saepe conferunt augmentum gratiae, et non primam gratiam ad quam ordinata sunt, et hoc certum est. Suppetit argumentum in voluntate instituentis fundatum, quia Sacramenta instituta sunt ad salutem ; congruum ergo est, ut quando omnia essentialiter requisita ponuntur in esse, et fidelis accedit inculpabiliter cum fide et debita, hic et nunc, reverentia et devotione, ut fructum perpiciat Sacramentorum.
Suppetit etiam ratio communis, quia
Sacramenta novae legis conferunt gratiam non ponentibus obicem Trident. tess. 7. de Sacramentis in genere, can. 6. Si quis dixerit Sacramenta novae legis non continere gratiam quam significant, aut gratiam ipsam non ponentibus obicem non conferre, etc. anathema sit. Haec definitio ad propositum accommodatur, quia in hoc casu non ponit obicem accedens bona fide.
Accedit et sententia communior Doctorum sic tenens, quae non est parvi momenti, nam in simili etiam casu, verbi gratia, quando accedit aliquis ad Sacramentum Baptismi mala fide cum obice peccati, in quo complacet, quamvis habeat voluntatem recipiendi Sacramentum, tum non recipit gratiam sacramentalem, sed postea facta poenitentia eamdem recipit simul cum gratia poenitentiali, ut communiter tenetur; sed neque Scriptura, neque definitio Ecclesiae expressa, neque etiam ratio ex institutione Sacramenti aliter ad hoc convincit, quam in proposito urget, sed congruentia tantum ; ergo etiam valebit hic similis congruentia.
Minor patet quoad Scripturam Joannis 3. et 4. et aliis locis, ubi de efficacia et virtute Baptismi agitur, id non indicant, neque definitio aliqua Ecclesiae, solum auctoritas Augustini lib. 1. de Baptismo, cap, 11. et sequentibus cap. 13. lib. 6. cap. 5. et refertur de consecratione dist. 4. in cap. Tunc valere, etc. ubi asserit valere Baptismum recedente fictione. Fundatur autem Augustinus in illa congruentia, quia Baptismus nequit iterari, et per se ordinatum est ad delendum originale, et alia peccata ante Baptismum commissa; ergo recedente fictione valet ad hunc effectum, quod docuisse videtur Cyprianus in lib. de Cardinalibus Christi operibus; si ergo Baptismus, qui est Sacramentum in usu tantum, tantum valet recedente fictione ex congruentia, quod aliqui etiam docent de poenitentia informi et valida.
Sic etiam in proposito valebit Eucharistia in eo, qui modo dicto accedit, non quod Eucharistia ordinetur per se ad remissionem peccati, sed ad gratiam dandam per modum nutritionis, quae gratia in tali subjecto per accidens erit non solum nutritio, sed etiam vita, quae removet impedimentum peccati ad effectum nutritionis.
Unde similitudo de nutrimento materiali sumpta non currit in proposito, quia nutrimentum materiale ex se mortuum est, neque confert ad vitam, nisi quatenus per actionem viventis convertitur in substantiam aliti ; non ita est in alimento praesenti, quia hoc virtute sua propria convertit in se manducantem, non autem e contra; unde Augustinus alibi : Crede et manducabis me, non me convertens in te, sed tu converteris in me, etc. Congruum ergo est, ut hoc nutrimentum spirituale habens efficaciam convertendi in seipsum sumentem in casu, convertat in fide bona et dispositione requisita accedentem, et sic convertendo deleat peccatum ejus per accidens, nam alia est efficacia ejus, alia natura et modus nutriendi diversus a materiali ; unde argumentum inde sumptum non concludit oppositum.
Quaeritur ulterius, an necessaria sit attritio in eo casu ad effectum nutritionis ?
Suarez sect. 2. loco citato, docet ad remissionem peccati in eo casu requiri saltem attritionem, non quamcumque, sed supernaturalem, quod etiam docet 3. parte de Sacramentis in genere disp. 7. sect. 4. universim de omnibus Sacramentis vivorum. Juxta hanc sententiam potest dari accessus medius ad hoc Sacramentum, quia bona fides excusat a peccato actuali sacrilegii accedentem, si desit tamen attritio, peccatum occultum non remittitur, et neque gratia datur, neque quis peccat.
Major in 4. dist. 9. quoest. 1. con--eius. 2. et 3. docet, quod nemo potest indigne etiam materialiter, ratione peccati. ignorati, accedere ad Sacramentum, quin peccet, quia si fecisset quod in se est, non mansisset in peccato. Sed haec sententia singularis est, et rigorosa, ac proinde rejicitur, quia potest quis habere ignorantiam inculpabilem sui peccati, et nihilominus facere quod in se est secundum prudentiam, et sufficit ad bonam fidem fundandam, quia non major exigitur inquisitio etdiligentia, ut quis accedat ad hoc Sacramentum, quam ut confiteatur integre sua peccata mortalia, sed in hoc sufficit diligentia praemissa; deinde sequeretur in quibuscumque operibus praecepti, quod bona fides non excusaret facientem contra praeceptum.
Prima conclusio, magis probabile est in eo casu absque attritione de peccato hominem justificari per Sacramentum. Hoc non docet Doctor expresse, videtur tamen supponere, quatenus non facit mentionem dispositionis per attritionem. Conclusionem defendunt Sotus dist. 11. quoest. 1. art. 4. et Ledesma 1. p). 4. quoest. 20. art. 4. Jansenius in concordia cap. 131. Vega, Claudius Sanctes rep. 6. in Eucharistiam,et alii; videturque magis conformis principiis positis.
Probatur, quia ad probationem requisitam ad hoc Sacramentum non exigitur) talis dispositio per attritionem, ut per sel constat. Sed efficacia ad justificationem Sacramento convenit ex propria natura, supposita sufficienti probatione et bona fide: ergo ad effectum non exigit attritionem. Secundo, attritio de se est insufficiens ad remissionem peccati, nisi accedat Sacramentum, cui subordinatur, ut Poenitentia aut Baptismus; ergo in proposito nihil facit, sine qua haberi potest effectus Sacramenti. Antecedens per se patet ex Tridentino sess. 6. cap. 6. sess. 14. cap. 4. Probatur consequentia, quia peccatum illud remittitur ex opere operato et efficacia Sacramenti, sed attritio non subordinatur Eucharistiae, cum sit Sacramentum vivorum ; ergo non recipit efficaciam ab Eucharistia ad remissionem peccati, ex se autem illam non habet.
Confirmatur, si daretur notitia peccati, non sufficeret attritio sine absolutione, sed attritio in ordine ad Paenitentiam est magis efficax, cui subordinatur, et cujus votum includit ; ergo in proposito casu nihil facit, sine quo haberi non possit effectus, ac proinde sine illa remittitur peccatum, vel nullomodo.
Confirmatur, Sacramentum ad effectum per accidens nihil requirit nisi quod requirit ad effectum per se, quia effectus per accidens est, qui conjungitur effectui per se causae ; sed ad effectum per se Eucharistiae non exigitur attritio in justo, ergo neque ad effectum per accidens. Eucharistia autem per accidens remittit peccatum illud, quia dando effectum per se incorporando sumentem Christo per gratiam nutritivam, sequitur deletio peccati ex repugnantia ad gratiam in quocumque gradu; non sic autem se habet Poenitentia et Baptismus respective ad peccatum originale aut actuale, quia influunt per se ad deletionem peccati, sicut et Eucharistia ad deletionem venialis ad praeservandum a mortali.
Objicit Suarez, quia neque ipse Baptismus aut Poenitentia remittit peccatum mortale sine contritione: ergo minus potest remittere Eucharistia, aut quodcumque Sacramentum vivorum. Respondetur attritionem, aut contritionem esse partes essentiales Poenitentiae, ac proinde necessariae sunt ad perficiendum Sacramentum; quoad Baptismum autem exiguntur per se ut dispositio, quoad peccata actualia mortalia ante Baptismum commissa.
Si tamen casus daretur, ut quis bona fide accederet ad Baptismum, dubium est, an justificaretur sine poenitentia actuali et expressa, si in re habeat peccatum aliquod quod non recordatur.
Respondetur casum non dari in praxi, nempe, adultum in quo formari potest, accedere ad Baptismum sine Poenitentia, aut memoria peccatorum praeteritorum, etiam mortalium. Sed dato casu, tunc dici posset quod bona fidei cum reliquis, et proposito salutis ac observandi legem, sufficiat cum Baptismo, ut ipsi dimittatur peccatum. Unde quando Trident. sess. 6. cap. 6. docet Poenitentiam peccatori praemittendam esse ad Baptismum : Hoec est, inquit, Poenitentia, quam ante Baptismum oportet fieri, etc. Loquitur regulariter, et in iis, in quibus conscientia gravatur memoria praeteritorum delictorum. Sic etiam sess. 14. cap. 1. Fuit quidem, inquit, Poenitentia universis hominibus qui se mortali aliquo peccato inquinassent, quovis tempore ad gratiam et justitiam assequendam necessaria: illis etiam qui Baptismi Sacramento ablui petivissenl, ut perversitate abjecta, et eliminata tantam Dei offensionem cum peccati odio et pio animi dolore detestarentur : convertimini et agile poenitentiam, etc. Ezechielis 18. Ex quibus colligitur, Poenitentiam habere necessitatem medii; ergo sioe ea nequit remitti peccatura mortale. Confirmari potest ratione, quia haec est dispositio, quam Deus exigit ex lege;
ergo alia non sufficit, nec sine hac habetur effectus.
Respondetur, inquam, omnia haec vera esse, quando adest cognitio peccati, in casu tamen sufficit illa poenitentia virtualis, quam habet cum bona fide, ut quando accedit ad Sacramentum cum voluntate paenitendi, si aliquod peccatum occurreret, ex affectu supernaturalis salutis, et charitate circa Deum, quia poenitentia explicita exigitur in habente cognitionem peccati ; implicita vero sufficit in eo, qui accedit bona fide et cum praemissa dispositione, quae est implieita poenitentia.
Dices, in voto Poenitentiae aut Baptismi remittitur peccatum mortale; ergo etiam in eo casu sic remitteretur. Respondetur hic inveniri votum Poenitentiae, quia voluntas suscipiendi digne Eucharistiam, cum inquisitione requisita ; unde sequeretur Poenitentia, si peccatum aliquod occurreret, est sufficiens votum Poenitentiae seu propositum, quod idem est.
Secunda conclusio, probabile magis est requiri poenitentiam aliquam peccatorum ad effectum Sacramenti, non quae sit illius peccati, cujus nulla est merroria, quia id esset impossibile, sed aliorum praeteritorum, et alias confessorum ; ac proinde probabilis est opinio Suarez, neque abhorret Doctor in 4. dist. 4. quoest. 5. et dist. 14. quaest. 4. ubi supponit Poenitentiam necessariam esse ad remissionem peccati, et recte fundatur in iis locis Tridentini.
Ad rationes factas respondetur, dolorem explicitum, vel aequivalentem actum charitatis supernaturalis requiri ad effectum remissionis peccati, alteruter actus est satisfactio lege praescripta ; unde qui accederet sine altero, non accederet sufficienter dispositus, quia non poneret satisfactionem lege praescriptam, quamvis haberet propositum faciendi poenitentiam, si occurreret peccatum.
Hoc enim propositum, si fundetur in actu charitatis, accedente bona fide sufficit, quia est poenitentia virtualis ; si autem non fundetur in tali actu, nequaquam, quia voluntas faciendi poenitentiam haberi potest sine ulteriori dispositione, absque eo quod transeat in exercitium, ac proinde non est retractatio peccati implicita et proxima, sicut quando fundatur in actu charitatis, quae est conversio actualis in Deum, ac proinde virtualis aversio a pec cato.
Requiritur autem conversio actualis ad retractandum peccatum mortale in exercitio posita, sive per actum charitatis, sive per poenitentiam, nam caetera omnia possunt stare etiam cum peccato cognito, verbi gratia, fides et propositum faciendi poenitentiam, ut si quis eliciat actum attritionis naturalis sine gratia, quam putaret esse naturalem, ut si detestetur peccatum ex motivo humano solum, et non ex motivo aliquo supernaturali, in quo casu non justificaretur, ne quidem per ipsum Baptismum, quidquid dicat Sotus, neque per Poenitentiam ; ergo minus per Eucharistiam, quae per se non ordinatur ad remissionem peccati, et quamvis bona fides excuset ipsum a peccato, tamen non sufficit ad effectum Sacramenti sine conversione supernaturali in Deum, et actuali.
Confirmari potest, quia bona fides potest fundari cum cognitione peccati, ut si putet se habere contritionem perfectam, quae tantum est aestimata, et celebret in necessitate, eo casu non justificatur, quamvis bona fide celebret ; ergo, etc.
(c) De tertio dico, quod si occurrat opportunitas, tenetur prius confiteri, etc. Est contra Cajetanum, qui in Summa, verbo Communio Sacramentalis, et 1.
ad Corinth. 11. in illud : Probet autem seipsum homo, et in peculiari opusculo etiam de eodem, et 3. part. quoest. 80. art. 4. docet nullum esse peccatura, nisi forte veniale, accedere ad communionem cum sola contritione peccati mortalis non praemissa confessione, quia nullum, inquit, praeceptum est in contrarium, neque divinum, neque positivum.
Conclusionem Doctoris communiter docent Theologi, et probatur manifeste ex Tridentino cap. 1. declarante praeparationem praemittendam esse necessario sacramentalem confessionem.
Ut nullus, inquit, sibi conscius mortalis peccati, quantumvis sibi contritus videatur, absque proemissa sacramentali confessione ad sacram Eucharistiam accedere debeat, quod a Christianis omnibus, etiam ab iis Sacerdotibus, quibus ex officio incubuerit celebrare, haec sancta Synodus perpetuo servandum esse decreverit, modo non desit illis copia confessoris; quod si necessitate urgente Sacerdos, absque proevia confessione celebraverit, quamprimum confiteatur, etc.
Ubi praeter declarationem veritatis additur praeceptum novum confessionis, respectu Sacerdotis, qui celebrat in casu urgente, absque praemissa confessione, ut quamprimum, id est, data opportunitate confiteatur post Missam, quod praeceptum ad solos Sacerdotes extenditur ex tenore verborum; et Canone 11. Si quis dixerit solam fidem sufficientem esse proeparationem ad sumendum sanctissimae Eucharistiae Sacramentum, anathena sit. Et ne tantum Sacramentum indigne, atque adeo in mortem et condemnationem sumatur, statuit atque declarat ipsa sancta Synodus illis, quos conscientia peccati mortalis gravat, quantumcum-- que etiam se contritos existiment, habita
copia confessarii, proemittendam esse confessionem sacramentalem. Si quis autem contrarium docere, proedicare, vel pertinaciter asserere, seu publice disputando defendere proesumpserit, eo ipso excommunicatus existat, etc.
Dubium est an opinio Cajetani sit error in fide ? Petrus de Soto de Institut. Sacerdotum, cap. 12. ait, non fuisse damnatam opinionem Cajetani, sed oppositam et probabiliorem determinatam esse. Melius noster Castro de Eucharistia, hoeresi 10. Sixtus Senen. in Bibliotheca lib. 6. annotation. 161. Canus, reiectione de poenitentia, part. 5. Soto in 4. dist. 12. quoest. 1. art. 4. referunt damnatam quidem fuisse sententiam Cajetani a Concilio, et verba Concilii clara sunt ; declarat enim probationem, quam exigit Paulus, necessario esse debere sacramentalem confessionem, idque jure divino.
Unde ad fundamentum Cajetani, respondetur esse praeceptum divinum, et sic semper ab Ecclesia intellectum. Cyprianus lib. 3. epistolarum, epist. 14. morem reprehendit, quo ante exomologesim detur communio: et epist. 15. ait, esse contra veritatem Evangelii Eucharistiam ante confessionem recipere; idem etiam epist. 18. repetit, et sermone 5. De lapsis, ait, eunt qui absque confes -sione ad Eucharistiam accedit, indigne accedere; supponit ergo esse juris divini.
Patet etiam ratione, quia ministerium Eucharistiae commissum est Ecclesiae in Sacerdotibus, quibus incumbit obligatio non ministrare Sacramentum indignis. Unde Chrysostomus homilia 83. in Matthaeum, alloquens Sacerdotes: Nam ad vos sermonem convertere necessarium est, ut multo cum studio hoec dona dislribuatis ; non parva vobis imminet ultio, si quemquam ullius culpae conscium hujus
mensoe participem esse concedatis, sanguis ejus de manibus vestris exquiretur, sive quis militiae dux sit, sive praefectus, sive princeps diademate coronatus ;indigne autem accedat, prohibe, majorem illo potestatem habes. Propterea vos Deus hoc insignivit honore, ut talia discernatis, etc.
Sed haec discernere nequeunt Sacerdotes, nisi in foro confessionis ; ergo digna probatio adhibenda ex parte poenitentis est confessio. Unde recte Doctor assignat hanc rationem, nempe peccantem mortaliter non solum Deo satisfacere debere, sed etiam Ecclesiae, cui commissae sunt claves, et potestas ligandi atque absolvendi ; ergo non censetur quis recte probare seipsum, donec Ecclesiae se probandum submittat.
Praeterea, Eusebius Caesariensis lib. 6. histor. cap. 24. refert de Philippo I. Imperatore Christiano, quod cum ad Eucharistiam in Paschate accedere vellet, non fuisse permissum ab Episcopo Romano, donec primum confiteretur peccata sua ; recte ergo Tridentinum allegat consuetudinem Ecclesiasticam.
Objicit Cajetanus non teneri peccatorem facere quantum potest, ut accedat ; ergo non tenetur confiteri. Respondetur teneri facere, quod jure praescriptum est ; unde licet probatio ejus spectet ad Sacerdotem confessarium, nihilominus ipse etiam accedens ex praecepto seipsum probat.
Dices, Chrysostomus homilia 28. in Apostolum: Non jubet, inquit, ut alteri probetur, sed ipse sibi in publicum faciens judicium, et sine teste argumentum, etc. Theophylactus in eumdem locum : Non alium tibi judicem attribuo, verum teipsum tibiipsi commendo ;judica igitur, et explora conscientiam tuam, et sic accede, non quando fuerint ferioe, sed quando purum te ipsum, ac dignum inveneris, etc.
Respondetur hos Patres non excludere confessionem a tali probatione, quando necessaria est, nempe in eo qui habet peccatum mortale, unde ipsum sibi judicem constituunt, quantum ad examen conscientiae, in quo seipsum, vel reum invenerit, vel innocentem, per dictamen legis discernenti opera sua; si tamen reum se invenerit, tunc adhibenda sententia Sacerdotis et Ecclesiae, cujus est ligare et solvere. Alii referunt haec loca ad poenitentiam publicam, quae tamen fuit in usu ob delicta publica tantum ; ob secreta vero non fiebat paenitentia publica, quamvis necessaria semper fuerit confessio secretorum ; illud ergo genus probandi per publicam poenitentiam prohibent, non secundum, per secretam confessionem.
Ad confirmationem facit auctoritas Leonis I. epist. 91. quae est apud Theodoretum, cap. 2. Multiplex misericordia Dei ita lapsis subvenit humanis, ut non solum per Baptismi gratiam, sed etiam per Poenitentiae medicinam spes vitae reparatur aeternae, ut qui regenerationis donum violassent, proprio se judicio condemnantes, ad remissionem criminum pervenirent, sic divinae bonitatis praesidiis ordinatis, ut indulgentia Dei, nisi supplicationibus Sacerdotum nequeat abstineri, etc. Nota illa verba proprio se judicio condemnantes, etc. subjungens remissionem criminum per supplicationes Sacerdotum obtineri ; ergo non debet illud proprio, apud priores Patres lectum, intelligi cum exclusione confessionis. Unde subdit idem Leo: Mediator enim Dei et hominum, homo Christus Jesus hanc proepositis Ecclesiae tradidit postestalem, ut et confitentibus actionem poenitentiae darent, et eosdem salubri satisfactione purgatos ad communionem Sacramentorum per januam reconciliationis admitterent.
Dubitatur autem, quale hoc praeceptum, sit, an naturale, an divinum positivum. Aliqui dicunt esse naturale, an positivum. Respondetur magis participare naturam positivi ; aliqui dicunt esse tantum Apostolicum, sed id falsum esse, constat ex Paulo, quia dicit 1. ad Corinth. L i. ipsum tradere, quod accepit a Domino, et declarat praeceptum divinum, non praecipit ipse.
Petes, quinam sint casus, in quibus licet quandoque sine confessione communicare, nam omnes concedunt aliquos casus, in quibus id licitum est, et idipsum supponit Concilium loco praefato. Primus casus est, in quo posset quis communicare, aut celebrare contritus, quando brevi adesse sperat post communionem confessarium, cui devotius confiteri potest, licet alius tamen sit praesens, ita Richardus, Adrianus, Angelus in Summa, verbo Eucharistia; sed hic non ad-, mittitur communiter, neque sufficit fundamentum, neque quadrat cum absoluta declaratione Concilii. Respondetur breviter regula hac generali, tunc posse contritum celebrare aut communicare, quando non adest copia confessoris, et sine gravi detrimento nequit seipsum ab opere subtrahere. Deinde si adsit Sacerdos, multa excusant etiam a confessione praemittenda quandoque, nempe omnia illa, quae excusant ab integra confessione, ut quando sibi vel aliis notabile damnum redundare ex illa confessione cognosceret, ut si revelaretur sigillum, etc. Deinde si Sacerdos tum praesens non haberet potestatem super aliquos casus poenitentis, Doctores plures tenent eum teneri omnia confiteri. Vasquez docet contrarium, non teneri confiteri, ac proinde tum, instante necessitate praecepti aut scandali, contritum posse communicare, nec habere tum copiam confessoris.
Casus necessitatis communicandi, quando non adest copia confessoris, sunt perir culum praesens mortis, ut tradit Solus et alii, qui dicunt tunc aegrotum posse communicare, si adest Diaconus, qui ei communionem ministrare possit. Alia necessitas est praecepti occurrentis aut infamiae, si alioquin actus deseratur. Hunc exprimit Doctor, ut quando in aliqua Ecclesia consuetudo sit communicandi omnes clericos, vel quando Sacerdos ex officio obligatus celebrare, non posset sine scandalo omittere, aut quando quis est in Altari, et tunc primum recordatur sui peccati, vel quando est ad mensam communionis ; in his casibus nequit sine scandalo, aut nota infamiae omittere communionem.
Laici non comprehenduntur hoc praecepto novo Concilii de confessione facienda post communionem, sed Sacerdotes qui frequentius celebrant, neque etiam Sacerdos communicans et non celebrans, eadem comprehenditur: neque Sacerdos celebrans in peccato sine necessitate aut mala fide, quia respectu talis non erat necessarium hoc praeceptum (cujus finis est sollicitos reddere celebrantes, ut statim confitentur, ne praesumptione contritionis negligant confessionem, ut diutius in peccato sine illa haereant, non subjiciendo clavibus ipsum, aut poenitentiae, in cujus voto, si vera fuit contritio, est remissum), talis enim negligit praeceptum divinum. Item nec celebrantem sine necessitate cum oblivione sui peccati, quia ratio legis talem non comprehendit, sed celebrantem in necessitate sine copia confessoris. Hoc praeceptum confessionis aute Eucharistiam respectu Sacerdotis obligat non per se, sed ex praecepto Eucharistiae, ad quam digne accedere debet, modo alias non currat praeceptum poenitentiae ; ratio est, quia tum non tenetur confiteri, modo ab Eucharistia ac celebratione abstineat. Sed an tunc etiam obliget praeceptum poenitentiae per se, infra dicetur dist. 17.
(d) De peccato autem veniali non oportet dubitare, quia de illo non est necessaria poenitentia, etc. Aliqui docent contrarium hujus conclusionis, nempe praeter statum gratiae exigi devotionem actualem conceptam ex aliqua pia animi consideratione; ita Alensis 4. p. q. 10. m. 8. art. 3. sig. 2. D. Thom. in 4. dist. 12. quoest. 2. art. 1. quoestiunc. 3. quem sequitur Antoninus 3. p. tit. 13. c. 6. sig. 8. Sylvester verbo Eucharistia, Paludan. dist. 12. quoest. 2. art. 2. concl. 3. Durand. eadem dist. quoest. 4. Cajetan. 3. p. quoest. 8. art. 8. in fine, et 1. 2. quoest. 113. art. 3.
Hi omnes loquuntur de effectu gratiae habitualis, excepto Alensi, qui universifti intelligit de quocumque ejus effectu ; asserunt itaque peccatum veniale, quod impedit devotionem actualem circa Sacramentum, impedire fructum hujus Sacramenti; illud peccatum est distractio, quae impedit devotionem actualem circa Sacramentum. Petrus autem de Soto asserit hanc evagationem mentis aliquando talem esse contingere, ut sit grave peccatum ; si autem divagatio illa sit praeter intentionem, et parva, non impedit gratiam Sacramenti.
Secunda sententia est Marsilii in 4. quoest. 6. art. 3. corollario 3. dicentis, praeter statum gratiae, requiri ne peccatum veniale committatur, ad digne accedendum ; videtur ergo docere tale impedire fructum Sacramenti.
Conclusio tamen praemissa videtur D. Thomae 3. ptrt. quoest. 80. art. 8. in corpore, et ad primum, sequitur idem Gabriel. lect. 83. in Canon. Soto in 4. dist. 11. quoest. 2. art. 8. dub. 1.
Corduba lib. 1. quoest. 8. Adrianus in 4. quoest. 1. de Eucharistia, Suarez disp. 63. sect. 3. Vasquez disp. 206. c. 2. probatur ex Trident. sess. 13. c. 7. explicat illud primae ad Corinth. 11. Probet autem seipsum homo, etc. Ecclesiastica autem, inquit, consuetudo declarat eam probationem necessariam esse, ut nullus sibi conscius mortalis peccati, quantumvis sibi contritus videatur, absque proemissa sacramentali confessione ad sadram Eucharistiam accedere debeat, etc. ergo non exigitur ad probationem, quam intendit Apostolus aliud, quam status gratiae, et non habere conscientiam peccati mortalis, vel si habeat, praemittere confessionem data facultate confessoris, quae est declaratio Ecclesiae ; ergo aliudi non requiritur ad effectum Sacramenti, ergo quando accedit in veniali, non impeditur effectus Sacramenti, alias certe indigne accederet, et peccaret mortaliter ; universim autem falsum est veniale impedire augmentum gratiae, vel fieri mortale.
Dices, accedens ad Sacramentum non inferre gravem injuriam Sacramento, quia veniale non est tale, licet hoc impediat effectum Sacramenti. Contra, impedire per se effectum Sacramenti est grave peccatum, quia redderet Sacramentum inefficax, nam ideo peccatum mortale ponit obicem, quia repugnat gratiae et effectui Sacramenti ; ergo si veniale hoc faceret, jam non esset veniale, sed mortale. Deinde veniale in facto esse, aut habitualiter, non repugnat sanctitati ; ergo neque ejus augmento. Unde non consequenter loquuntur, qui dicunt veniale impedire fructum Sacramenti, et manere tantum veniale.
Dices, illud, quod alias esset veniale, in eo casu fieri mortale, ut insinuare videtur Marsilius. Sed contra, repugnat veniale fieri mortale in eo casu, quia Concilium non exigit ad probationem, nisi ut praemittatur confessio mortalium ; ergo si veniale non fuerit mortale ante accesum, non fit per accessum mortale.
Confirmatur ex doctrina Tridentini, sess. 6. c. 11. ubi ait: Licet enim in hac mortali vita quantumvis sancti et justi, in levia saltem, et quotidiana, quoe venialia dicuntur peccata, quandoque cadant, non propterea desinunt esse justi, etc. Item sess. 14. cap. 5. Venialia quibus a gratia Dei non excludimur, et in quae frequentius labimur, quamquam recte et utiliter, citraque omnem praesumptionem in confessione dicantur, quod piorum hominum usus demonstrat, taceri tamen citra culpam, multisque aliis remediis expiari possunt, etc. Ex quibus sequitur venialia non excludere a gratia et justitia, neque necessario esse confitenda: quando ergo declarat Concilium probationem praemittendam ad Eucharistiae sumptionem, esse confessionem mortalis peccati, sufficienter demonstrat neque veniale repugnare ejus effectui, neque necessario esse confitendum.
Deinde non est major obligatio ad accedendum sine veniali ad Eucharistiam, quam sit confitendi venialis in poenitentia, quia idem principium utrobique inducit obligationem eamdem, nempe sancta tractare sancte, non ponere obicem effectui sacramentali ; in poenitentia autem veniale non ponit obicem, ergo neque in Eucharistia.
Objicies, sancti Patres adhortantur omnes, ut accedant ad hoc Sacramentum cum magno fervore et devotione: ergo haec necessaria est. Respondetur negando consequentiam, si intelligatur de necessitate simpliciter; si secundum quid, conceditur, hoc est quantum ad utilitatem et decentiam.
Objicies secundo, quia sequeretur, si status gratiae sufficiat, multos Sacerdotes quotidie celebrantes in statu gratiae acquirere immensum gratiae cumulum, quod non videtur verum ; ergo requiritur praeter justitiam habitualem devotio actualis,
.cujus carentia solum obstare videtur. Respondetur, hoc nihil absurdi continere, ut quotidie celebrans in statu gratiae,quotidie etiam reddatur justior, sicut contingit in iis, qui quotidie se exercent in bonis operibus.
Objicies tertio Sacramentum per modum cibi et potus ordinatum esse, ut nutriat animam; ergo requirit cooperationem nostram, sicut nutrimentum spirituaie. Respondetur hoc nutrimentum esse vivificatum ex seipso, modo inveniat dispositum in justitia, deinde accedit fides
. sumentis ex parte nostra, ut plurimum ;
. in infantibus autem neque fidem exigit, quibus communicat gratiam.
Tertia conclusio, distractio et defectus devotionis actualis in sumente impedit fervorem et refectionem dulcedinis spiritualis, quam quis alioquin sentire posset in hoc Sacramento, et ab ipso causatur: est D. Thomae, et vera, quia peccatum veniale, licet non opponatur gratiae justificanti, tamen opponitur fervori charitatis. Non licet colligere ex dictis, quod quaevis distractio sit levis in hac materia, ut quando quis ita accedit, tanquam ad communem cibum, quia distractio talis esse potest, ut sit gravis irreverentia, si sit voluntaria.
Petes si quis accedat cum peccato veniali, an saltem de novo peccet venialiter ? nam quod non mortaliter, jam dictum est. Aliqui docent esse peccatum veniale, si quis accedat cum veniali actuali, verbi gratia, distractione, vel sentiens se habere conscientiam gravatam multis venialibus, nisi praemittat Paenitentiam ;
fundantur in auctoritate libri de Ecclesiasticis dogmatibus, qui est Gennadii apud Augustinum cap. 53. et habetur de consecrat. dist. 2. can. Quotidie, ubi exhortatur fideles, ut singulis diebus Dominicis communicent ; et subdit: Si tamen mens sine affectu peccandi sit, habentem ad hoc voluntatem peccandi gravari magis dico Eucharistioe perceptione quam purificari, et ideo quamvis quis peccato mordeatnr, peccandi non habeat de coetero voluntatem, et communicaturus satisfaciat lacrymis, orationibus, et confidens de Domini miseratione, qui peccata pia confessione donare consuevit, accedat ad Eucharistiam intrepidus et securus. Sed hoc de illo dico, quem capitalia et mortalia peccata non gravant, etc. ubi videtur hic auctor agere de peccatis venialibus, non mortalibus. Deinde Anselmus in prima ad Corinth. 11. probet autem, etc. Indigne, inquit, manducat et bibit, qui vel aliquod, vel multa levia commisit peccata, et non est confessus. Deinde ratio est, quia impedit aliquem effectum Sacramenti ; ergo facit contra reverentiam et fructum Sacramenti.
Respondetur tamen, vel veniale committitur in usu ipsius Sacramenti, vel circa aliam materiam, ut quando quis habet veniale, vel plura venialia habitualia, de quibus non satisfecit, probabile ergo est quoad primum non committi aliquod peccatum diversum ab ipso veniali, quod circa usum Sacramenti committitur, quia non multiplicatur peccatum nisi multiplicato praecepto ; in eo casu est unicum praeceptum, contra quod committitur veniale, nempe, tractandi sancta sancte, ergo unicum tantum peccatum est.
Quoad reliqua respondeo etiam non esse diversa peccata, neque peccare de novo eum, qui accedit cum veniali habituali ad Sacramentum, quia nullum est praeceptum in contrarium, quia sic accedere potest praemissa debita probatione, quae respicit peccata mortalia tantum, quantum ad obligationem ; neque peccata venialia habitualia impediunt augmentum gratiae, neque effectum per se hujus Sacramenti, et qui regulariter datur, nam devotio et fervor actualis non omnibus conceditur etiam accedentibus sine veniali peccato bona fide.
Ita videtur supponere Doctor in littera, sequitur Vasquez dispul. 207. cap. 2. citans Richardum in 4. dist. 9. art. 2. quoest. 1. Major quoest. 1. Adrianus quoest. 1. de Eucharistia, Sotus dist. 12. quoest, 1. art. 4. et ratio conclusionis est, quia non apparet praeceptum de contrario.
Ad locum Gennadii, respondet Doctor intelligi debere de peccatis mortalibus jam confessis, de quibus mordetur, non quod sit remorsus ipsius peccati, sed quod non praemiserit de eo sufficientem satisfactionem ; alioquin si de venialibus loqueretur, nemo dicit necessario praemittendam esse confessionem ipsorum, ut patet ex Tridentino supra citato, haec est satis litteralis et ad propositum textus. Alii intelligunt eum loqui de peccatis publicis, in quibus publica praemittenda est poenitentia, non de secretis, de quibus non fuit consuetum injungere publicam paenitentiam, ut patet ex Trident. sess. 14. cap. 5 . Quod autem de iis intelligatur, patet ex verbis quae subjungit, nam quem mortalia crimina post Baptismum premunt, horror prius publica poenitentia satisfacere, et ita Sacerdotis judicio reconciliatum communioni sociari.
Unde Augustinus epist. 118. Coeterum, inquit, si peccata tanta non sunt, ut excommunicandus quibusdam homo judicetur, non se debet a quotidiana medicina Dominici corporis separare; habetur canone, Si non tanta, de consecr. dist. 2. Peccata autem propter quae excommunicandus esset aliquis, id est, a communione separandus, non quaecumque mortalia intelliguntur, sed illa publica etiam confessa ob quae per tempus, juxta rigorem antiquorum Canonum, et judicium antistitum, quis separandus esset a communione. Ad Anselmum, oportet eodem modo ex ratione praedicta eum interpretari, quia alioquin non est obligatio confessionis levium, quae dicuntur venialia ; per levia ergo intelligit peccata mortalia secreta, quae levia dicuntur respective ad scandalosa et publica, ob quae negabatur etiam poenitentibus communio ante absolutam publicam satisfactionem, quae injungebatur.