Deinde cum dicit, psallite domino sancti ejus etc., inducit alios primo ad gratiarum actionem.
Secundo commemorat beneficia, ibi, quoniam ira in indignatione ejus. Ubi duo facit: quia primo ostendit qui sunt qui gratias deo debent. Secundo de quo, ibi, confitemini. Dicit ergo, psallite. Ecce qualiter Psalmus cantici. Psallite, inquam vos sancti: quia Eccl. 15: non est speciosa laus in ore peccatoris: Apoc. 19: laudem dicite deo nostro omnes sancti ejus. Sed de quo? confitemini, gratias agendo, memoriae sanctitatis ejus.
Uno modo memoriae potest intelligi, quia deus memor est nostri: Hier. 2: recordatus sum tui, etc..
Et dicit, sanctitatis ejus. Et dupliciter potest intelligi: vel quia haec memoria provenit ex sanctitate, idest ex misericordia et bonitate sua: Levit. 11: sancti estote, quia ego sanctus sum: vel quia memor est nostri ut sanctificet nos: Levit. 20: ego dominus qui sanctifico vos. Alio modo, memoriae, scilicet nostrae, quia nos recordamur sanctitatis dei; quasi dicat, confitemini commemorando sanctitatem ejus: isa. 63: miserationum domini recordabor.