Quod immobilitas divinae providentiae utilitatem orationis non excludit.
Considerare etiam oportet quod, sicut providentiae immobilitas necessitatem rebus provisis non imponit, ita etiam nec orationis utilitatem excludit. Non enim ad hoc oratio ad deum funditur ut aeterna providentiae dispositio immutetur, hoc enim impossibile est: sed ut aliquis illud quod desiderat, assequatur a deo.
Piis enim desideriis rationalis creaturae conveniens est quod deus assentiat, non tanquam desideria nostra moveant immobilem deum: sed ex sua bonitate procedit ut convenienter desiderata perficiat.
Cum enim omnia naturaliter bonum desiderent, ut supra probatum est; ad supereminentiam autem divinae bonitatis pertinet quod esse, et bene esse, omnibus ordine quodam distribuat: consequens est ut, secundum suam bonitatem, desideria pia, quae per orationem explicantur, adimpleat.
Adhuc. Ad moventem pertinet ut id quod movetur, perducat ad finem: unde et per eandem naturam aliquid movetur ad finem, et consequitur finem, et in eo quiescit.
Omne autem desiderium est quidam motus ad bonum. Qui quidem non potest rebus inesse nisi a deo, qui est per essentiam suam bonus, et fons bonitatis: movens enim omne movet ad aliquid simile sibi. Ad deum igitur pertinet, secundum suam bonitatem, quod desideria convenientia, quae per orationes explicantur, ad effectum convenientem perducat.
Item. Quanto aliqua sunt propinquiora moventi, tanto efficacius impressionem moventis assequuntur: nam et quae propinquiora sunt igni, magis ab ipso calefiunt.
Substantiae autem intellectuales propinquiores sunt deo quam substantiae naturales inanimatae. Efficacior est igitur impressio divinae motionis in substantiis intellectualibus quam in substantiis aliis naturalibus.
Corpora autem naturalia in tantum participant de motione divina quod naturalem boni appetitum consequuntur ex eo, et etiam appetitus impletionem, quod quidem fit dum proprios fines consequuntur. Multo igitur magis intellectuales substantiae desideriorum suorum, quae per orationem deo offeruntur, impletionem consequuntur.
Amplius. De ratione amicitiae est quod amans velit impleri desiderium amati, inquantum vult eius bonum et perfectionem: propter quod dicitur quod amicorum est idem velle. Ostensum est autem supra quod deus suam creaturam amat; et tanto magis unamquamque quanto plus de eius bonitate participat, quae est primum et principale amatum ab ipso.
Vult igitur impleri desideria rationalis creaturae, quae perfectissime divinam bonitatem participat inter ceteras creaturas. Sua autem voluntas est perfectiva rerum: est enim causa rerum per suam voluntatem, ut supra ostensum est. Ad bonitatem igitur divinam pertinet ut impleat desideria rationalis creaturae sibi per orationem proposita.
Praeterea. Bonum creaturae derivatum est secundum quandam similitudinem a bonitate divina. Hoc autem maxime commendabile in hominibus apparet, ut iuste petentibus assensum non denegent: ex hoc enim vocantur liberales, clementes, misericordes et pii. Maxime igitur hoc ad divinam bonitatem pertinet, ut pias orationes exaudiat.
Hinc est quod dicitur in Psalmo: voluntatem timentium se faciet, et orationes eorum exaudiet, et salvos faciet eos. Et Matth. 7-8, dominus dicit: omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur.
Non est autem inconveniens si quandoque etiam petitiones orantium non admittantur a deo.
Ea enim ratione ostensum est quod deus desideria rationalis creaturae adimplet, inquantum desiderat bonum.
Quandoque autem contingit quod id quod petitur non est verum bonum, sed apparens, simpliciter autem malum. Non est igitur talis oratio deo exaudibilis. Hinc est quod dicitur Iac. 4-3: petitis et non accipitis, eo quod male petatis.
Similiter autem ex hoc quod deus ad desiderandum movet, ostensum est conveniens esse quod desideria impleat.
Mobile autem ad finem motus non perducitur a movente nisi motus continuetur. Si igitur motus desiderii per orationis instantiam non continuetur, non est inconveniens si oratio effectum debitum non sortiatur.
Hinc est quod dominus dicit, Lucae 18-1: quoniam oportet semper orare, et non deficere.
Et I Thess. 5-17, dicit apostolus: sine intermissione orate.
Rursus. Ostensum est quod deus rationalis creaturae decenter desiderium implet inquantum ei appropinquat.
Appropinquat autem ei aliquis per contemplationem, et devotam affectionem, et humilem et firmam intentionem. Illa igitur oratio quae sic deo non appropinquat, non est a deo exaudibilis. Unde et in Psalmo dicitur: respexit in orationem humilium; Iac. 1-6: postulet autem in fide, nihil haesitans.
Item. Ostensum est quod ratione amicitiae, deus vota piorum exaudit.
Qui igitur a dei amicitia declinat, non est dignum ut eius oratio exaudiatur.
Hinc est quod Prov. 28-9 dicitur: qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis. Et Isaiae 1-15: cum multiplicaveritis orationes, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.
Ex hac etiam radice procedit quod quandoque aliquis dei amicus non auditur quando pro his rogat qui non sunt dei amici: secundum illud Ierem. 7-16: tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem, et non obsistas mihi: quia non exaudiam te.
Contingit autem quandoque quod aliquis ex amicitia denegat quod petitur ab amico, quia cognoscit hoc ei esse nocivum, vel contrarium ei magis expedire: ut medicus infirmanti quandoque negat quod petit, considerans quod non expedit ei ad salutem corporis consequendam. Unde, cum ostensum sit quod deus ex amore quem ad creaturam rationalem habet, eius desideria impleat sibi per orationem proposita, non est mirandum si quandoque eorum etiam quos praecipue diligit, petitionem non implet, ut impleat quod petenti magis expedit ad salutem. Propter quod a Paulo stimulum carnis non amovit, quamvis hoc ter peteret, providens hoc ei esse utile ad humilitatis conservationem, ut habetur II Cor. 12-8-9. Unde et Matth. 20-22, quibusdam dominus dicit: nescitis quid petatis. Et Rom. 8-26 dicitur: nam quid oremus sicut oportet, nescimus. Et propter hoc Augustinus dicit, in Epist. Ad paul.
Et ther.: bonus dominus, qui non tribuit saepe quod volumus, ut quod mallemus attribuat.
Patet igitur ex praemissis quod aliquorum quae fiunt a deo, causa sunt orationes et pia desideria. Ostensum est autem supra quod divina providentia causas alias non excludit: quin potius ordinat eas ad hoc quod ordo quem apud se statuit, rebus imponatur; et sic causae secundae non repugnant providentiae, sed magis providentiae exequuntur effectum. Sic igitur orationes apud deum efficaces sunt, nec tamen ordinem immutabilem divinae providentiae solvunt: quia et hoc ipsum quod tali petenti hoc concedatur, sub ordine divinae providentiae cadit.
Simile est ergo dicere non esse orandum ut aliquid consequamur a deo quia ordo suae providentiae est immutabilis, ac si diceretur quod non est ambulandum ut perveniamus ad locum, nec comedendum ut nutriamur: quae omnia patent esse absurda.
Excluditur ergo ex praemissis duplex error circa orationem.
Quidam enim dixerunt nullum esse orationis fructum. Quod quidem dicebant tam illi qui negabant divinam providentiam omnino, sicut epicurei; quam illi qui res humanas divinae providentiae subtrahebant, sicut aliqui Peripateticorum; necnon et illi qui omnia quae providentiae subsunt, ex necessitate contingere arbitrabantur, sicut stoici. Ex his enim omnibus sequitur quod nullus sit orationis fructus, et per consequens quod omnis deitatis cultus fiat in vanum: qui quidem error tangitur Malach. 3-14: dixistis, inquit, vanus est qui servit deo. Et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius, et quia ambulavimus tristes coram domino exercituum? quidam vero e contrario divinam dispositionem orationibus vertibilem esse dicebant: sicut et Aegyptii dicebant quod fatum orationibus et quibusdam imaginibus, subfumigationibus, sive incantationibus, vertebatur.
Et ad hunc sensum pertinere videntur quaedam quae in Scripturis divinis dicuntur, secundum id quod prima facie apparet ex eis.
Dicitur enim Isaiae 38 quod Isaias, ex mandato domini, dixit ezechiae regi, haec dicit dominus: dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives; et quod post orationem ezechiae, factum est verbum domini ad Isaiam dicens, vade, et dic ezechiae: audivi orationem tuam. Ecce, ego adiiciam super dies tuos quindecim annos.
Et Ierem. 18 dicitur ex persona domini: repente loquar adversus gentem et adversus regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei.
Et ioelis 2-13 convertimini ad dominum deum vestrum, quia benignus et misericors est.
Quis scit si convertatur et ignoscat deus?
Haec autem si secundum suam superficiem intelligantur, ad inconveniens ducunt.
Sequitur enim primo, quod voluntas dei sit mutabilis. Item, quod aliquid ex tempore deo adveniat. Et ulterius, quod aliqua quae temporaliter in creaturis sunt, sint causa alicuius existentis in deo. Quae sunt manifeste impossibilia, sicut ex superioribus patet.
Adversantur etiam auctoritatibus sacrae Scripturae, quae infallibilem continent veritatem et expressam. Dicitur enim Num. 23-19: non est deus quasi homo, ut mentiatur; nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? et I Reg. 15-29: triumphator in Israel non parcet, et poenitudine non flectetur: neque enim homo est, ut agat poenitentiam. Et Malach. 3-6: ego dominus, et non mutor.
Si quis autem diligenter consideret circa praedicta, inveniet quod omnis error qui in his accidit, ex hoc provenit quod non consideratur differentia inter universalem ordinem et particularem. Cum enim omnes effectus ordinem ad invicem habeant secundum quod in una causa conveniunt, oportet tanto esse communiorem ordinem, quanto est universalior causa. Unde ab universali causa, quae deus est, ordo proveniens necesse est quod omnia complectatur.
Nihil igitur prohibet aliquem particularem ordinem vel per orationem, vel per aliquem alium modum immutari: est enim extra illum ordinem aliquid quod possit ipsum immutare. Propter quod non est mirum si Aegyptii, reducentes rerum humanarum ordinem in corpora caelestia, posuerunt fatum ex stellis proveniens aliquibus orationibus et ritibus posse immutari: nam extra caelestia corpora, et supra ea, est deus, qui potest impedire caelestium corporum effectum qui in istis inferioribus ex illorum impressione secuturus erat.
Sed extra ordinem complectentem omnia, non potest poni aliquid per quod possit ordo ab universali causa dependens everti. Propter quod stoici, qui in deum sicut in causam universalem omnium ordinis rerum reductionem considerabant, ponebant quod ordo institutus a deo nulla ratione potest immutari.
Sed in hoc iterum a consideratione universalis ordinis recedebant, quod ponebant orationes ad nihil utiles esse, tanquam arbitrarentur voluntates hominum et eorum desideria, ex quibus orationes procedunt, sub illo universali ordine non comprehendi. Cum enim dicunt quod, sive orationes fiant sive non, nihilominus idem effectus sequitur in rebus ex universali ordine rerum, manifeste ab illo universali ordine vota orantium sequestrant.
Si enim haec sub illo ordine comprehendantur, sicut per alias causas, ita et per haec, ex divina ordinatione, aliqui effectus sequentur. Idem ergo erit excludere orationis effectum, et omnium aliarum causarum.
Quod si aliis causis immobilitas divini ordinis effectus non subtrahit, neque orationum efficaciam tollit. Valent igitur orationes, non quasi ordinem aeternae dispositionis immutantes, sed quasi sub tali ordine etiam ipsae existentes.
Nihil autem prohibet per orationum efficaciam aliquem particularem ordinem alicuius inferioris causae mutari, deo faciente, qui omnes supergreditur causas, unde sub nulla necessitate ordinis alicuius causae continetur, sed, e converso, omnis necessitas ordinis inferioris causae continetur sub ipso quasi ab eo institutus. Inquantum ergo per orationem immutatur aliquid de ordine inferiorum causarum instituto a deo, propter orationes piorum, dicitur deus converti, vel poenitere: non quod aeterna eius dispositio mutetur, sed quia mutatur aliquis eius effectus. Unde et Gregorius dicit quod non mutat deus consilium etsi quandoque mutet sententiam: non, inquam, illam quae exprimit dispositionem aeternam; sed illam sententiam quae exprimit ordinem inferiorum causarum, secundum quem ezechias erat moriturus, vel gens aliqua pro suis peccatis evertenda. Talis autem sententiae mutatio dicitur transumptiva locutione dei poenitentia, inquantum deus ad similitudinem poenitentis se habet, cuius est mutare quod fecerat. Per quem modum dicitur etiam metaphorice irasci, inquantum puniendo facit irascentis effectum.