In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo quid viderit.
" Et vidi, " id est, in visione spirituali. Et quid ? " Signum aliud. " Et ubi? " In caelo. " Et quantum et quale: " Magnum et mirabile. "
Deinde manifestat quod signum fuerit, cum dicit: " Angelos septem. "
Vel, aliter exponitur sic : " Et vidi aliud signum. " Glossa, in figura aliud signante : ergo ista visio fuit imaginaria, quod concedunt multi. Vel, potest dici quod Joannes vidit rem figurae intellectuali visione : et deinde ostensa est figura sub qua nuntiaret eam, et scriberet.
" In caelo, " id est, in Ecclesia Sanctorum quae alta est per vitae eminentiam. Ad Philip. III, 20 : Conversatio nostra in caelis est. Stellata virtutum varietate. I ad Corinth. XII, 8 : Alii datur sermo scientiae, alii sermo sapientiae." Magnum, " significatione, " mirabile, " comprehensione, vel dignum admiratione. Et in hoc quod dicit signum esse magnum et mirabile, excitat attentionem audientis. Unde Beda : " Intentum voluit fieri auditorem, dicendo signum magnum, etc. "
Quod autem sit illud signum, aperit cum subdit: " Angelos septem, " id est, Praedicatores universos : quia nuntii sunt veritatis, ut Angeli. Et quia septimus est numerus universitatis, cum eo totum tempus mensuratur. Vel, dicuntur septem Praedicatores Angeli septem, propter septiformem gratiam Spiritus sancti quam habent, vel propter virtutes septem.
"Habentes, " scilicet ex officio suae praedicationis, " septem plagas novissemas, " per modum denuntiationis : quia plagas novissimas nuntiabunt, quas reprobi patientur tempore Antichristi, quae omnes per septem plagas signantur. Unde Hieronymus : "Plenitudo vindictae et consummatio in septem plagis ostenditur. " Septem vero propter septem mortalia peccata.
Vel dicit : " Novissimos, " id est, gravissimas : quia illi gravissime punientur, sicut gravissime peccaverunt, vel peccabunt : vel quia post non inferentur : vel quia homines novissimi temporibus illis punientur. Nota : Istae plagae septem sunt. Prima, carentia divinae visionis. Isa. XXVI, 10 : Tollatur impius, etc, secundum aliam litteram . Secunda, vermis conscientiae. Isa. lxvi, 24 : Vermis eorum non morietur. Tertia, ardor gehennae. Isa. lxvi, 24 : Et ignis eorum non exstinguetur. Quarta, frigus. Job, XXIV, 19 : Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, etc. Quinta, caligo, et tenebrae. Matth. XXII, 13 : Mittite eum in tenebras. Sexta, faetor intolerabilis. Isa. xxxiv, 3 : De cadaveribus eorum ascendet faetor. Septima, horror daemonum. Sapient.XVII, 4 : Personae tristes illis apparentes pavorem illis praestabant.
" Quoniam in illis consummata est ira Dei. "
Haymo, id est, consummabitur : quia Christus statim ad judicium veniet, et damnabuntur miseri, quia Christum reliquerunt et Antichristum secuti sunt.
" Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne. "
Hic ostenditur quae sit causa liberans ab his plagis, scilicet baptismus.
Et primo describitur ab effectu remissionis peccatorum : secundo, a puritate fidei, ibi, " Vitreum : " tertio, a gratia Spiritus sancti a quo est utrumque illorum, ibi, " Mistum igne. "