In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum in potestate animae Christi fuit non mori ex violentia passionis ?
Alensis 3. p. q. 18. membr. 3. art. 1.2. 3. Divus Thomas supra citatus,et 3. p. q. 47. art 1. Richardus hic art. 1. q. 1. Divus Bonaventura et alii citati q. praeced. Suarez 3.p. tom. 1. d. 37. sect. 3.
Juxta hoc quaero, utrum in potestate animae Christi fuit non mori ex violentia passionis ? Quod sic, quia anima sua secundum voluntatem perfecte dominabatur appetitui sensitivo, et omnibus viribus inferioribus, quia in ipso nulla rebellio ipsarum fuit ; igitur dominabatur plene super corpus, ut posset impedire omnem violentiam corporalem. Probo, quia dominabatur corpori principatu despotico, sicut dominus servo, appetitui autem sensitivo, et aliis viribus inferioribus principatu politico, sicut Rex vel Princeps dominatur civibus ; quare perfectius dominabatur corpori quam aliis viribus, quia servus nihil potest contra dominum, civis aliquid potest contra Principem, et contradicit sibi aliquando.
Praeterea, Joan. 10. dicit Christus : Potestatem habeo ponendi animam meam ; et iterum : Ego pono animam meam a me ipso, et nemo tollet eam a me. Quaero quomodo intelligit, cum dicit, a me ipso ? non enim a se Dei Verbo, quia nunquam fuit deposita vel separata a Verbo anima illa ; igitur hoc dicit ut homo, quod posuit animam a se, separando ipsam a corpore ; igitur in potestate animae fuit separari vel non separari.
Similiter infra dicit : Hoc mandatum accepi a Patre, scilicet ponere animam meam, sed non accepit mandatum, nisi ut homo, quia in divinitate aequalis erat Patri ; ergo ut homo, et minor Patre posuit animam suam ; ergo ut homo habuit in potestate sua ponere, vel non ponere.
Praeterea, in Evangelio habetur, quod cum clamore valido emisit spiritum ; hoc autem non potuit esse, quod sic valide clamaret, nisi praevenisset gratis horam mortis, quae accidisset ex violentia passionis ; igitur ante horam illam, Sive instans, posuit ex potestate sua animam suam, et eadem ratione potuit etiam non posuisse pro tunc, hec pdstea, et ita in potestate ejus fuit mori ve: non mori ex violentia passionis. Contra, fuit in eodem statu se- c undum corpus in quo nos, et viator ; igitur secundum corpus potuit sibi violentia inferri, unde necessario dissolveretur corporis harmonia, patet in nobis, et ita unde corpus privetur vita.
Praeterea, si in potestate sua fuit praeservare corpus ab omni violentia extrinseca, ergo cum tenebatur se custodire a morte, sicut quilibet, sequitur quod in moriendo peccasset, quia post dilectionem Dei, et animae propriae et animarum proximorum, tenebatur suum corpus diligere lege charitatis, et ita si posuit animam, vel poni permisit, cum potuit hoc praeservasse. ut homo peccasset, quia qui non praeservat dissolutionem sui corporis, Cum possit, peccat.