Secundo, cum dicit, quoniam ira, commemorat beneficia omnibus exhibita. Ubi duo facit.
Primo proponit haec beneficia, quae spectant ad dei clementiam. Secundo clementiae ejus ostendit signum, ibi, ad vesperum. Dicit ergo, quoniam ira etc.. Misericordia dei non est sine justitia; ideo ponit primo justitiam. Secundo misericordiam: justitiam, cum dicit, quoniam ira. Hic ira accipitur pro effectu irae, idest pro vindicta; indignatio vero non pro commotione irae in deo, sed pro justitia dei, secundum quam detestatur impium: quia Sap. 14: similiter odio sunt deo impius et impietas ejus; quasi dicat, in indignatione ejus, idest dei justitia judicante peccata in ira, idest vindicta.
Hieronymus planius, quoniam ad momentum est ira ejus; quasi dicat, si aliquando irascatur suis, hoc est ad correctionem brevi tempore: isa. 54: in momento indignationis abscondi etc.. Ezech. 18: nolo mortem peccatoris morientis. Hieronymus, vita in propitiatione ejus; quasi dicat, punit ad momentum, et post repropitiatur, et reddit vitam: job 5: percutit, et manus ejus medetur.
Ostendit autem clementiae et misericordiae ejus signum secundum litteram, cum subdit, ad vesperum demorabitur; quasi dicat, in brevi tempore dominus a tristitia ducit ad consolationem: quia si aliquis tristis sit vespere, mane erit laetus. Triplex autem ratio assignari potest, quare vespere tristitia insit, et mane laetitia. Una est ex exteriori dispositione: quia vespere principium est tenebrarum, quae contristant; mane vero lucis, quae laetificat: unde caeci ut laetentur cantant: Tob. 5: quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video? secundo ex interiori: mane est hora sanguinis, qua homo disponitur ad gaudium; vespere est hora melancholiae, qua homo disponitur ad tristitiam. Tertio ex natura somni.
Somnus enim est quies animalium: unde tristitia per somnum quietatur. Mystice littera est plana: quia, ad vesperum dominicae sepulturae fuit tristitia, quia adhuc fideles flebant mortem christi.
Sed ad matutinum, propter nuncium resurrectionis, laetitia. Si ad totum genus humanum referatur, sic, ad vesperum, idest peccatum primi parentis, tristitia; quia, ut habetur genes. 3, post meridiem vergente jam sole ad occasum peccavit Adam. Et iste fletus non potest dici brevis, quia etiam post reparationem gratiae manent reliquiae ejus. Sed in matutino, idest in christo, laetitia. Vel vespere quando lux spiritualis incipit in homine deficere, et tunc in eo est fletus; sed quando relucet in eo, tunc est gaudium: Psal. 5: mane astabo tibi, et videbo.