CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De dubitationibus circa continentiam ei in coniin ernliam.
Antequam autem de inductis disputemus, scire oportet quod. Socrates Stoico- rum princeps, dicens virtutes scientias esse, et milium aliquid agere contra scientiam, aliter scientiam accipit quam a nobis in sexto istius libri determinatum sit. Scientiam autem vocat omnem habitum sive scitivum sive opinativum sive quocumque modo existat in quocumque, qui scientiae alicujus per certitudinem informatur. Dixit enim Socrates quod scientia virtus est. Et ideo ultimum potentiae est et causatum a nobis per meritum, a diis autem per elargitionem : et quia ultimum potentiae est, dixit quod perfectam facit rationem in omni posse rationis. Rationis autem ultimum posse non est quod trahi posset a parte servili, hoc est, irrationali, sed potius servilem partem semper contineat, et trahat in formam rationis. Et dixit nunquam posse trahi rationem, nisi vel decepta sit, vel ignorans. Hoc autem modo sumendo scientiam non tantum scientia est habitus demonstrativus, sed quaelibet existimatio quae totam sine formidine contrarii certificat rationem et conscientiam, sive hoc causetur a re, sive ab ipsa existimatione. Zenon nihil dubitavit quando nihil moveri dixit, et e contra Heraclitus nihil penitus haesitans omnia moveri pronuntiavit. His ita praecognitis, de inductis disputabimus : prius tamen de opinione Socratis quia si illa vera est, continentia nihil est.
Quaestio autem qua quaerit, an res est vel non est, prius est determinanda. Dicamus igitur quod aliquis dubitans dicere potest, qualiter aliquis certam et rectam habens existimationem quae scientiae nomen induit et virtutem, potest incontinens esse. Durum enim est, quod tali scientia existente in ratione, sicut existimat Socrates, aliud alicui praeter ipsam scientiam possit imperare et eiicere actum aliquem, et quod possit trahere ipsum rationale quod scientia perfectum est antiquam servum in quo activam virtutem habet dominus ejus. Dicebat enim
quod in irrationali parte non fit motus nisi imperante aliquo et denuntiante quod faciendum sit : et hoc oportet quod fiat per sensum, vel per rationem. Sensus autem non obviat eum, quia scientia perfecta informatus est: et ideo sensus tunc contraria ratione non imperat. Oportet igitur quod imperet rationi. Cum igitur irrationalis pars non moveatur ad actum nisi imperante aliquo, sequitur de necessitate quod in sciente nunquam fit motus contra scientiam.
Praeterea, Quod servile trahat id quod est dominativum quando per habitum perfectum, durum videbatur Socrati: cum secundum ordinem naturae contingere debeat e converso. Hoc autem dicendo Socrates pugnare videtur contra communem omnium rationem. Ex dictis enim Socratis sequebatur quod non sit incontinentia. Sequitur enim quod nullus operetur aliquid praeter optimum, qui habet certam et rectam de operabilibus existimationem : et si facit aliquid praeter optimum, sequitur quod per ignorantiae deceptionem faciat. Demum autem hic dubitatur de his quae manifeste apparent in conversatione hominum : quia multos videmus qui secundum existimationem rectam dijudicant optima, qui tamen faciunt contraria. Optimum est ergo quaerere, circa quam passionem sint continentia et incontinentia. Et si propter ignorantiam contingat contra scientiam agere, quis sit ille modus ignorantiae. Manifestum enim est, quod incontinens nullam de operabilibus habet existimationem antequam fiat patiens et alteratus in passione : et si haberet aliquam ante, contemplativa esset : et hoc non pertinet ad. propositum. Loquimur enim de existimatione sive conceptione ad syllogismum ethicum pertinente, cujus major in ratione est operabile decernente, minor in appetitu participante qualiter ratione impetus ad opus faciendum, conclusio autem ipsum opus est, sicut in primo hujus scientiae libro determinatum est.
Propter quod quidam. Socraticorum haec quae dicta sunt, concedunt simpliciter et universaliter, quod scilicet nullus aliquid operatur contra rationis conceptum, qui scientiae habet virtutem. Quidam autem hoc universaliter concedunt, sed dicunt quod scientia nihil quidem melius est : quia nullus habitus qui in toto certificet rationem nisi scientia, et omnino nullum operari praeter id quod est ex scientia determinatum. Sed sunt aliqui qui non sunt certificati per modum scientiae de operabilibus, sed opinionem habent vel existimationem per modum terminantis et non certificantis habitus : et illi operari possunt praeter id. quod opinatum est esse melius. Et propter hoc etiam diffidentes incontinentem esse, dicunt non esse incontinentem eum qui habens scientiam a voluptatibus imperatur et trahitur, quia hoc non contingit : sed eum dicunt incontinentem, qui habens opinionem de operabilibus et non certam existimationem, imperatur et ducitur a voluptatibus. Sed tamen irrationale videtur dictum istorum : quia si opinio quam tales habent, non est scientia, nec est fortis suspicatio, per quae rationem informans contratendat passionem : sed sit suspicatio quieta et remissa, quae rationem non certificat nec fundat (qualis suspicatio est in dubitabilibus), venia deberetur ei qui movetur ad. concupiscentias fortes, et non retinetur ab existimatione contrarii quae debilis est, et in nullo fundans opinantem. Venia ergo deberetur incontinenti, et sic continentia non est quaedam malitia, nec esset de numero vituperabilium per se. Hoc autem inconveniens est : incontinentia enim quaedam malitia est de numero vituperabilium, sicut omnes Antiqui concorditer asseruerunt.
Ambigens existimatio interminatus motus est rationis inter utrumque contradictoriorum,ita quod neuter applicatur per aliquam confirmationem. Ambiguum autem, ut dicit Boetius, est quando utrumque contradictorioram aeaualibus ambit rationibus. Opinio autem, quando probabilibus rationibus inclinatur ad unum, timet tamen contradictorium propter rationum infirmitatem. Fides vero fit ex opinione, quando opinio juvatur et confortatur ad unum rationis, ita quod habere incipit ad aliud cum scientia. Scientia vero est quando totam animam in scientia certificat, ita quod nihil dubitat vel formidat de contradictorio. Cum autem unumquodque per sui ultimum et optimum determinandum sit, continentia non ad opinionem, vel ad fidem, vel ad dubitationem, vel ambiguum determinandum est, sed ad scientiam.
Si vero aliquis dicat quod non scientia, sed. prudentia est, quae passioni con.tra- tend.it retinendo in concupiscentia incontinentem, magis sequitur inconveniens : quia prudentia fortissimum contratendens est in operabilibus, et magis forte quam scientia. Si ergo inconveniens est secundum eos scientem vinci a passionibus, multo magis inconveniens est vinci prudentem. Adhuc autem si in incontinente prudentia contratendit passioni. Constat enim prudentiam esse in incontinente : in quo autem prudentia est prudens est. Idem ergo erit prudens simul et incontinens. Hoc autem inconveniens est. Nullus enim dicit hoc convenire prudenti, quod pravissima operetur volens et sciens. Cum his autem quae dicta sunt, in sexto ostensum est prius, quod omnis prudens electivus est quidem bonorum. Et si dicatur quod prudens est circa universalia operabilium, et non prudens circa singulare, inconveniens est : quia in superioribus probatum est, quod prudens est circa operabilia quae sunt de numero extremorum et singularium. Adhuc autem ostensum est quod prudens si perfecte prudens est,omnes alias virtutes habet : et quod omnes habens virtutes incontinens sit, valde irrationabile est. Inconveniens igitur quod dicunt Socratici, esti
Si autem hoc verum est quod temperatus dicitur continens, et e converso, videbitur accidere inconveniens. Continens enim in continendo patitur violentiam et violentiam facit passioni : hoc autem non fit nisi ideo quod continentis in quantum continens, est fortes et pravas habere concupiscentias. Ex. quo sequitur quod temperatus non. est continens, nec e converso continens temperatus. Valde enim temperati, qui non tantum ad temperantiam dispositus, sed habitus temperantiae jam habet perfectionem, proprium est non pravas habere concupiscentias. Aliter enim non faceret temperata, et hoc ipso gauderet. Hoc tamen inconveniens sequitur ex praedictis, scilicet quod temperatus pravas habeat concupiscentias et fortes. Si enim detur quod continentis est bonas habere concupiscentias (cum in omni continente habitus rationis obnitatur contra concupiscentiam), erit pravus habitus rationis obnitens concupiscentiis bonis. Pravus enim habitus est qui. impedit sequi bonum. Ex hoc quidem sequitur, quod continentia non tota sit studiosa, sed in parte prava. Si. autem dicatur, quod, continentis proprium est non pravas quidem sed infirmas habere concupiscentias et debiles : sequitur quod continentia nihil habet venerabile. Virtus enim venerabilis est ex hoc, quod est circa venerabile et bonum. Infirmas autem concupiscentias retinere non est difficile. Adhuc si detur quod continentis est pravas et infirmas habere concupiscentias, sequitur quod continentia non est aliquid magnum. Nihil enim magnum est retinere se a pravis concupiscentiis. Ex omnibus igitur his colligitur quod continentis est fortes et pravas sentire concupiscentias, quarum nullum sensum vel valde exiguum habet temperatus. Non igitur est temperatus continens, vel continens temperatus.
Si autem verum est, quod continens permansivus est in omni mento et in omni
concepta opinione, et hoc facit continentia, sequitur quod aliqua continentia sit prava. Aliqua enim opinio sive conceptio mentis est,in qua pravum est permanere, puta si falsa vel mendosa sit opinio. In mendacio enim permanere turpe est. Similiter per oppositum sequitur, quod si incontinentia egressiva est ab omni opinione concepta, quod aliqua incontinentia erit studiosa et honesta : puta enim quae fuit apud. Sophoclem. Neoptolemi, sicut scribitur in Philoctete. Narrant enim historiae Graecorum, quoniam U.I.ysses et Neoptolemus missi erant a Graecis ut tollerent et caperent Philoctetem filium Paeantis, Herculis arma ferentem. Erat autem. Philoctetes in insula quae vocatur Lomnos, in qua per dolum et insidias projecerat eum. IJIysscs, ut ab hydra quae ibi erat, morderetur et moreretur. Sed cum ab hydra non interficeretur, IJIysscs astutus et nequam persuasit Neoptolemo ut Philoctetem abstraheret ab Insula, mendosa promissione impunitatis, et sic in insidiis interficeret. Et primo quidem Neoptolemus persuasioni huic consensit : postea videns quod turpe erat mendacio prodere hominem, a tali opinione recessit et veram manifestavit. Si. ergo incontinentia est ab omni opinione egressio, et egredi a turpi opinione bonum et studiosum est, sequitur quod incontinentia Neoptolemi bona et studiosa sit. Laudabilis enim fuit Neoptolemus, quia non permansit in opinionibus quibus suasus est ab Ulysse : eo quod attestabatur de mendacio quo Philoctetem prodere cogitaverat. Adhuc si continentia permansiva est in omni opinione, sequitur quod In sophisticis sit continentia. Ratio enim sophistica sive syllogismus sophisticus, mentiens dubitatio est. Hoc autem mendacium apparentia quidem in dubitationem conversum. Propter hoc enim, quod sophistae inopinabiliavolunt arguere in conclusione, ut sapientes esse videantur, cum. talem attingunt conclusionem, factus ab eis syllogismus in mente audientis propter apparentiam fit dubitatio montem ligans : et sic ligata mons nititur ad partem unam et trahitur : cum tamen manere non velit in illa : ideo quia non placet conclusio quae manifeste falsa est : et sic in audiente sophisticum motus syllogismum oppositi ruentis sumit dubietatis et conclusionis impossibilis : et mens procedere non potest, eo quod non habet unde solvat sermonem sophisticum : et sic amente egredi non potest. Si ergo continens est qui a mente non egreditur, in sophisticis omnibus continentia erit.
Adhuc autem quidam illorum dicunt, quod prudentia concupiscentiae obnititur incontinentiae : et ex illo sermone sequitur, quod quaedam imprudentia et quaedam incontinentia faciunt virtutem. Incontinens enim semper contraria operatur ad ea quae opinatur. Ponamus ergo quod aliquis mala opinetur esse bona, sicut non. suam cognoscere, aliqui bonum operantur, cum tamen sit malum. Opinantur enim omnes mulieres communes esse, eo quod, sicut dicit Plato, unus multas implere potest ad foecunditatem : talis enim opinatur non oportere operari quae secundum veritatem bona sunt : avertitur ergo per Incontinentiam ab illo quod opinatur, et operabitur in hoc quod fugit quod est non suam cognoscere : tunc ergo bona et non mala operabitur per incontinentiam. Imprudentia autem fuit malum existimare bonum esse : incontinentia vero ab opinione egressivum esse. Ab hac Igitur Imprudentia et hac incontinentia causatur fugere malum quod est bonum. Et hoc est inconveniens.
Adhuc autem ex hac opinione sequitur, quod intemperatus qui. in toto corruptus est, melior sit incontinente qui. in parte corruptus est, et in parte sanus. Quia prosequens delectabilia et ex electione eligens ut convenientia, et oportere elici judicans, melior utique videbitur eo qui sequitur delectabilia non propter ratioci-
nationem quae contrarium dictat, sed propter incontinentiam et vim passionis, In eo enim quod ex judicio delectabilia prosequitur intemperatus, ut ex ratione persuasus, sanabilior est eo qui contra conscientiam delectabilia prosequitur: ex quo enim sequitur delectabilia propter suasum rationis, et non propter violentiam concupiscentiae, si dissuasionem rationis ab alio accipiat, pro certo sanabitur. Incontinens autem qui contra conscientiam delectabilia prosequitur, reus est proverbio quo communiter dicimus : " Quando aqua suffocat, quid oportet adhuc aquam bibere? " hoc est, quando conscientia suffocat et remordet et strangulat, quid oportet alia, id est, media extrinsecae persuasionis adhibere. Si enim conscientia quae prodesse deberet, non prodest, multo minus prodest extrinseca persuasio. In hoc autem melior est Intemperatus : quia si ex persuasione alicujus ageret quae agit, et non ex violentia concupiscentiae, si ab alio dissuasus esset ne delectabilia prosequeretur, pro certo quiesceret a delectabilium prosecutione : nunc autem is qui Incontinens est, non suasus ab alio, ex vi concupiscentiae nihil minus agit alia quam conscientia dictet : et sic sanabilior est Intemperatus incontinente. Sanabilior ergo est in toto corruptus, quam in parte. Hoc autem inconveniens est. Falsum est ergo quod omnis egressio a mente incontinentia sit, et persistenti a in mente continentia.
Superius autem dictum est, quod ab omnibus delectabilibus abstinens, continens sit, et omnia delectabilia prosequens, incontinens : et si a quibusdam abstinet, et quaedam prosequitur, non simpliciter continens esse dicatur : et si hoc est verum, tunc circa omnia delectabilia erit continentia et incontinentia : et si hoc est verum, quaeramus ab istis sive mulier sive vir sit continens vel incontinens? Nullus enim est qui omnes habeat incontinentias in. omni delectabilium
prosecutione. Nullus ergo simpliciter est incontinens, sed. omnes incontinentes sunt secundum quid, et in quodam, sicut incontinens irae, et incontinens amoris pecuniae. Hoc autem inconveniens est : diximus enim quosdam esse simpliciter etiam continentes et non secundum quid. Dubitationes igitur quae videntur esse de dictis Philosophorum inductorum tales quaedam accidunt, quales dictae sunt similes. De omnibus autem his quaedam oportet interimere, quae rationem non habent : quaedam autem relinquere, quae rationi veritatis innituntur. Solutio enim dubitationis inventio est causae quare dubitatio est.