In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et vidi, " intellectu scilicet spirituali, " tamquam mare vitreum, " id est, baptismum, qui est causa salutis et initium. Dicitur autem baptismus mare. In mari rubro aegyptii sunt submersi : in baptismo omnis amaritudo peccatorum deletur.
" Vitreum " autem dicitur, propter puritatem fidei quae in baptismo manifestatur. Vitrum corpus diaphanum est. Unde quod habet interius, videtur exterius, et per vitrum signatur puritas fidei baptizatorum, qui quod habent interius in corde, foris ostendunt in confessione, quando dicunt se credere in Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Aliter : In vitro signatur characteris impressio : quia vitrum lucidum est, et lucis solaris susceptivum, per quod signatur character qui est dispositio animae qua mediante suscipit gratiam, sicut dicunt quidam.
" Mistum igne, " id est, Spiritu sancto qui datur in baptismo ad confirmandum et consolidandum corda, ut homines firmos et stabiles reddat. Unde Haymo : " Mare mistum igne dicitur : quia per virtutem Spiritus sancti fideles firmantur, ne fluctuent, aut ullis persecutionibus in mollitiem convertantur. " Est ergo sensus, quod baptismus dicitur mare, quia ibi peccata diluuntur : vitreum, quia fides manifestatur, vel character recipitur : et mistum igne, id est, coagulatum et roboratum Spiritus sancti calore.
" Et eos qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus. "
Hic est tertia pars capituli, in qua ostendit illos qui liberabuntur a plagis illis.
Et primo describuntur a victoria mali impugnantis : secundo, ab operatione boni delectantis, ibi, " Stantes super mare. "
" Et, " supple, vidi " eos qui vicerunt bestiam, " id est, Antichristum bestialem, " et imaginem ejus, " id est, sequaces ejus, conformantes se ei in vita et doctrina, " et numerum nominis ejus, " supple, vicerunt, non credentes per hoc ipsum esse Deum, quamvis velit se ostendere esse Deum per numerum nominis sui.
" Stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei.
Et cantantes canticum Moysi, servi Dei, et canticum Agni, dicentes : Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens : justae et verae sunt viae tuae, Rex saeculorum.
Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es : quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt. "
Hic describit eos a boni operatione.
Et primo dicit, quod servaverunt innocentiam baptismalem. Secundo, quod mortificaverunt carnem, ibi, " Habentes citharas. " Tertio, quod utriusque Testamenti praedicaverunt veritatem, ibi, v. 3: " Et cantantes canticum Moysi. "