Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Dicit tertio Deum in particulari, id est, ut hanc essentiam non esse pro hoc statu a nobis cognoscibilem , quod (rejecta ratione Henrici) probat. Quia essentia divina non movet naturaliter nisi suum intellectum tantum, et per viam univocationis solum potest movere nos quoad rationes generales, de quo agit Scot. quaest. 1. prolog. et quodlib. 14. late.
(a) Tertio dico, quod non cognoscitur Deus naturaliter a viatore in particulari et proprie, hoc est, sub ratione hujus essentiae ut haec, et in se ; sed ratio illif posita ad hoc in praecedenti opinione non concludit.
Cum enim arguitur, quod non cognoscitur aliquid nisi per simile, aut intelligitur de similitudine univocationis aut imitationis. Si primo modo, igitur nihil cognoscitur de Deo , quia secundum opinionem illam, in nullo habet Deus similitudinem univocationis cum creatura, per quam deberet a nobis cognosci. Si secundo modo, etiam creaturae non tantum imitantur illam essentiam sub ratione generalis attributi, sed etiam, hanc essentiam ut est haec essentia, sive ut nuda, et ut in se est existens: ergo secundum eum, propter talem similitudinem posset creatura esse principium cognoscendi essentiam divinam in se et in particulari.
Est igitur alia ratio hujus conclusionis , quod Deus (ut haec essentia in se) non cognoscitur naturaliter a nobis, quia sub ratione talis cognoscibilis est objectum voluntarium et non naturale , nisi respectu sui intellectus tantum, et ideo a nullo intellectu creato potest sub ratione hujus essentiae (ut haec) naturaliter cognosci, nec aliqua essentia naturaliter cognoscibilis a nobis, ostendit sufficienter hanc essentiam ut haec, nec per similitudinem univocationis, nec imitationis: univocatio enim non est nisi in generalibus rationibus: imitatio etiam deficit, quia imperfecta est, quia creaturae imperfecte eum imitantur.
Utrum autem sit alia ratio hujus impossibilitatis, scilicet propter rationem primi objecti, ut alii ponunt illud esse quidditatem rei materialis. De hoc in quaestione de primo objecto intellectus.