CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De distinctionibus quae praeparatoriae sunt ad solutionem inductarum dubitationum.
Ad solutionem autem harum dubitationum inveniendam, primum intendendum est de dubitatione Socratis, utrum scilicet scientes ex certitudine contra conscientiam agant vel non ? et si scientes per vim concupiscentiae contra conscientiam agant, oportet quaerere qualiter scientes agant contra conscientiam ? Deinde quaerere oportet, circa qualia delectabilia continentem vel incontinentem ponendum est ? Hoc autem dico explanando scilicet quod quaerere oportet, utrum continens vel incontinens sit cir- ca omnem delectationem et circa omnem tristitiam, vel si est circa aliquas delectationes vel tristitias segregatas et specificatas?Et tertio quaerere oportet, utrum continens et perseverans in mente concepta idem est vel alter? Similiter autem quaerere oportet etiam de aliis quaecumque cognata huic quaestioni, et ad hanc de continentia pertinent speculationem. Ante omnia autem hoc inquirendum quod et istius speculationis principium est, utrum continens vel incontinens ab aliis vitiis et virtutibus habentes sunt differentiam in hoc quod diversa sint objecta circa quae sunt, ab omnibus aliis objectis virtutum et vitiorum ? Vel differant in hoc quod cica eadem quidem sunt cum quibusdam virtutibus et vitiis : sed in hoc differunt, quod aliter sunt circa illa quam aliae virtutes et vitia ? Et haec est differentia quae vocatur in qualiter existimando circa illa. Hoc autem dico explanando scilicet quod quaeratur, utrum continens et incontinens differant ab aliis in hoc quod sunt circa haec objecta determinata, quae ab omnibus aliis differunt objectis virtutum et vitiorum, vel in hoc non habent differentiam, sed differunt in ut vel non in ut ? Hoc est dicere, quod circa eadem quidem objecta sunt cum aliis : sed non ut illa sunt circa eadem, sed aliter. Verbi gratia, temperatus circa delectabilia tactus est, sed alio modo circa eadem est continens et incontinens. Oportet iterum quaerere, si forte continens et incontinens ab aliis differant ex ambobus isti scilicet quod circa alia fit et aliter ?
Deinde quaerere oportet, utrum circa omnia delectabilia est continentia et incontinentia in abstinendo et prosequendo, vel non circa omnia, sed circa quaedam ? Simpliciter enim incontinens, hoc est, sine appositione determinationis esse videtur circa delectabilia circa quae est intemperatus : et haec sunt delectabilia tactus in gustabilibus et venereis : et non
videtur esse circa omnia. Adhuc autem circa delectabilia tactus non videtur esse continens et incontinens in hoc quod simpliciter tamquam ad objecta propria, habeant se ad illa : sed potius etiam sic se habere videtur ad illa, scilicet quomodo se habent temperatus et intemperatus ad illa. Si enim, continens et incontinens rationem acciperent et specificam differentiam in hoc quod sunt circa delectabilia tactus sicut ad objecta et fines, sequeretur quod idem essent continentia et incontinentia cum temperantia et intemperantia. Ostensam est enim in superioribus, quod fines voluntatum constitutivae differentiae sunt virtutum et vitiorum. Et quorum fines idem sunt, et ipsa eadem sunt. Non autem idem sunt continens et temperatus, et incontinens et intemperatus. Differunt ergo in hoc, quod circa delectabilia tactus est aliter temperatus, aliter continens. Temperatus enim circa hoc est non cum contradictione conscientiae. Et intemperatus similiter circa delectabilia tactus est eligens ex conscientia existimans oportere semper prosequi praesens delectabile. Incontinens autem circa eadem est aliter, scilicet cum contradictione conscientiae, in hoc scilicet quod aestimat non prosequendum etiam delectabile esse, delectabile praesens prosequitur tamen ex vi passionis et concupiscentiae.
His autem sic praelibatis, ad solutionem praedictorum notandum est quod solutio quam afferebant quidam Stoicorum contra dictum Socratis, non est conveniens. In eo enim quod dicunt, quod opinionem aliquando contingit veram, et tamen aliquid facere contra eam, sed non contingit aliquid facere contra conscientiam, ita quod propter opinionem incontinenter agat, sed non propter scientiam. Hoc est dicere, quod opinione in scientia existente contingat incontinenter agere et egredi ab opinione, sed scientia existente in conscientia non con- tingat incontinenter agere et egredi a scientia. Hoc autem nihil differt quoad rationem. Non minus enim impossibile sequitur contra unum quam contra aliud. Jam enim in praecedentibus diximus, quod nihil prohibet quamcumque existimationem operabilium formam scientiae accipere quantum ad conscientiam operantis : et quoad illum idem est facere contra opinionem quod contra scientiam. Hoc autem maxime est in virtutibus. Illae enim omnes quoad nos accipiuntur determinata ratione, et non quoad rem. Quidam enim opinantium quantum ad se non dubitant, sed existimant recte scire ea de quibus habent tamen fallacem opinionem. Si igitur dicunt isti, quod contingit contra opinionem agere propter hoc quod quiete et remisse creduntur operabilia : scientes autem ideo contra conscientiam non agunt, quia vehementer credunt scita : sequitur quod nihil differt scientia ab opinione in. quibusdam. Quidam enim nihil minus credere videntur et inniti eis qui opinantur et non veram habent scientiam quam alteri qui vere sciunt. Hoc autem probatur per Heraclitum : hic enim dat omnia moveri, et huic opinioni certitudinaliter innitebatur : cum tamen fallax esset opinio.