CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Tertio dico. Hic Doctor dicit, quod Deus non potest in particulari, hoc est, sub ratione propria cognosci naturaliter a creatura, quia cognoscere ipsum in particulari est cognoscere Deum sub ratione Deitatis, et haec conclusio probata est superius, q. 1. prolog. et quaest. 14. quod . licet etiam his pirum infra assignet unam rationem. Sed primo ostendit, quomodo ratio ab Henrico facta non concludit propositum ; dicit enim Henricus quod non potest cognosci Deus in particulari per creaturam, quia quod cognoscitur in particulari , cognoscitur per similitudinem, et nulla creatura est similis Deo. Dicit Doctor hic quod aut Henricus loquitur de similitudine univocationis, sicut dicimus quod homo et asinus sunt similes ia animali, quod praedicatur univoce de illis. Si sic, sequitur quod nihil cognoscitur de Deo, quia nihil dictum de Deo habet similitudinem univocationis cum creatura, et sic bonitas non posset cognosci de Deo, puta per bonitatem creatam, cum non conveniat in aliquo communi univoco, ut patet per Henricum. Et tamen ipse Henricus vult expresse, quod per creaturam cognoscantur multa attributa de Deo, ut supra patuit. Aut loquitur de similitudine imitationis, supple, quod cognoscitur per aliquod simile per imitationem ; et si sic, sequitur contra Henricum. quod Deus in parlicular potest cognosci per creaturam, quia creaturae imitantur essentiam divinam, ut haec essentia, ut in se existens. Et certum est, quod creatura imitatur Deum, primo in ratione dependentis ad independens. Secundo in ratione finiti ad ultimum finem. Tertio in ratione causali ad primam causam. Quarto in ratione exemplati ad suum exemplar. Quinto in ratione mensurati perfectionaliter ad suam mensuram perfectionalem, et non tantum ista imitatio terminatur ad Deum in ratione attributi, sed etiam ad Deum sub ratione propria, in qua principaliter est tota perfectio independentis primi causalitatis primae, finis ultimi, exemplaris perfectissimi et mensurae optimae.
Si dicatur, quod Doctor sibi contradicit, quia contra Henricum dicit quod creaturae imitantur hanc essentiam, ut haue essentiam, sive ut nudam et in se existentem, et sic per creaturam posset cognosci essentia divina in se et in particulari, et, post dicit, quod creaturae non imitantur essentiam, nisi imperfecte. Respondeo, quod nulla est contradictio, quia Henricus habet concedere, quod creaturae imitentur essentiam perfecte, sive secundum conceptum Dei in se et in particulari, patet, quia non tantum imitantur Deum secundum aliquod attributum, sed etiam secundum esse Dei, quod praesupponitur omni attributo. Et quia vult, quod de Deo non possit haberi aliquis conceptus quidditativus alius a conceptu Deitatis, ideo habet concedere, quod per creaturas possit cognosci conceptus Deitatis in se, cum ipsae creaturae non possint imitari Deum secundum alium conceptum quidditativum inferiorem. Sed Doctor ponit Deum posse cognosci secundum alium conceptum quidditativum, puta secundum conceptum entis realis, et secundum talem conceptum ipsae creaturae imitantur, et sic per illa potest naturaliter cognosci in conceptu imperfecto, quidditativo tamen.
Est igitur alia ratio hujus conclusionis, quod Deus ut haec essentia, in se non cognoscitur naturaliter a nobis, quia sub ratione talis cognoscibilis est objectum voluntarium et non naturale, nisi respectu sui intellectus tantum. Sed hoc vide diffuse in quaest. 14. quodlib.