In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum possibile sit corpus Christi sub specie panis et viiii realiter contineri ?
Alens. 4. p. q. 40. ro. 3. a. 1. D. Bonav. hic art. 1. q. 1. Richard. a. 1. q. 1. D. Thom. q. 1. a. 1. et 3. p. q. 75. a. 1. Suar. ibid, d. 46. per tot. Gabr. hic q. 1. Vide Scot. 5. Met. quaest. 5. et 6. Met. q. 11. in sol. primi princip. in Theorem. sig. Non omne agens agit.
Est ergo prima quaestio, utrum possibile sit corpus Christi sub specie panis et viiii realiter contineri? Videtur quod non, quia sub specie panis non consecrati, non continetur realiter corpus Christi; ergo neque post consecrationem. Antecedens est manifestum. Probatio consequentiae, quia species illa non se habet aliter in se post consecrationem quam ante. Et si dicas, quod ante est in subjecto, et post non in subjecto, accipio tunc, quod non aliter se habet in habitudine ad corpus Christi post consecrationem, quia suum esse in subjecto, vel non esse in subjecto, nullo modo variat illam habitudinem: impossibile est autem aliquid esse ubi prius non fuit, nisi vel illud mutetur, vel ipsum in quo est de novo: ergo cum species panis non mutetur in habitudine ad corpus Christi, necesse est corpus Christi mutari in habitudine ad species, ad hoc quod sit ibi de novo. Sed hoc est falsum, quia corpus Christi immutabiliter manet in caelo, secundum illud Augustini de consec. dist. 2. prima haeresis : Donec finiam tur saeculum sursum est Dominus.
Secundo sic, aut corpus Christi sub illa specie est quantum, aut non quantum ; non potest esse non quantum, quia cum sit quantum in caelo, sic simul esset quantum et non quantum. Nec potest ibi esse quantum, quia quantitas non potest separari a modo quantitative, sicut nec subjectum a sua propria passione, quia maxima: propria passio quanti videtur esse modus quantitativus ; ergo esset ibi modo quantitativa, et hoc est falsum, quia hoc modo majus non potest esse in minore.
Tertio sic, quia aut in Eucharistia est pars corporis Christi extra partem, aut non. Si sic, ergo non essent omnes partes simul sub eadem parte hostiae; et universaliter ejus partes sunt extra se invicem. sicut si quantum est simul cum alio quanto, pars videtur esse cum parte, et totum cum toto; si autem non sit ibi pars extra partem, ergo non est ibi quantum.
Contra, Matth. 26. dicit Christus:
Hoc est corpus meum, et Joan. 6. Caro mea vere est cibus; et auctoritates multae Augustini et Ambrosii ponuntur de consecr. dist. 2. valde expresse, quarum aliquas adducit Magister in littera, et inspiciantur ibidem.