IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Ad primam. Recitat opinionem Divi Bonaventurae, qui dicit quod habuit necessitatem moriendi, et hoc ostendit quinque rationibus. Prima, omne compositum necessario solvetur in quo est materia ejusdem rationis cum materia generabilium et corruptibilium ; patet, quia talis materia est causa non essendi rem, ut patet 7. Metaph. text. com. 22. Sed in homine assumpto a Verbo fuit materia ejusdem rationis, patet, et illa fuit privata aliis formis ; hoc dicit, quia ideo materia est causa corruptionis, quia quando est sub una forma est privata alia forma, quam naturaliter appetit ; sed anima non satiat totum appetitum materiae, et per consequens appetit alias formas, quibus est privata.
(b) Praeterea. Secunda ratio stat in hoc, quia omne compositum necessario resolvetur, in quo sunt qualitates contrariae elementares, quae non sunt in omnimoda proportione aequali, quia sic non esset actio aliqua ; sed in corpore Christi fuerunt hujusmodi qualitates, patet, quia illud corpus fuit vere mixtum, et per consequens fuit dominium alicujus qualitatis, et contrarietas ex mutua actione et passione.
(c) Praeterea ex hoc. Tertia ratio stat in hoc, quia omne compositum ex elementis necessario corrumpetur, patet, quia elementa in corpore appetunt naturaliter propria loca cum sint extra ; patet, quia si ignis ponitur deorsum, naturaliter appetit esse sursum, et similiter si terra sit sursum, naturaliter appetit esse deorsum, et sic elementa, ut in mixto sunt ibi violenter, vel saltem aliquod, cum sit extra locum proprium, modo nullum violentum est perpetuum, ut patet 2. Coeli, et Mundi, text. com. 17. sed corpus Christi fuit vere compositum ex elementis ; ergo, etc.
(d) Praeterea diversae partes. Quarta ratio est, quia omne compositum habens diversas partes organicas, necessario corrumpetur: patet, quia illae partes organicae diversimode complexionantur, ita quod in oculo dominatur alia qualitas, quam in aliis partibus organicis, et ideo ex mutua actione et passione partium erit necessitas ad corruptionem ; sed in corpore Christi fuerunt hujusmodi partes, ergo. Quinta patet.
(e) Rationes istae non concludunt. Hic Doctor, etsi concordet cum opinione Divi Bonaventurae in conclusione, instat tamen contra ipsum in modo probandi conclusionem, et ostendit quod istae quinque rationes non concludunt propositum, et praecipue quatuor primae, quia ita concluderent propositum de corpore glorioso, sicut de corpore non glorioso. De prima patet, quia corpus gloriosum habet materiam ejusdem rationis cum materia istorum inferiorum, patet, quia habet nunc eamdem materiam quam prius habuit, et illa materia erit simili modo privata ; patet, quia ut ibi non habebit alium actum quam ante, puta replentem totam capacitatem ipsius, habebit enim simpliciter eamdem animam, quam prius habuit ; sed eadem anima prius non replebat totam capacitatem ipsius, ergo nec modo.
(f) Praeterea secunda. Similiter secunda ratio idem concluderet de corpore glorioso, patet, quia in tali corpore erit contrarietas, quae et ante ; patet, quia corpus gloriosum erit vere mixtum, et quod sint ibi qualitates contrariae, patebit in quarto, distinct. 49.
Similiter tertia ratio idem concluderet de corpore glorioso, quia in tali corpore, cum sit vere mixtum, erunt elementa, an modo virtualiter, an formaliter non curo, et tunc maxime terra erit extra locum proprium, loquendo de corpore glorioso, ut in coelo, et per consequens erit ibi violenter, et sic tandem dissolvetur.
Quarta etiam ratio idem concluderet de corpore Christi, ut in caelo ; patet, quia ibi erunt partes perfecte organicae, et erunt ejusdem complexionis, sicut erant ante, aliter non essent eaedem paries.
Adverte tamen quod istae instantiae, quas Doctor adducit contra illas quatuor rationes, praecipue valent contra opinionem ponentis, quia ponit illa positio quod corpus gloriosum non habebit ab intrinseco unde possit corrumpi, ut patebit in quarto, dist. 49. Sed apud Doctorem concluderent tale corpus gloriosum esse vere corruptibile, praecipue illae tres, quae procedunt de qualitatibus contrariis, et de elementis extra loca sua, et de partibus organicis. Vult enim Doctor in 4. d. 49. quod tale corpus nullo modo dicatur incorruptibile et impassibile per rationem intrinsecam illius: sed si erit incorruptibile, hoc erit tantum ab agente extrinseco suspendente actionem qualitatum, etc. Et hoc diffuse patebit in 4. d. 49. quaest. 13.
(g) Ultimum argumentum, etc. Hic Doctor ostendit quintam rationem D. Bonaventurae assumere unam propositionem simpliciter falsam, videlicet quod omne generabile et corruptibile habet certam mensuram, ultra quam durare non potest, et dat contra illam multas instantias.
Prima, quia posito lapide in esse, et amoto omni corruptivo extrinseco, et posita generali influentia vel manutentia divina, talis lapis non corrumperetur ; patet, quia non esset natus corrumpi ab intrinseco.
Secunda est de elementis simplicibus, quae non corrumpuntur secundum totum ; quod autem corrumpantur secundum partem, hoc non est propter talem periodum, sed est ex actione alterius contrarii in ipsum, et ex subtractione causae conservantis et generantis. Sicut ignis de inferiori sphaera corrumpitur in hyeme in ista regione ex actione frigidi dominantis ex elongatione Solis, e contra in aestate generatur pars ignis, et corrumpitur frigiditas propinqua ignis, et causa est accessus Solis excludentis actionem talem, et per consequens corpus simplex non corrumpitur propter periodum certam, quam in se habet, sed periodus rei sequitur causam corruptivam, et est major vel minor ex tali causa.