CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De solutione dubitationis quantum ad dubitantem, licet non sit sufficiens solutio ad rationem.
His igitur praesuppositis, dicimus quod praeter scire contemplativum in operabi- libus dicimus dupliciter scire aliquid. Etenim habens quidem scientiam operabilium in habitu, non utens autem scientia
in. agere, ita scilicet quod scientia principium actionis sit, scire dicitur : et haec scientia, sicut dicit Aristoteles in tertio de Anima, est sicut inspectio delectabilium in pariete pictorum. Adhuc autem utens scientia operabilium, hoc est, scita referens ad usum operis, etiam dicitur scire. Et isti duo differunt in hoc, quod unus habet operabilium scientiam, et non speculatur ea ad usum operis : alius autem speculationem refert ad agere, in hoc quod concipit speculata prout activa et elicitiva sunt actionis. Et secundum hoc differunt haec duo, scientiam in habitu habentem contra scientiam agere quae non oportet, et scientiam in agere et usu habentem contra scientiam agere quae non oportet. Durum enim est dicere quod aliquis agat contra scientiam qui scientiam habet, et ad usum operis scientia utitur et speculatur : sed non est durum si omnis qui habet scientiam et non. speculatur, contra scientiam agat quae non oportet. Qui enim utitur, scibile accipit ut principium operis est. Haec autem acceptio non est rationis quae, substantialiter ratio est : quia illa non. immediate movet ad opus, sed decernit quid operandum sit : sed in irrationali appetitivo et servili in quantum participat formam rationis sicut dominativi. Principium enim et principiata immediata sunt. Immediatum autem ad opus conceptio operabilis est ad hoc. Hoc autem sensu concipitur : et ideo immediatum ad opus irrationabile est formam rationis concipiens ad hoc.
Ulterius autem adhuc distinguendum est : in syllogismo enim ethico duo sunt modi propositionum. Una quidem universalis, quae decretum est rationis de faciendo vel. non faciendo. Alia autem singularis, quae est conceptio hujus singularis operabilis prout movet et tenet appetitum ad opus. Cujus ex.emplum est, quod ratio dicit a delectabili venereorum abstinendum esse. Concipit autem irrationalis appetitus hoc delectabile venereorum, Gorgonem vel Helenam. Hoc
autem delectabile conceptum per se et de necessitate agit in impetum, sicut calidum in ligna. Dicimus igitur quod illum qui habet quidem in habitu et in consideratione rationis terminum utrasque istas propositiones, et sic habitualiter scit eas, nihil prohibet operari quaedam praeter scientiam, contra scientiam scilicet faciendo. Adhuc autem eum qui utitur universali propositione et non. utitur particulari, adhuc nihil prohibet agere contra scientiam. Sed eum qui utitur particulari quae irrationali appetitivo concepta est, prout est principium operis, impossibile est aliquid facere contra conscientiam : conscientia enim sua conceptus est singularis ad opus, quod conceptum necesse est sequi operationem. In appetitu autem non fit motus et operatio sine determinante quid appetibile sit: et si detur quod opus est in appetitu quod sit praeter conceptum, sequetur quod motus et operatio sit nulla facta determinatione : et hoc est impossibile, et improbatum in tertio de Anima. Si autem quaeritur, quare conceptus singulariter in minori propositione sic obligat ad opus ? Dicimus quod hoc ideo est, quia omnia opera singularia sunt, et circa universalia non est operatio. Et ideo in syllogismo ethice minorem propositionem oportet esse conceptum singularem operabilis. Conceptus autem singularis operabilis non est nisi in sensibili appetitivo. Propter quod minorem propositionem oportet esse in appetitivo sensibili formam rationis aliqualiter participante.
Ulterius autem adhuc distinguendum est quod universale differt in operabilibus : aliquando enim operans universale accipit in seipso et particulare similiter in syllogismo etliico : et tunc particulare ignorare non potest. Quia sicut dictum est in tertio, nemo ignorat seipsum. Hujus autem exemplum est, sicut si dicam quod omni homini sicca conferunt : hic autem homo. Nemo enim Ignorat hic minorem propositionem, hic de seipso concipiens. Aliquando autem universale et particulare in rebus sunt quae sunt extra operantem, sicut patet in eodem exemplo, scilicet quod omni homini sicca conferunt universaliter : haec autem sicca. In talibus enim universale sciri potest, et ignorari particulare. Faciens autem contra conscientiam particularem, quod est extra homines, ignorare potest. Ignorare enim potest si hoc siccum est : et tunc vel non habet hujus scientiam sive conceptum, vel non habet ut illud est principium operis et ut operatur et facit in appetitum prout movet eum ad operationem, sed habet ipsum tantum sicut si aspiciatur in parietem. Et secundum hos distinctionis modos differunt utique etiam ipsum impossibile, et quantitas ejus. Magis enim Impossibile est contra conscientiam facere uno modo quam alio : et ideo quid faciens contra conscientiam sic quidem sciat quod in scientiam habeat, nihil est inconveniens. Aliter autem sciens quod contra conscientiam faciat, admirabile videtur : habens enim et universale sciens, et sensibile non sciens nisi in habitu, cum tamen sensibile non sit acceptum in operante, nihil impossibile est si contra conscientiam agat. Si autem
particulare habet et universale, et utrumque in agere, ita quod agat in appetitum et trahat ipsum sicut ignis trahit cremabile, valde inconveniens est dicere agere contra conscientiae conceptum. Ageret enim tunc appetitus sine movente, quod est impossibile. Mobile enim non. movetur sine movente immediato : et id quod est in potentia, non fit in actu, nisi per hoc quod est actus ejus.
Adhuc autem ulterius distinguendum est, quod scientiam habere etiam secundum alios modos ab his qui nunc dicti sunt, accidit hominibus, non quidem ex diversitate scibilis, sed ex diversa dispositione scientis. Videmus enim per experimentum habitum scientiae differentem esse, non in uti, sed in haerere. Et ideo contingit quosdam homines ex aliqua dispositione corporis aliqualiter habere
scientiam eorum quae sciunt, et aliqualiter eorumdem scibilium scientiam non habere. Verbi gratia, in dormiente et vinolento. Dormiens enim ex oppilatione somni, et vinolentus ex oppilatione Anni, scientiam habent eorum quae sciunt in habitu, sed. non reducibilem ad actum, nisi soluto oppilante quod ligat operationum principia et potentias. Et sic disponuntur ad sciendum illi qui sunt in motibus passionum. Impedit enim ira animum ne possit cernere verum, ex evaporatione fellis in sanguinem et elevatione fumi fellici qui turbat spiritum animalem et commiscet ipsum cum animalibus : et ideo formae repraesentatae in tali spiritu, non nisi principium amaritudinis esse possunt. Similiter in concupiscentia venereorum constitutus, totum spiritum animalem protendit in venerea, ita quod etiam conceptu talium formarum totum corpus immutatur : quod maxime sentitur in genitalibus, et forma in tali spiritu accepta fortiter ligat ad venerea. Irae enim et concupiscentiae venereorum, et quaedam aliae concupiscentiae de numero talium, sicut est concupiscentia delectabilis in cibo vel in potu, manifeste quantum ad sensum etiam corpus transmutant : in quibusdam autem in quibus fortiores sunt, etiam insanias faciunt. Propter quod gastrides dicuntur vel gastrimargi ventris insaniam habentes. AdminBookmark autem amor est ad venerea faciens insanire. Manifestum igitur est, quod in concupiscentiis irae vel venereorum existentes qui incontinentes vocantur, dicendum est similiter se habere somnolentis et vinalentis : quia sicut illi ad judicium rectum non redeunt nisi soluto vino vel somno, ita nec isti nisi soluta concupiscentia.
Si autem aliquis dicat quod haec non sunt vera quae dicta sunt, sed quod somnolonti et vinolenti habent claram scientiam : et hoc probant, quia frequenter dicunt sermones recte determinantes disci- plinalibus, quos dicere non possunt nisi a scientia quam habent. Dicimus, quod hoc quod dicunt, nullum signum est quod possint operari secundum scientiam : frequenter enim contingit, quod existentes in passionibus somni vel vinolentiae quando somnus temperate ligat, et vinum temperate movet et oppilat, subtilissimas faciunt demonstrationes et verba sapientissimorum proferunt, sicut Empedoclis vel alterius : sicut et pueri qui. primum addiscunt litteras apta conjunctione litterarum et in constructione dictionum complectuntur sermones sapientium, quos tamen nequaquam sciunt in usu et operatione prout illa sunt principia scientiae vel operationis. Ad hoc quod sic sciant, oportet eos connasci et habitum quasi in naturam transponi, ut in potestate habeant quae dicunt. Hoc ut faciant, tempore longo indigent. Et sic se habent incontinentes. In potestate enim non habent quae dicunt, nisi soluta concupiscentia. Propter quod existimandum est, quod incontinentes dicunt sapientiae verba, quemadmodum dicunt et simulantes. Simulator enim unum dicit, et aliud intendit per voluntatem et appetitum : et similiter facit incontinens qui ex ratione naturali omnia vera dicit. Sicut et meretrix honestam dicit esse continentiam, aliud autem appetit per conceptum singularis delectabilis.
Solutio igitur est dubitationis quantum ad dubitantem in genere, quod contra conscientiam si perfecta sit in majori et minori propositione, et si concupiscentis mens deobligata sit et libera et serena, nunquam continget aliquid facere. Si autem perfecta sit scientia in majori et non in minori propositione, sed minor sit conceptus delectabilis tenens et ligans ad opus ex violentia delectabilis et non concipiatur in ordine ad majorem propositionem, ignorantia erit in minori propositione purae negationis, hoc est, quod non concipitur prout accipitur sub majori : et sic fit aliquid contra conscientiam ab incontinente. Et sic etiam omnis
malus ignorans est. Et ideo etiam ista solutio communior est et non propria de ignorantia incontinentis.