CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Dicit quarto, licet non possumus habere aliquem conceptum proprium de Deo in particulari, tamen possumus habere multos conceptus proprios de eo, qui non conveniunt creatis, cujusmodi sunt conceptus omnium perfectionum simpliciter, inter quos perfectissimus est conceptus entis infiniti. Primo, quia sicut ens continet virtualiter bonum veram, etc. ita ens infinitum, bonum infinitum, etc. Secundo, quia demonstratione quia ultimo demonstratur esse de ente infinito, supra d. 2. quaest. 1. ex quibus improbat JHenric. dicentem, perfectissimum conceptum, quem possumus habere de Deo, esse attributorum.
Quarto dico (a), quod ad multos conceptus proprios de Deo possumus pervenire, qui non conveniunt creaturis, cujusmodi sunt conceptus omnium perfectionum simpliciter in summo, et perfectissimus conceptus (in quo quasi in quadam descriptione perfectissime cognoscimus Deum) est concipienda omnes perfectiones simpliciter et in summo: tamen conceptus perfectior et simplicior nobis possibilis est conceptus entis simpliciter infiniti. Iste enim simplicior quam conceptus entis boni, vel entis veri, vel aliquorum similium, quia infinitum non est quasi attributum, vel passio entis sive ejus de quo dicitur, sed dicit modum intrinsecum illius entitatis ; ita quod cum dico, ens infinitum, non habeo conceptum quasi per accidens ex subjecto et passione,sed conceptum per se subjecti in certo gradu perfectionis, scilicet infinitatis, sicut albedo intensa non dicit conceptum per accidens, si ut albedo visibilis, imo intensio dicit gradum intrinsecum albedinis in se, et ita patet simplicitas hujus conceptus, scilicet ens infinitum.
Perfectio autem istius conceptus (b) multipliciter probatur, tum quia iste conceptus inter omnes a nobis conceptibiles, virtualiter plura includit, sicut enim ens includit virtualiter bonum et verum in se, ita ens infinitum includit verum infinitum et bonum infinitum, et omnem perfectionem simpliciter sub ratione infiniti. Tum quia demonstratione quia ultimo concluditur esse de ente infinito, vel esse infinitum de aliquo ente, sicut apparet ex quaest. 1. 2. dist. Illa autem sunt perfectiora, quae ultimo cognoscuntur demonstratione quia ex creaturis, quia propter eorum remotionem a creaturis, difficillimum est ea creaturis cognoscere.
Si autem dicis de (c) summo bono vel de summo ente, quod illud dicit modum intrinsecum entis, et includit virtualiter alios conceptus.
Respondeo, quod si summum intelligatur comparative, sic dicit respectum ad extra, sed infinitum dicit conceptum ad se: si autem intelligatur absolute summum, hoc est, quod ex natura rei non possit excedi, perfectio illa expressius concipitur in ratione infiniti entis:
non enim summum bonum indicat in se utrum sit finitum vel infinitum.
Ex hoc apparet improbatio illius, quod dicitur in praecedenti opinione quod perfectissimum, quod possumus cognoscere de Deo, est cognoscere attributa, reducendo illa in esse divinum, propter simplicitatem divinam. Cognitio enim esse divini, sub ratione infiniti, est perfectior cognitione ejus sub ratione simplicitatis, quia simplicitas communicatur creaturis, infinitas autem non secundum modum quo convenit Deo.