In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Secundum fidem corpus Christi vere esse sub speciebus Eucharistiae, hocque patere ex Scriptura expresse, et juxta expositionem Sanctorum et sensum Ecclesiae, et solvit Scripturam et locum August. in oppositum Vide Trid. ss. 13. c. 1. et 3. 4.
Hic duo (a) sunt declaranda, sicut circa alia credibilia; primo, quid tenendum est, et propter quam auctoritatem: secundo declarandum est, qualiter illud est possibile quod creditur.
De primo dico (b), quod corpus Christi esse ibi vere realiter est simpliciter de substantia fidei, eo modo quo veritas alicujus Sacramenti pertinet ad articulos fidei. Ista enim veritas a principio fuit expresse tradita, ex quo Eucharistia fuit instituta. Fundamentum autem auctoritatis est Matth. 26. et Luc. 22. ubi in Coena ait Christus: Hoc est corpus meum: Hic est sanguis meus. Et si haeretici vellent ista exponere, dicendo quod sint figurative dicta, sicut illud quod ait Joan. 15. Ego sum vilis vera, et illud 1. Corinth. 10. Petra autem erat Christus: istud omnino est contra intentionem Salvatoris, quod patet ex Augustino 83. quaestionum, quaest. 69. Solet circumstantia Scripturarum illuminare sententiam. Universaliter enim intellectus verborum Christi an loquatur figurative, an non, colligi potest ex praecedentibus vel consequentibus ibidem, vel ex aliis Scripturae locis. Unde cum Christus ait : Ego sum vitis, subjunxit, et vos palmites; constat autem, quod discipuli non erant palmites naturales, sed tantum figurales. Sed cum dixit Lucae 22. Hoc est corpus meum, subdit: quod pro vobis tradetur. Cum etiam dixisset: Hic est calix sanguinis mei, subdit: Qui pro vobis fundetur. Hoc etiam manifeste patet ex alio loco Scripturae, scilicet Joan. 6. ubi est diffusa praedicatio de isto Sacramento.
Et si dicas, quod Christus videns aliquos abiisse propter praedicationem suam de Eucharistia, postea exposuit se dicens: Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam. Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt; quod pertractans Augustinus de consec. dist. 2. Prima haeresis, ait : Non hoc corpus, quod videtis, manducaturi estis, nec sanguinem effundendum; Sacramentum quod vobis commendavi spiritualiter intellectum vivificabit vos; ergo ex verbis Christi et Augustini videtur, quod non intellexit de corpore suo nisi figurative.
Dico, quod Magister respondet in littera huic auctoritati, et bene, quod nec Christus, nec Augustinus exponens, vult negare veritatem corporis Christi, sed quod non est in Sacramento corpus Christi sic carnaliter, sicut ipsi intellexerunt, qui abierunt retro, scilicet visibiliter in forma propria: sed per oppositum ad istum modum intelligendi, est ibi spiritualiter et intellectualiter ; et hoc est quod dicit Augustinus et Magister adducit, et est de consec. dist. 2. Ipsum quidem, et non ipsum corpus quod videbatur, manducatur ipsum invisibiliter, non ipsum visibiliter. Isto etiam modo de Eucharistia diffuse pertractatur a Paulo, 1. Corinth. 11. Sancti etiam omnes postea Catholici exponentes ista loca Scripturarum, verba hujus Scripturae dicunt esse intelligenda de reali praesentia corporis Christi, non figurative. Unde est simpliciter haeresis hodie sentire, quod non sit ibi realiter verum corpus Christr. Hoc de primo.