IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia Doctoris, ideo corpus Christi fuisse mortale, quia per speciale miraculum, gloria animae ejus non redundavit in corpus, et sic relinquebatur suae naturae, non obstante unione ad Verbum, atque adeo corrumpi poterat, sicut caetera corpora humana. Pro quo adducit Augustinum ; movet et solvit duo dubia circa hoc.
Ad quaestionem (h) igitur dico primo, comparando Verbum assumens ad naturam assumendam. Secundo, comparando naturam ad qualitatem consequentem. Tertio, comparando naturam assumptam ad gloriam et poenam. Primum potest esse tripliciter: Primo modo comparando Verbum assumens ad naturam gloriosam assumendam, quia potuit accepisse naturam simpliciter gloriosam, et illa nullo modo habuisset causam simpliciter corruptionis. Secundo modo comparando Verbum ad naturam innocentem assumendam sine peccato originali, et cum justitia originali, ita quod esset innocentia ex parte naturae in se, et sic adhuc non fuit hic aliqua causa demeritoria mortis. Tertio modo comparando Verbum ad naturam assumendam gloriosam, sic quod gloria non redundaret in corpus per miraculum, et sic facto illo miraculo in tertio instanti, sequebatur in quarto causa necessitatis dissolutionis illius corporis, et separationis hujus animae a corpore.
Dico ergo ad propositum (i) quod comparando Verbum ad naturam gloriosam assumptam in tertio instanti sine redundantia gloriae animae in corpus, necesse fuit corpus suum esse mortale, licet hoc fuerit speciale et novum miraculum quod gloria animae non redundaverit in corpus. Facto tamen miraculo isto, corpus illud habuit necessitatem moriendi, quia nec gloria redundavit in ipsum, nec secundum corpus habuit justitiam originalem praeservantem a corruptione. Hoc confirmatur per Augustinum de Baptismo parvulorum, ubi expresse dicit, quod facto illo miraculo, habuit necessitatem moriendi.
Sed unde (k) fuit haec necessitas moriendi ? Respondeo, quia corpus sibi dimissum per privationem redundantiae gloriae, fuit animale, et ideo non sub pleno dominio animae ad prohibendum passionem in corpore, ideo fuit in corpore ejus corruptio et restauratio per sumptionem alimenti ; sed non potuit fieri restauratio ita perfecta, quod corpus semper maneret, nisi anima perfectum dominium habuisset supra corpus.
Contra, scivit quantum necesse fuit sumere ad tantam restaurationem deperditi, ut tantum restauraretur quantum fuit deperditum.
Respondeo, (I) quamvis sciverit hoc, attamen duo sunt, quare hoc non sequitur, scilicet potentiae nutritivae debilitatio in convertendo, et impuritas alimenti quod assumpserit. De impuritate alimenti dico, quod si Adam habuisset alimentum nostrum, fuisset mortuus senio. Hoc de ratione alimenti patet, quia non quodlibet habet generari ex quolibet, sicut ex termino, sed determinatum ex determinato, et ideo ex alimento puriori et meliori generatur melior sanguis, et ex sanguine puriori generatur caro solidior et permanentior ; unde ex alimento corrupto et impuro generatur caro valde ; fluida ; igitur impuritas alimenti Jesu Christi respectu alimenti Adae fuisset in Jesu Christo, sicut in nobis, causa extrinseca corruptiva, quia non fuisset ex parte alimenti ita perfecta restauratio, sicut deperditio.
Sed posito quod habuisset esum ligni vitae, fuissetne corpus ejus incorruptibile ? Dico quod non, sed habuisset causam intrinsecam moriendi, quia omnis virtus naturalis relicta sibi, et non praeservata per aliquod donum collatum, agendo in aliud naturale, repatitur et debilitatur et tantum agere posset, quod debilitabitur in tantum, quod non posset sufficienter agere ad conservationem sui individui, ut patet de virtute nutritiva in nobis, quod longa actione in alimenta, et ex conversione diutina tandem debilitatur, ita ut non possit plus convertere ; talis fuisset nutritiva Christi sibi derelicta, et ideo tandem debilitata, non potuisset amplius restaurare ; igitur debilitas virtutis, et impuritas alimenti extrinseci fuissent sufficiens causa suae mortis naturalis.