Augustinus de cons. Evang..
Inter praedictas domini contumelias trina negatio Petri facta est, quam non omnes evangelistae eodem ordine narrant. Lucas enim explicat prius tentationem Petri, tunc demum contumelias domini; sed matthaeus et marcus eas primo commemorant, et deinde Petri tentationem. Sic enim hic sequitur Petrus vero sedebat foris in atrio.
Hieronymus. Foris sedebat, ut videret exitum rei; et non appropinquabat iesu, ne ministris aliqua suspicio nasceretur.
Chrysostomus in Matth.. Et qui quando detentum magistrum vidit solum, ita efferbuit ut gladium evaginaverit, et auriculam absciderit; quando contumelias christi audivit, negator efficitur, et vilis puellae minas non sustinet; sequitur enim et accessit ad eum una ancilla, dicens: et tu cum iesu Galilaeo eras. Rabanus. Quid sibi vult quia prima eum prodit ancilla, cum viri magis eum potuerint recognoscere; nisi quod iste sexus peccare in nece domini videretur, ut eius passione redimeretur? sequitur at ille negavit coram omnibus dicens: nescio quid dicis. Palam coram omnibus negavit, quia se manifestare expavit: quod dicebatur se nescire respondit, quia pro salvatore adhuc mori noluit.
Leo Papa in serm. 9 de passione. Ob hoc autem, sicut apparet, haesitare permissus est, ut in ecclesiae principe remedium poenitentiae conderetur, et nemo auderet de sua virtute confidere, quando mutabilitatis periculum nec beatus Petrus potuisset evadere.
Chrysostomus in Matth..
Non solum autem semel, sed et secundo et tertio negat in brevi tempore; unde sequitur exeunte autem eo ianuam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: et hic erat cum iesu Nazareno. Augustinus de cons. Evang.. Intelligitur autem quod postquam exiit foras, cum iam semel negasset, gallus cantavit primum, quod marcus dicit. Chrysostomus in Matth.. Ut ostendat quod neque vox galli eum a negatione detinuit, neque in memoriam suae promissionis reduxit.
Augustinus de cons. Evang..
Non autem foris ante ianuam iterum negavit, sed cum redisset ad focum: neque enim exierat, et foris eum vidit altera ancilla; sed cum exiret, eum vidit; idest, cum surgeret et exiret, animadvertit et dixit his qui erant ibi, idest qui simul aderant ad ignem in atrio: et hic erat cum iesu Nazareno. Ille autem qui foras exierat, hoc audito regressus est, ut se quasi purgaret negando. Vel, quod est credibilius, non audivit quod de eo dictum fuerat cum foras exiret, et posteaquam rediit, dictum est ei quod Lucas commemorat.
Sequitur et iterum negavit cum iuramento: quia non novi hominem. Hieronymus.
Scio quosdam pio affectu erga apostolum Petrum locum hunc ita interpretatos ut dicerent, Petrum hominem negasse, non deum; et esse sensum: nescio hominem, quia scio deum. Hoc quam frivolum sit, prudens lector intelligit: si enim iste non negavit, ergo mentitus est dominus, qui dixerat: ter me negabis. Rabanus. In hac autem negatione Petri dicimus, non solum abnegare christum qui dicit eum non esse christum, sed qui cum sit, negat se esse christianum.
Augustinus de cons. Evang.. Nunc iam de tertia negatione inspiciamus; sequitur enim et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: vere et tu ex illis es. Lucas autem dixit: intervallo facto quasi horae unius; et ut eum convincant, consequenter adiungunt nam et loquela tua manifestum te facit.
Hieronymus. Non quod alterius sermonis esset Petrus, aut gentis externae: omnes quippe Hebraei erant, et qui arguebant et qui arguebantur: sed quia unaquaeque provincia et regio habeat proprietates suas, et vernaculum loquendi sonum vitare non possit. Remigius. Vide autem quam sint noxia pravorum hominum colloquia: ipsa quippe coegerunt Petrum negare dominum, quem prius confessus fuerat esse dei filium; sequitur enim tunc coepit detestari et iurare, quia non novisset hominem.
Rabanus. Nota, quia primum ait: nescio quid dicis; secundo, cum iuramento negat; tertio, quia coepit detestari et iurare, quia non novit hominem.
Perseverare quippe in peccato dat incrementum scelerum; et qui minima spernit, cadit in maiora.
Remigius. Spiritualiter autem per hoc quod Petrus ante primum galli cantum negavit, illi designantur qui ante christi resurrectionem non credebant eum esse deum, eius morte turbati. Per hoc autem quod post galli cantum negavit, illi designantur qui in utramque domini naturam, et secundum deum et secundum hominem errant. Per primam autem ancillam designatur cupiditas; per secundam carnalis delectatio; per illos qui astabant, Daemones intelliguntur: his enim trahuntur homines ad christi negationem. Origenes in Matth..
Vel per primam ancillam intelligitur synagoga Iudaeorum, qui frequenter compulerunt denegare fideles; per secundam congregatio gentium, qui etiam persecuti sunt christianos; per tertios stantes in atrio, ministri haeresum diversarum.
Augustinus de quaest. Evang..
Ter etiam Petrus negavit: nam et error haereticorum de christo, tribus generibus terminatur: aut enim de divinitate, aut de humanitate, aut de utroque falluntur. Rabanus.
Post tertiam autem negationem sequitur galli cantus; et hoc est quod subdit et continuo gallus cantavit, per quem doctor ecclesiae intelligitur, qui somnolentos increpans ait: evigilate, iusti, et nolite peccare. Solet autem sacra Scriptura saepe meritum causarum per statum designare temporum: unde Petrus, qui media nocte peccavit, ad galli cantum poenituit: unde sequitur et recordatus est Petrus verbi iesu quod dixerat: priusquam gallus cantet, ter me negabis. Hieronymus. In evangelio legimus, quod post negationem Petri et galli cantum respexit salvator Petrum, et intuitu suo eum ad amaras lacrymas provocavit: non enim fieri poterat ut in negationis tenebris permaneret quem lux respexerat mundi; unde et hic sequitur et egressus foras, flevit amare. In atrio enim caiphae sedens non poterat agere poenitentiam: unde foras egreditur de impiorum Concilio, ut pavidae negationis sordes amaris fletibus lavet. Leo Papa in serm. 9 de passione. Felices, o apostole sancte, lacrymae tuae, quae ad diluendam culpam negationis, virtutem sacri habuere baptismatis.
Affuit enim dextera domini iesu christi, quae labentem te priusquam deicereris exciperet; et firmitatem standi in ipso cadendi periculo recepisti. Cito itaque ad soliditatem rediit Petrus, tamquam recipiens fortitudinem; ut qui tunc in christi expaverat passione, in suo post supplicio non timeret, sed constans permaneret.