Deinde cum dicit, quae utilitas in sanguine.
Dupliciter assignat. Et primo in universali. Secundo in speciali, ibi, numquid confitebitur. Dicit ergo, quae utilitas? si de christo exponatur, in sanguine christi maxima fuit utilitas: Matth. 26: pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Sed si cito resuscitatus non fuisset, sed ejus resurrectio fuisset dilata usque ad finem mundi, nulla utilitas fuisset in eo, vel et jam si corpus ejus fuisset totaliter putrefactum. Sed numquid suffecit passio ad salutem? sic. Sed si hoc non fuisset, scilicet quod non surrexisset, et cito, non fuisset credita ejus divinitas: et sic homines non fuissent utilitatem consecuti. In speciali ostendit, dicens numquid confitebitur tibi. Dupliciter dicitur pulvis. Uno modo pulvis peccatorum intelligitur: psalm. 1: tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Per mortem christi peccatores, qui pulvis sunt, ad duo bona post resurrectionem pervenerunt; ut scilicet confiterentur peccata sua: Act. 2: his auditis compuncti sunt corde etc.. Et ideo dicit, numquid confitebitur tibi pulvis? scilicet peccator, si descendam in corruptionem putrefactionis; quasi dicat, non. Aliud bonum est confessio veritatis fidei; unde, aut annunciabit veritatem tuam? vel numquid pulvis resolutus ex corpore, modo erit materia, ut per apostolos confiteantur tibi populi veritatem, vel ipsi apostoli veritatem tuam? si exponatur de homine, tunc sic: numquid confitebitur, idest si moriar, non potero te laudare.