CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quarto dico, quod ad multos conceptus, etc. Sed hoc videtur contrarium dictis supra in quaest. 1. prolog. ubi dicit Doctor quod via naturali non possumus pervenire ad conceptus proprios ipsius Dei. Tum, quia si sic, sequeretur quod possemus naturaliter cognoscere Deum sub ratione propria, patet, quia si aliquis cognoscit A sic competere B, ita quod ipsum A cuicumque alteri repugnat, sequitur quod possit cognoscere ipsum B distincte.
Dico, quod Doctor hic loquitur de conceptu complexo proprio, sumpto a sensibilibus, ut puta, cognoscimus quod aliquid est summum ens, et summum bonum et hujusmodi. In prologo vero loquitur de proprietatibus incomplexis, quae non sunt communes sensibili et insensibili, et illas via naturali ignoramus. Et cum dicit, quod tunc posset cognosci Deus sub ratione propria, negatur,quia cum cognosco summum bonum de Deo,non attribuo illud Deitati in se in particulari, sed alicui enti quod nominamus Deum: via enim naturali cognoscimus aliquod ens esse summum bonum, summum verum et hujusmodi, ignoramus tamen naturaliter quid sit illud ens in se.
Deinde Doctor dicit, quod conceptus perfectior et simplicior, nobis possibilis, est conceptus entis simpliciter infiniti. Et dicit :
Primo, quod conceptus entis infiniti est : simplicior conceptu entis summe veri, summe boni et hujusmodi. Et hoc probat, quia cum dico ens bonum, est magis per accidens quam ens infinitum. Nam passio sive attributum magis facit unum per accidens cum eo cujus est, quam infinitas, patet, quia ipsa simplici ter est intimior ; homo enim albus est magis unum per accidens quam homo risibilis, quia risibilitas est simpliciter intimior naturae hominis quam albedo. Quod autem infinitas sit hujusmodi, scili cet quod sit intimior naturae divinae quam quodcumque aliud attributum, vel quam quaecumque alia passio, vel quasi passio, patet, quia per possibile vel impossibile, circumscripto omni attributo a Deitate, adhuc ipsa Deitas intelligitur formaliter infinita, et per consequens ipsa infinitas (cum sit gradus intrinsecus Deitatis) erit simplicior quocumque attributo, id est, quod conceptus entis infiniti erit simplicior conceptu entis Dei.
Hic tamen aliqui exponentes Doctorem volunt expresse intelligere quod infinitas sit de ratione formali Deitatis, quia intimior Deitati, quam quaecumque passio vel quasi passio, licet hoc Doctor expresse non dicat. In Quodlibet. tamen, quaestione quinta, dicit aliqua quae videntur sonare, quod infinitas sit de ratione formali Deitatis. Dicunt enim isti, quod si non est de ratione formali ipsius, tunc propositio in qua praedicatur proprietas de definitione, sive de ratione formali subjecti de quo demonstratur proprietas, non esset per se nota, patet, quia talis proprietas posset demonstrari de ratione formali subjecti per gradum intrinsecum, cum ille sit intimior, et sic per infinitatem.
Diceretur ad hoc, quod propositio immediata potest dupliciter intelligi, vel immediatione causae vel immediatione subjecti, nam ista propositio, animal rationale est risibile, est immediata immediatione causae, quia rationalitas illa est praecisa et immediata causa risibilitatis. Sed ista, homo est risibilis, est immediata immediatione subjecti, quia risibilitas primo inest homini, non enim inest parti compositi, sed toti composito primo, ut patet a Doctore in tertio dist. secunda, licet ergo finitas sit gradus intrinsecus et intimior rationalitati, non tamen ipsa finitas est praecisa causa risibilitatis, sed rationalitas ; sic dico de propositione per se nota, quia teneo quod omnis propositio proprie immediata sit per se nota. Et cum dicis, quod propria passio esset demonstrabilis de ratione formali subjecti sive de definitione, si subjectum habet definitionem, negatur hoc. Si dicatur, infinitas est intimior, concedo. Sed ex hoc non sequitur, quod sit ratio demonstrandi proprietatem de definitione, sive de ratione formali subjecti. Sed de hoc diffuse dicturus sum exponendo 5. quaestionem quodlibeti.
(b) Perfectio autem istius conceptus multipliciter probatur. Hic Doctor intendit probare multiplici ratione, quod conceptus eritis infiniti sit perfectior conceptu entis boni, entis veri, et breviter conceptu cujuscumque attributi. Et primo probatur sic : Ille conceptus est perfectior inter omnia conceplibilia a nobis, qui virtualiter plura includit. Haec est nola, quia inclusio virtualis dicit perfectionem in includente, sed conceptus entis infiniti est hujusmodi. Probatur, quia sicut ens virtualiter includit unum, verum, bonum, etc. ita ens infinitum includit bonum infinitum, verum infinitum et omnem perfectionem simpliciter sub ratione infiniti.
Adverte tamen, quod conceptus entis infiniti non continet proprie virtualiter conceptum infiniti boni, quia tale contentum est ens per participationem, ut supra patet dist. 2. Sed dicitur virtualiter continere non vere, sed quasi continere, vel saltem ex hoc, quia per infinitatem entis quasi demonstratur de eo infinitum bonum, etc.
Secunda ratio est ibi: Tum quia demonstratione quia ; sed quae cognoscuntur ex creaturis demonstratione quia, illa sunt perfectiora quae ultimo cognoscuntur demonstratione quia, patet, quia difficillimum est ea cognoscere ex creaturis propter eorum amotionem a creaturis.
(c) Si autem dicis de summo bono. Haec littera clara est usque ibi : Simplicitas communicatur creaturis, etc. Hoc sic debet intelligi, quod sunt aliqui conceptus qui conceperunt Deo, et formaliter communicantur creaturis, scilicet per participationem formalem, quia conceptus qui convenit Deo, et conceptus qui convenit creaturae, conveniunt in conceptu communi univoco, ut patet de bonitate creata et increata: nam bonitas creata participat bonitatem increatam formaliter, id est, quod est ejusdem rationis cum bonitate increata, cum utraque univocetur in bonitate in communi. Hoc idem dico de simplicitate, quae communicatur creaturis participative, accipiendo semper participare eo modo, quo exponit Doctor infra dist. 8. Infinitas autem, scilicet intensiva, non potest communicari creaturis, quia repugnat aliquid esse creatum et esse intensive infinitum ; et dicit, quod infinitas non potest communicari creaturis secundum modum, quo convenit Deo, id est, secundum intensionem, quia hoc modo infinitas tantum convenit Deo, et non alio modo.