IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Hic duo sunt declaranda, etc. Subdit Doctor conclusionem fidei, de reali praesentia corporis et sanguinis Christi sub speciebus consecratis. Hanc probat ex institutione Sacramenti, apud Evangelistas, Matthaei 26. Lucae. 22. Deinde probat verba Evangelistarum proprie, et non figurate intelligenda esse, ex regula Augustini, quam docet sequendam interpretando Scripturam in vera sententia et intenta.
Eamdem veritatem dicit contineri Joannis 6. et respondet ad ea quae objici possunt, tam ex verbis Christi quam Augustini de manducatione spirituali, et optime solvit cum Magistro ; tandem confirmat fidem ex Paulo 1. ad Corinth. 11. allegans omnes sanctos Patres intellexisse, tam Evangelistas quam Paulum in sensu litterali et non figurato. Haec sunt principia ad quae haec veritas fidei reducitur, ex quibus tanquam suppositis procedendum erit contra novatores hujus temporis.
Circa veritatem hujus mysterii varii fuerunt errores ; Simon et Menander negabant realem existentiam Christi in Eucharistia, ita Ignatius apud Theodoretum dialogo 3. et in epistola ad Smyrnenses. Sed hoc ex alio errore dixerunt, quo negarunt veram carnem Christi asserentes solum phantasticam ; Paulus Samosatenus admittebat, sed sanguinem dicebat patibilem, ita Dionysius Alexandrinus in epistola adversus eumdem. Armeni apud Euthymium 2. part. panopliae, titulo 2. negabant Eucharistiam esse aliud, quam signum corporis et sanguinis. Sic Iconoclastae in Concilio Niceno II. act. 6. apud Damascen. lib. 4 fid. orthodox. cap. 14. Theophylactus in Matth. 26.
Ad alium tamen errorem videntur attendisse, nempe non debere depingi Christum secundum humanitatem, cum Eucharistia ejusdem imago sit, quos reprehendit Concilium, quod species consecratas imaginem Christi dixerint, cum potius ipsae Christus dici debeant, quia imago in hoc differt ab aliis, quod ipsa rem non contineat in esse, sed in repraesentatione. Patentur tamen ante consecrationem panem et vinum posse dici imaginem, seu typum corporis et sanguinis Domini.
Et sic appellatur ab Evaristo Papa in illud Proverb. 9. Edite panem meum,et bibite vinum quod miscui vobis, et a Basilio in deprecatione anaphorae, id est, illius partis Missae, quae continet consecrationem. Damascenus etiam I. 4. fid. c. 14. Theophylactus in cap. 26. Matth. et 1. ad Corinth. 11. negant post consecrationem panem et vinum dicenda esse figuram, aut typum corporis et sanguinis, quamvis antea sic appellari possint; et infra patebit sic appellari vinum, cui miscetur aqua, sanguinem Christi in typo.
Unde haec notata faciunt ad intelligentiam Patrum, quos ibi citabimus, et ad solvendum ea quae objiciunt haeretici ex verbis Patrum, et modis loquendi, typum appellandum, quamvis in alio etiam sensu, ut videbimus, quatenus Sacramentum hoc est in commemorationem sacrificii cruenti : Hoc facite, inquit, in meam commemorationem.
Primus ergo auctor, qui negavit realem praesentiam corporis Christi et sanguinis ex Lantfranco, dicitur fuisse Joannes Scotus, quis autem ille fuerit incertum est. Dicitur autem Berengarius Apostata ab eo desumpsisse errorem, cujus liber in Concilio Vercellensi fuit damnatus, ut idem fatetur, sicut et sententia Berengarii. Aliqui asserunt fuisse Eriginam, sed in catalogo operum ejus a Trithemio non invenitur talis liber, quin etiam lib. Ecclesiae Lugdunen. contra eumdem, talem errorem eidem non adscribit, quamvis acriter in eum invehatur.
Aliqui dicunt Bertramum monachum ejusdem fuisse erroris, et confutatum fuisse a Paschasio Abbate Corbeiensi, quamvis ejus mentionem in specie non faciat ; id tamen ex eo colligitur, aliquos tum fuisse hujus haeresis assertores, quos recte ex Patribus impugnat.
Ultimo, tandem hic error Berengario Archidiacono Ecclesiae Andegavensis, tanquam primario assertori tribuitur, quia primus eum publice tueri et praedicare est conatus, contra quem scripserunt Guitmundus, Lantfrancus et Algerus, et habentur in Bibliotheca Patrum suis locis. A quibusdam tribuitur Petro Bruisianis. Sed hi amplius procedebant, qui nullam Missam admittebant, quia dicebant non licuisse, nec in Sacerdotibus fuisse facultatem ullam renovandi, quod Christus semel in Caena gessit ; de quibus Petrus Cluniacensis supra, aliqui commemorant Albigenses,sed hi erant Cathari potius et novi Manichaei.
Eumdem errorem secutus est Witclefus et Hussitae, circa annum Domini 1370. cujus libri delati in Bohemiam circa annum 1300. totum regnum infecerunt, neque etiamnum hodie dicitur convaluisse ; Carlostadius discipulus Lulheri illum errorem docuit, et Zvinglius in libro de vera et falsa religione, (Ecolampadius, Calvinus, qui negat corpus Christi alibi esse quam in caelo, et non esse sub symbolo panis et vini ; deinde symbolum illud non esse vacuum, quia Christus in ipso nobis donatur per unionem, quam recipimus cum ipso per fidem in pane, non realiter, et explicant: Hoc est corpus meum, ita ut ly est sit idem quod significat.
(b) De dico primo, quod corpus Christi, etc. Haec conclusio est de fide, nempe Christum realiter contineri sub speciebus. Haec veritas definita est in variis Conciliis, et tanquam verus fidei articulus tradita semper in Ecclesia ab omnibus Patribus, quae nunquam publice oppugnata est ante annum 780. Eam fusissime defendunt omnes Doctores Catholici contra haereticos, in materia de Sacramentis in genere et specie.
Probatur primo ex Scriptura Matth. 26. Hoc est corpus meum, etc. Hic est sanguis meus, quae etiam iisdem pene verbis habentur Lucae 22. 1. ad Corinth. 11. et ne fiat dubitatio, de quo loquebatur addit: Quod pro vobis tradetur, etc. quae verba ita clara sunt, ut torserint Sacramentarios, et anno 1577. prodierit libellus, qui bis centies illa in varias significationes torserit, quamvis nulla quadrare potuit, ut ex ipsa vacillatione auctoris, et inepta applicatione constat.
Bespondent praecipue verbum est sumi pro significat, quasi sensus sit: hoc significat corpus meum. Contra, verba Scripturae in proprio sensu intelligencia sunt, nisi manifesta absurditas ex litterali sequatur, quae ad aliam significationem cogit, alioquin nihil liceret ex Scriptura litteraliter colligere, et tota esset ambigua, neque faceret ad dogmata fidei, quia qua ratione unus sensus intelligeretur, posset in alium versari ex arbitrio ; quaero enim unde colligi potest Verbum esse caro factum, nam eadem ratione potuisset moveri tropus, nempe, ut dicebat Nestorius, secundum unionem accidentalem gratiae tantum inhabitasse in nobis, nisi dicatur esse illum sensum litteralem, si dicas Ecclesiam id declarasse contra Nestorium ; sed idem in proposito contingit quoad hanc Scripturam, ex qua expositione nihil absurdi sequitur, ergo simpliciter et proprie accipienda est, quia omnia loca de hoc mysterio agentia, mira verborum simplicitate et consonantia leguntur.
Deinde sensus tropicus in uno loco Scripturae colligitur ex alio litterali ejusdem, alias nequit fundari interpretatio ; qua enim ratione ille sensus fundaretur, nisi ex absurdo sequente aut circumstantia, aut alia Scripturae auctoritate, quae eum sensum efficiat ; Scripturae enim sensus debet inniti revelationi, quia supernaturaliter tradita est et inspirata.
Peto igitur, quo fundamento unus locus erit litteralis, et alius tropicus, nisi recurrendum sit ad rigorem sermonis, veritatem mysterii, declarationem Ecclesiae et Patrum ; omnia haec in proposito habentur, ergo secundum rigorem, ille locus interpretationem habet ; patet consequentia, quia nullus est locus Scripturae, in quo corpus Christi accipiatur aliter, quam pro naturali ejus corpore, aut pro mystico, quod est Ecclesia. Sed circumstantia litterae non permittit hic interpretari pro corpore mystico: Quod pro vobis, inquit, traditur, aut offertur nempe in Cruce per cujus sanguinem Ecclesia mundata est, ut illa etiam pro vobis, quae denotant fideles, traditur; ergo non licet recurrere ad tropum, quia neque in Scriptura fundatur talis interpretatio neque ratio cogit, neque interpretatio Ecclesiae aut Patrum ; ideo.est mere frivola inventio contra omnem usum Scripturae, alioquin datur campus haereticis antiquis, ut dicant Christum sumpsisse carnem phantasticam, et secundum apparentiam natum esse ex Virgine spiritaliter, aut secundum apparentiam passum esse, secundum apparentiam habuisse animam rationalem, secundum apparentiam opera redemptionis exercuisse, et unde convenienter haeretici id asserentes nisi loca Scripturae intelligantur litteraliter ex regula praescripta.
Dices ideo sic debere interpretari, quia nequit capi quomodo posset subesse realiter Christus speciebus. Contra, difficilius est capere mysterium Incarnationis et Trinitatis, quam hunc modum existendi, qui, ut infra probabitur non involvi repugnantiam ad rationem Philosophicam, tamen quia Scriptura in locis illis litteraliter intelligendis, id asserit, creditur; ergo idem dicendum est in proposito. Praeterea Agnus paschalis, Manna fuerunt figurae hujus Sacramenti, nunquam tamen dici possunt aut dicuntur corpus et sanguis Christi; ergo minus panis et vinum, supposito quod Christus non insit in Sacramento.
Dices panem et vinum dici a Patribus typum corporis et sanguinis Christi. Contra, Patres reprobant illum modum loquendi, facta consecratione, ut supra praemisimus. Dices repraesentatum appellari per repraesentans, sicut Christus dicitur Agnus, petra, lapis angularis,
imago Caesaris appellatur Caesar. Contra, quando repraesentans non habet alium usum quam repraesentare, id verum est ; quando autem alium effectum habet, est falsum, unde lignum antequam formatur in imagine, quia alium usum habet et indifferentem, nequaquam dici potest Caesar, donec formetur in imagine secundum lineamenta externa, quo casu, ut subest tali artificio, non habet alium effectum quam repraesentare.
Et quando Christus mystice dicitur agnus, petra, etc. haec appellatio ejus desumitur ex Scriptura, quae sic eum appellat, et sequendo Apostolum, quia omnia ipsis contigisse in figura refert ; primarius autem usus illarum in Scriptura fuit repraesentatio futurorum, et ut Tridentinum et Florentinum explicant de Sacramentis veteris legis, sicut et omnes Patres, quia erant umbrae futurorum secundum Apostolum; sed nunquam Scriptura dicit panem et vinum esse corpus Christi, ergo, etc.
Fateor hoc argumentum, quamvis apud modernos frequens sit, non esse adeo efficax meo videri, ideo non esse urgendum, quia habet solutionem, quia et Patres supra dicunt panem et vinum posse esse typum Christi ; et multa loca Scripturae loquuntur sic, et appellant panoni et vinum, ut Proverb. 9. et aliis in locis, quae mystice accommodantur ad Illinc sensum. Et ut caetera omittam, Joannis sextum caput a multis Doctoribus Catholicis explicatur minus opportune non de reali manducatione hujus Sacramenti, neque de ipso Sacramento, sed de manducatione spirituali per fidem, quamvis ibi : dicatur panis cibus et potus Christus, ut . per fidem sumptus, ideo in hoc aut simili argumento oportet adesse semper definitionem, et Patrum et Ecclesiae inlerprelationem contra pertinaces. Sistamus ergo in circumstantia litterae ad proban -dum Scripturam hanc litteralem esse, sed addamus semper interpretationem Ecclesiae et Patrum.
Alia ergo ratione confirmatur sensus esse litteralis, et non figuratus, quia si in dictis verbis esset tropus tam obscurus, Christus discedens ex mundo, et condens Testamentum illud explicaret discipulis, sicut Matth. 13. parabolam de semine et zizaniis, Lucae 12. Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. Joan. 3. de Baptismo; unde si in dictis verbis contineretur tropus, aut Christus, aut aliquis Evangelista eam explicaret. Adde quod Matth. 5. et in monte instruens discipulos, plane et sine parabola est locutus, et alias semper pene sic instruebat, quibus parabolas ad turbas dictas etiam explicabat. Deinde cum res tam gravis et praecipua legis novae caeremonia, Sacramentum, et sacrificium institueretur, cum debita instructione planis verbis utendum erat, ne in re periculosa contingeret error ; ergo in discipulis adhuc rudibus non erat utendum tropo adeo obscuro: probatur, quia in caeteris, tam veteris quam novae legis caeremoniis et praeceptis, non est usus tropi, sed planis verbis traduntur, ergo idem in proposito observatum est.
Antecedens patet in praeceptis Decalogi, Circumcisionis, Agni Paschalis, oblationum veteris Legis, caeremoniarum ; hic autem condidit Testamentum et pactum, quia Matth. 26. Marci 44. dicitur : Hic est sanguis meus novi Testamenti, Luc. 22. 1. ad Cor. 11. Hic calix novum Testamentum est in meo sanguine; ergo sicut vetus Testamentum datum est Patribus propriissimis verbis, et non figuratis, idem dicendum de novo Testamento, quod perfectius est, et finis veteris: vetus Testamentum fuit pactum, quia sub conditione in eo remanerent, Exodi 24. ad Hebraeos 9. sic etiam contingit hic, quia promittitur vita aeterna sumentibus Eucharistiam.
Deinde hic traditum fuit dogma fidei omnibus credendum, sed caetera fidei dogmata planis verbis proposita sunt ; unde, si in hoc admitteretur figura et tropus, locus pateret infinitis dubitationibus, sicut inter haereticos contingit, qui contendunt esse figuratam locutionem, et quorum evasiones ex verbis institutionis de facili refelluntur, et ut patet, Ecclesia sic semper intellexit, ut infra patebit.
Garlostadius pronomen hoc et hic demonstrativum convertit in adverbium hic aut ex hoc, ita in libello edito Basileae anno 1524. quam interpretationem ex revelatione se addidicisse fatetur, quasi Christus sedens in eo loco coenaculi ostenderet suum corpus, contra quem Lutherus scripsit libellum cui titulus est contra coelestes Prophetas. Contra, haec interpretatio non congruit cum Scriptura antecedenti : Coenantibus autem, inquit Matthaeus, accepit Jesus panem, et benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite et comedite : hoc est corpus meumi quae enim consequentia verborum esset, si ly hoc, adverbium loci denotaret ; ut quid enim Christus denotaret locum suum, quem ipsi Apostoli videbant, aut quid in hoc mysterii? aut quomodo illa clausula perficeret sermonem, aut declararet actionem Christi ?
Deinde sequitur : Et accipiens calicem gratias egit et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes : Hic est enim sanguis meus novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum, etc. Bibite, inquit, ex hoc omnes : Hic est enim, ly enim causam bibendi denotat rationem ; conjunctio rationalis, utique quia causam et rationem subnectit prioris: ergo ly hic refert contentum, et est demonstrativum sanguinis, qui datur bibendus.
Eadem apud Marcumleguntur, Lucas, Accepto pane, gratias egit et fregit, et dedit eis, dicens : hoc est corpus meum, quod pro vobis datur, hoc facile in meam commemorationem; similiter, et calicem postquam caenavit, dicens: hic est calix novum Testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur, etc. ergo sanguis ejus fuit in calice, quem designat, corpus etiam sub pane.
Consonat Apostolus 1. Corinth. 11. Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit, et dixit, accipite et manducate, hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur, hoc facile in meam commemorationem ; similiter et calicem postquam caenavit, dicens : hic calix novum Testamentum est in meo sanguine: hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem, etc. et infra: Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini ; probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat;qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Haec verba plana sunt, et loquuntur de corpore et sanguine, quod manducatur et bibitur ; ergo evasio illa futilis est, qua pronomina referuntur ad locum.
Similiter excluditur evasio Buceri in Retractationibus, quae tribuitur etiam Joanni Lusko, qui referunt pronomen ad totam actionem Christi, ut sensus sit: Haec actio Christi corpus et sanguinem repraesentat, sive in ea exhibeatur, sive non. Contra, quia non actionem, sed res ipsas significat, quas prae manibus habebat
Christus: et dedit discipulis, et declarati quid continebant: Accipite, inquit, et comedite, hoc est corpus meum: accipite et bibite, hic est enim calix sanguinis mei: Hic est sanguis meus. Item: quod pro vobis datur ; qui pro vobis effundetur. Item : judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini, ergo demonstrantur res sumptae ab Apostolis.
Rejicitur tertio evasio eorum, qui interpretantur quasi per conversionem Logicam: Hoc est corpus meum, id est, Corpus meum est hoc, quia nutrit animas, sicut panis. Contra, ergo dedit discipulis, corpus sumendum, et sanguinem, ut verba sonant plane, quibus asseritur esse, et comminatio sumentibus digne non dijudicantibus corpus Domini. Dices sumi per fidem, et non realiter. Contra, etiam sic sumebatur in fide ab antiquis, quia Agnus paschalis, Manna, et reliqua significabant corpus Christi mystice: Omnes bibebant de petra; petra autem erat Christus; sed haec sumptio non dicitur sumptio corporis Christi, sicut hic,ergo aliter hic Christus sumitur, nempe realiter, quam per repraesentationem et solam fidem. Unde sicut Agnus paschalis fuit typus hujus Sacramenti, debet veritas rei hic inveniri, et non sola repraesentatio vacua, quae etiam in Agno paschali fuit tanquam in typo et figura ; nam sic contingit in aliis figuris, quia liberatio a peccato vere invenitur in Baptismo, quae significabatur per liberationem in arca Noe a diluvio, et per liberationem a servitute Aegyptiaca, per aquas maris rubri, et transitum Jordanis.
Alii universim exponunt eodem fere modo, et universa sententia eorum reducitur ad idem, licet variis modis, ut per metonymiam res repraesentata ponatur pro signo, juxta regulam Augustini quaest. 57. in Leviticum, sicut Genesis 42.
septem spicas, inquit, significasse septem annos ; et Joannes Baptista dicitur Elias secundum spiritum. Hanc figuratam locutionem ponit Zvinglius in verbo est, quasi idem sit, quod significat ; hinc Exodi 12. Agnus paschalis vocatur phase, id est, transitus Domini, ubi ly est pro significat accipitur. Sed hoc nihil est, quia Scriptura exponit figuratam locutionem et rationem ejus in verbis consequentibus: Et transibo, inquit, per Aegyptum illa nocte, percutiamque omne primogenitum; et infra: Erit autem vobis sanguis in signum, in aedibus, in quibus eritis, et videbo sanguinem, et transibo, etc. Sed neque hic, neque alibi, in Scriptura exponitur tropus hujus locutionis, neque ulla ratio ejus admittendi invenit in re, aut verbis ; nam simili modo omnes locutiones Scripturae per verbum est possent sic exponi, ut illud : Tu es Christus filius Dei vivi; hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his; in principio erat Verbum, etc. quae absurdissima sunt.
Boquinus in examine libri Hesychii, per communicationem idiomatum, asserit panem dici corpus: tres enim uniones dicit hanc communicationem facere, naturalem animae ad corpus, hypostaticam naturae ad Verbum, tertiam sacramentalem, quae hic reperitur.
Peto qualis illa, an realis, quod est propositum, an vero signi tantum, ut ipsi volunt, ad excitandam fidem, quod dicitur rememorativum ; sed Agnus paschalis et alia veteris legis significabant et excitabant ; quod enim signum sit rememorativum, aut prognosticum, id est, praeteriti, aut futuri, non facit ad efficaciam, quia eadem fides repraesentatur. Hoc non obstante illa non dicebantur corpus Christi, sicut neque Circumcisio, quae spiritualem per fidem significabat, sic
Jonas Propheta tribus diebus in ventre ceti significabat corpus Christi in sepulchro, serpens in deserto elevatus significabat Christum in Cruce.
De his tamen loquens ad turbas non dicit se Jonam, neque serpentem : Sed sicut Jonas fuit in ventre ceti, etc. sic erit filius hominis, etc. in corde terroe ; sicut Moyses elevavit serpentem in deserto, sic oportet elevari filium hominis, etc. et quoties Scriptura admittit tropum,illum etiam declarat, ut, solvite templum hac, et in triduo reaedificabo illud; subdit Evangelista, intelligebat enim de templo corporis sui . Accedit Baptismus et alia Sacramenta tam novae q r,m veteris Legis, secundum haereticos non habebant aliam efficaciam, quam excitare eamdem fidem passionis et mortis Christi, non tamen dicuntur corpus ejus. Ex peculiari itaque ratione hic dicitur corpus Christi.
OEcolampadius et Calvinus lib. 4. Institut, c. 17. figuram constituit in particula, nimirum signatum efferri de signo ; addit tamen Calvinus non esse solam figuram corporis, sed figuram, quae rem ipsam exhibeat, ita etiam Petrus martyr, asserens esse panem signum efficax. Sed cum hi non admittant realem praesentiam, nihil novi dicunt, nisi ut eludant in verbis, rem ipsam destruentes, quod moris est haereticorum ; hanc enim efficaciam intelligunt solam fidei excitationem, ac proinde per eadem principia impugnantur.
Ex hac ergo adversariorum mira inconstantia et vacillatione apparet veritas sensus litteralis, et hic nullo modo admitti posse tropicum. Unde merito Pius V. in impressione Romana expungi fecit ex commentariis Cajetani in 3. part. quoest. 7 5. art. 1. illam ejus sententiam, qua dixit, hic non posse ullo modo ex vi verborum colligi realem praesentiam, aut sensum esse litteralem, et non figuratum, quia licet necessaria sit semper regula viva, et auctoritas interpretandi Scripturam in Ecclesia quoad nos, tamen ille locus sufficit quoad se faciendam certam fidem hujus mysterii, quo nullus est certior et clarior in tota Scriptura ad firmandum aliquam veritatem.
Unde VII. Synodus act. 6. ponderat, Christum non dixisse : Accipite figuram corporis mei, sed corpus meum, contra Iconoclastas,. qui hoc Sacramentum figuram Christi appellabant, ut supra praemisimus ; et Tridentinum sess. 13. cap. 1. asserit disertis verbis illa litteraliter intelligenda esse, et non per tropum, . quamvis addat auctoritatem Ecclesiae et Patrum traditionem. Et hic quidem sensus ex Patribus et Conciliis infra probabitur.
Reducendo itaque ad pauciora, quae dicta sunt, colligitur id ex materia subjecta, quia tradit Sacramentum et sacrificium, quod sub praecepto cadit Joan. 6. et in praedictis locis : Hoc facile in meam commemorationem ; in materia autem dogmatica Scriptura clare loquitur, vel si utatur tropo, ex adjunctis intelligitur, aut ex alia Scriptura sensus planus et litteralis, ut recte Tertullianus lib. 2. de resurrectione, cap. 10. et 25. et sequentibus I patet exemplo in reliquis : Nisi quis renatus fuerit ex aqua, etc. intelligitur naturalis aqua, et sic de reliquis. Deinde non est locus tropicae locutionis, secundum Augustinum lib. 83. quoest. 69. nisi ut occulatur sermo a communi intelligentia vel gratia amplificationis et de lectationis; unde vitiose admittitur in familiari colloquio inter amicos, discipulum et magistrum in causa instructionis.
Hae circumstantiae in proposito non concurrebant, non primae, in qua usus est metaphorae et tropi ; unde paulo post dicit illis : Vos dixi amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis, Joan. 15. ubi exponitur colloquium in Caena post lotionem pedum ; et discipuli Joan. 16. Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis, et hoc necessarium fuit ad instructionem Ecclesiae. Deinde quando proponit verba figurata de plano intelliguntur ex contextu, aut alio loco, ut dixi ; deinde ipsa verba designant hunc sensum, neque illusiones adversariorum cum illis quadrant, quia sine ullo fundamento Scripturae, aut ratione, mere ex arbitrio adhibentur contra expressam locutionem. Accedit interpretatio continua Patrum et Ecclesiae in hoc sensu, et quod error sit novitius et destruens fundamentum interpretandi quodcumque dogma Ecclesiae in sensu litterali. Tertio, principaliter patet conclusio ex Joan. 6. ubi proponitur et promittitur hoc Sacramentum : Ego sum panis vitae, etc. Hic est panis de coelo descendens, ut si quis ex ipso manducet, non moriatur. Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi, si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in oeternum, et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita, etc. Hic advertendum, quod omnes etiam haeretici admittant hic loqui Christum de Sacramento, sed manducando per fidem, ut in praecedentibus . vidimus. Multi etiam Doctores Catholici intelligunt hunc locum de manducatione spirituali per fidem, non autem de reali, ac proinde locutionem esse dicunt figuratam, ut contra Witclefum et Hussitas, qui ex hoc capite defendebant communionem sub utraque specie praecipi, defenderent contrarium. Reliqui haeretici nostri temporis captant illam expositionem, ut defendant non subesse Christum realiter Sacramento, sed ubique, et hic et alibi intelligatur manducatio spiritualis per fidem humanitatis Christi.
Quoad praesens intelligi tantum spiritualiter, docet Gabriel lect. 84. in Can. Missae, et 87. et 36. Nicolaus Cusanus epist. 1. ad Bohemos, Cajetanus 3. part. quoest. 80. art. 8. Joan. Hesselius lib. de Communione sub utraque specie, Jansenius c. 59. Concord. in illud: et panis quem ego dabo, etc. putans hunc sensum primarium esse per extensionem et accommodationem, sanctos Patres utiliter intellexisse de reali manducatione et sacramentali. Ruardus Taperius art. 15. inclinat etiam Walden. tomo. 3. de Sacram. cap. 92.
Probatur ergo hic agi de reali manducatione ; primo ex Patribus, qui sic intellexerunt ; secundo, ex littera. Origenes hom. 1. in Numer. alias 9. Cyprianus in serm. de Coena Domini, aut quicumque sit auctor ; idem Cyprianus in serm. de orat. Dominica; et lib. 1. contra Judaeos, cap. 22. Hilarius I. 8. de Trinit. Basilius in reg. moralibus, reg. 21. cap. 1. Chrysostomus hom. 45. et 46. in Joan. Epiphanius hoeres 55. et hoer. 26. post medium, Ambrosius lib. 4. de Sacramentis, c. 5. lib. 5. c. 1. de fide c. 5. Augustinus lib. 1. de peccator. meritis et remiss. c. 20. et 24. lib. 1. contra Julianum, c. 4. serm. 2. de verbis Apostoli, Hieronymus in magnis commentariis epistolae ad Ephesios, in illud c. 33. In quo habemus redemptionem, in epist. ad IIebdibiam, quae est 156. q. 2. Theophilus epist. seu lib. 2. paschali, Nyssenus lib. de perfecti hominis forma, et in Ecclesiasten hom. 8. Cyrillus in cap. 6. Joan. Theodoretus in dialogo impatibili, et lib. 4. hist. c. 11. Gaudentius tract. 2. ad Neophytos, Maximus Taurinen. serm. in illa verbi Psalmi 21. Deus, Deus meus. Leo I.
5. de jejunio septimi mensis, Prosper in illud Psalmi 135. Qui dat escam omni carni, Hesychius in lib. 6. in Levit. c. 22. Isidorus lib. de officiis Ecclesiast. c. 18. Eusebius Emissenus hom. 5. de Paschate, Cassiodorus in Psal. 109. Damascenus lib. 4. de fide c. 14. Bernardus serm. 3. in. Psal. Qui habitat, Theophylactus, Euthymius, Rupertus tn c. 6. Joan. Trid. sess. 13. c. 2. et. 21. Colonien. 11. c. 46. Conc. Alexand. in epist. ad Nestor. confirmata in Ephes. 14. et septima Synodus, act. 6. In hoc ergo communi consensu Patrum et Conciliorum explicantium illud caput in sensu litterali, non est quod repugnetur illud in eo sensu intelligendum esse. Dices cum Ruardo et Jansenio, non tam investigasse illos Patres in homiliis sensum litteralem illius loci,quam per accommadationem extendisse ad Sacramenta. Contra, Concilia citata procedunt dogmatice, et veritatem Sacramenti ex illo loco probat. Deinde utuntur argumento hujus Scripturae, ad probandum dogmatice Christum realiter esse in Sacramento. Et certe, si ita interpretari liceret Patres, et sensum eorum, vix esset locus colligendi ex ipsis aliquod dogma fidei.
Accedit, quod antiqui Scriptores contra Berengarium utuntur illo loco in sensu litterali. Hos omnes Patres citat Maldonatus circa interpretationem hujus loci. Item Toletus, Bellarminus lib. 1. de Eucharistia c. 5. citant ipsa verba, quae citat etiam Suarez disp. 46. sect. 2. Coccius in suo Thesauro tom. 2. lib. 6.
Confirmatur veritas ex ipso textu, in quo primum proponitur, quomodo turba secuta est Christum Capharnaum, nimirum illa, quam pavit in deserto ex quinque panibus, quibus ex occasione hujus miraculi, Christus induxit primum sermonem de fide in ipsum necessaria, quae est dispositio ad fructuosam sumptionem Sacramenti per adultum : Amen, Amen, inquit, dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis ;operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis; hunc enim Pater signavit Deus, etc.
Et quando interrogarunt quis ille cibus esset; quid faciemus, ut operemur opera Dei? Hoc est, inquit, opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille. Objiciunt, quod ergo facis signum, ut credamus tibi, etc. Patres nostri manducarerunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de coelo debit eis manducare. Respondit : Amen, Amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus dat vobis panem de coelo; verus panis enim Dei est, qui de coelo descendit, et dat vitam mundo; dixerunt ad eum : Domine semper da nobis panem hunc; dixit autem Jesus : Ego sum panis vitoe, qui Demi ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet unquam, etc.
Sic deinceps docet fidem in ipsum esse necessariam, et se esse panem, qui dat vitam, qui de coelo descendit; dare vitam et resuscitare in novissimo die, usque ad illa verba : Ego sum panis vivus qui de coelo descendi, si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in oeternum; et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita, etc. Ubi accedit ad declarationem panis, et quomodo esset panis declarans suam carnem esse panem; postquam ergo ipsos excitasset ad quaerendum cibum animae, et tractasset de fide in ipsum, et docuisset hanc non posse esse a quoquam nisi a Patre suo; nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum, et excitat, ut quaerant lumen fidei,per quod ad ipsum venirent.
Iterum regreditur ad figuram mannae, et docet se esse verum panem figuratum per ipsum, qui de coelo descendit, ac tandem hunc panem esse suam carnem. Quae verba simillima sunt verbis institutionis Sacramenti praemissis: ergo in sensu litterali intelligenda sunt. Dices, quare ante tractavit de fide, per quam spiritualiter manducatur. Respondetur, ideo quia fuit doctrina de dispositione ad Sacramentum, quod promittebatur ; unde Apostolus etiam de institutione agens ad Corinthios, subdit doctrinam de dispositione requisita ; instruendi etiam erant de fide in Christum, ut crederent veritatem sublimem Sacramenti.
Quod autem hic sit sermo de Sacramento, et in sequentibus probatur, quia secundum sensum planum et litteralem, etiam Judaei intellexerunt carnem Christi: unde subditur: Litigabant ergo Judaei ad invicem dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad mandiicanr dum ? ad quorum dubitationem respondit, confirmando quod dixit: Dixit ergo eis Jesus : Amen, Amen dico vobis, nisi mandit caverilis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis, etc. Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est polus, et caetera quae ibi subjungit, ut : Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui stent ; qui manducat hunc panem, vivet in oeternum.
Confirmatur etiam, quia et discipuli sic intellexerunt : Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ? ergo ille sensus litteralis est. Deinde hic non agitur de fide humanitatis Christi, quia illam videbant tam Apostoli quam Judaei, et etiam quando cruxifixus est visuri erant; fides enim est non apparentium ; ergo agit de carne sua, ut alio modo manducanda et consequenter sacramentali, nempe de ipsa, quae futura erat Sacramentum per modum panis et potus, comprehendendo sanguinem.
Deinde hic sensus planus est, et ex regula Augustini l.3. de doctrina Christiana, sic intelligitur Scriptura, quando incommodum aliquod non sequitur. Si autem ageret de manducatione spirituali, non esset necessarium tam obscura metaphora uti, quae non est alibi explicata, et, ut diximus supra, consonat littera institutioni.
Deinde Joannes nullibi fecit mentionem de hoc Sacramento, nisi hic, quod tamen non praeteriret quod a reliquis omnibus, et ab Apostolo Paulo traditur expressis verbis, nisi sufficienter hic exprimeretur, ubi agit de ejus promissione, de qua promissione alii non agunt, sed tantum Joannes; reliqui transeunt ad factum, quod promissioni concordat, sicut exigit consonantia Scripturarum.
Deinde expresse tradit praeceptum et necessitatem hujus manducationis, ut omnes Doctores et Patres declarant ; ergo de re expresse proposita. Repugnat enim legi ut concipiatur verbis obscuris, et non intelligibilibus, quia habet vim obligandi ; non obligat nisi intelligatur, sicut non obligat nisi etiam publicetur, quae publicatio spectat ad ejus intelligentiam.
Ex his et superius dictis, patet contra haereticos veritas litteralis, qui ad figuratum recurrunt ; omnia argumenta ibi facta his quadrant ex regulis intelligendi Scripturas. Unde sicut Judaeis dubitantibus, et discipulis scandalizatis, et sic intelligentibus, Christus neque dubium abstulit, neque scandalum, quod de facili potuisset, sed illis confirmavit veritatem ; hos autem ad altiora provocavit, confirmans alio miraculo quod dixit, nempe possibilitatem: Hoc vos, inquit, scandalizat; si ergo videritis Filium hominis ascendentem in coelum, ubi prius erat, etc. deinde provocat ad altiora, dicens : verba quae ego loquor vobis spiritus et vita sunt. Ita, inquam, hic intelligenda est Scriptura litteraliter, sicut ipsi eam intellexerunt, alioquin error in verbis tam obscuris, si figurate loqueretur, de facili condonari posset, et non reprehendi discipulos tam severe, sicut reprehendit.
Objicies primo, quia Christus in prin-: cipio illius sermonis de manducatione spirituali aperte videtur loqui; ergo de illa totum caput intelligi debet, ne transitus fiat in alium. Respondetur communiter hic non esse transitum de uno sensu in alium, sed de una re et dogmate in aliud, quod consuetum fuit Christo ; sic Joan. 4. in colloquio cum Samaritana transit de aqua materiali ad aquam vivam gratiae, et cap. 13. quando nuntiatum fuit ipsi quosdam Galilaeos a Pilato fuisse interfectos : Putatis, inquit, quia illi prae omnibus peccatores fuerunt ? sumpta occasione transit ad praedicandum poenitentiam: et alibi transit de piscatione materiali ad spiritualem, insinuans auauctoritatem, quam daturus esset Petro. Sic in proposito, primum excitat ad fidem, quae est dispositio ad hoc Sacramentum, mox autem ad realem ejus manducationem futuram.
Objicies secundo, Christus dixit videns scandalum Apostolorum : Caro non prodest quidquam ;verba quoe ego locutus sum, spiritus et vita sunt. Quae verba spiritualiter intelligi debent: ergo reliqua sic intelligi possunt, maxime cum in Scriptura manducatio saepe habeat hanc significationem. Ecclesiastici 33. Cibabit illum pane vitoe et intellectus; et cap. 24. qui edunt me,adhuc esurient,
et qui bibunt me, adhuc sitient. Respondent Augustinus, Cyrillus et alii, . intelligit carnem separatam a divinitate non valere quidquam ; et dato hoc sensu argumentum non urget. Alii intelligunt illa verba carnem intelligi animali modo laniandam in propria specie, ut erronee discipuli putarunt, et sic in propria specie manducandam dixisse, ut Cyprianus, Chrysostomus carnalem intelligentiam infructuosam esse. Docuit ergo spirituali modo sub aliena specie, nempe panis, sumendam ; et hic etiam sensus est commodus, quia saepe modus existendi Christi sub speciebus sacramentalibus respective ad modum naturalem quem in se habet, dicitur a Patribus spiritualis. Loca illa allata Scripturae sic intelligi cogit circumstantia litterae, quamvis etiam in sensu mystico de hoc Sacramento interpretari possint, ut Jansenius advertit.
Objicies tertio, quod saepe Sancti Patres hunc locum figurate exponunt ; Bernardus tract. de diligendo Deo, non longe a principio, et serm. 3. in Psalm. Qui habitat, Hieronym. super Psalm. 146. ubi de Scriptura sacra hunc locum intelligit, Basilius epist. 141. Origenes hom. 7. in Levit. et tract. 26. in Matth. Sed prae reliquis Augustinus variis in locis, nam ut omittamus ea loca, quibus supra responsum est, agendo de necessitate hujus Sacramenti, quando dicit parvulis esse necessarium, quod nequit dici de manducatione reali ; et sicut explicuimus, intendit quantum ad aequivalentiam qua incorporantur Christo per Baptismum. Aliis etiam in locis explicat caput hoc de spirituali manducatione tract. 25. et 26. in Joan. ubi saepe dicit manducari spiritualiter per Iidem, et in his verbis esse figuram praecipientem Passioni Domini communicari, vel uniri corpori
Ecclesiae : Quid paras dentem et ventrem, crede et manducasti, et tract. 55. Si manducare est refici, quid est bibere, nisi vivere? Respondetur universaliter metaphoricum sensum non excludere litteralem. Unde si et Sancti interdum accommodent suum sermonem, ut cibus sit verbum Dei, fides aut Scriptura, et manducare sit intelligere, et bibere vivere, in his non intendunt excludere sensum litteralem. Unde recte Origenes homilia 16. in Numer. Bibimus sanguinem Christi, et ritu Sacramentorum, et cum sermonem ejus recipimus.
Secundo respondetur non esse contra intentionem Christi, intelligi eumdem locum et litteraliter et mystice, quia uterque saepe in Scriptura eadem, importatur, ut Matth. 24. multi Sancti explicant comprehendisse iisdem verbis, et excidium Jerosolymitanum, et orbis consummationem in die novissimo; et Joan. 4. illa verba ; aquam quam ego dabo, fiet in eo, etc. Cyprianus lib. 3. epist. 3. intelligit de aqua Baptismi, sic etiam sacrificia veteris legis, et litteralem sensum, et quantum ad obligationem legis importabant, et mysticum seu figuralem. Petes, quis sensus erit primarius? Respondetur ex subjecta materia colligi; et secundum diversas intentiones quemlibet primarium intelligi, quia quantum ad observantiam legis et praecepti, sensus litteralis legis in caeremoniis fuit primarius, ne populus Judaeorum in idololatriam caderet, sed in illis haberent usum religionis. Quantum autem ad finem extrinsecum, quia illa erant umbrae futurorum, ut ex iis consurgerent ad intellectionem spiritualem Messia?, in cujus fide salvabantur, et mysteriorum sensus mysticus fuit primario intentus.
Respondetur tertio, figuralem in proposito fundari in litterali, quia hoc Sacramentum institutum est ad incorporationem in Christo, et nutritionem spiritualem et in memoriam Passionis : Hoc, inquit, facite in meam commemorationem, nempe Passionis ejus, quia sacrificium incruentum quod in hoc perficitur, repraesentat Passionem Christi, et cruentum sacrificium per mortem in cruce, ac proinde excitat ad fidem in mortem Christi, quo ejus corpori mystico, id est, Ecclesiae, quam acquisivit sanguine suo, ut dicit Apostolus, incorporetur.
Unde quando intelligunt Patres hoc spiritualiter et figurate, denotant hoc mysterium comprehendi etiam ex natura rei subjectae; unde Bernardus serm. 3. in Psalm. Qui habitat: Quid autem est manducare ejus carnem, et bibere ejus sanguinem, nisi communicare Passionibus ejus et eam conversationem imitari, quam gessit in carne? Et infra : unde et hoc designat illibalum illius Altaris Sacramentum, ubi Dominicum corpus accipimus, ut sicut videtur illa panis forma in nos intrare, sic noverimus per eam, quam in terris habuit conversationem, ipsum intrare in nos ad habitandum per fidem in cordibus nostris.
Addi etiam potest quod per manducationera spiritualem intelligant manducationem mediante fide, etiam realem, ut condistinguitur contra animalem, quia usus hujus Sacramenti est, ut nutriat gratiam per conversionem hominis in se spiritualiter et incorporationem in Christum mediante fide et charitate; non autem sicut in aliis alimentis corporalibus contingit per conversionem alimenti in alitum, sed aditi in ipsum alimentum, qui est Christus.
Hinc dicuntur aliqui sumere Sacramentum, et non sacramentaliter, nempe peccatores, juxta illud: Sumunt boni, sumunt mali, sorte tamen inaequali,
vitoe vel interitus, mors est malis, vita bonis, etc. Alii Sacramentum sacramentaliter cum dispositione requisita, et hi respectu illorum dicuntur sumere Sacramentum spiritualiter: unde Auctor sermonis de Caena Domini apud Cyprianum : Hoc quando agimus, non dentes ad manducandum acuimus, sed fide sincera panem sanctum frangimus, et partimur, etc. Quo sensu non incongrue intelligitur illud Augustini, quid paras dentem et ventrem.
Ex quo solvi potest durissima auctoritas ejusdem Augustini lib. 3. de Doctrina Christiana, cap. 16. ubi dicit,quando locutio Scripturae est praeceptiva, si suadeat malum, aut prohibeat bonum, figuratam esse locutionem, quia tale praeceptum in sensu litterali intellectum recedit a charitate,quae est finis et plenitudo legis; subdit autem exemplum ex praedicto cap. 5. Joannis : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis; " facinus et flagitium videtur jubere figura, ergo est proecipiens passionibus Domini esse communicandum, quod pro nobis caro ejus crucifixa et vulnerata est, " etc.
Quae verba intelligo de manducatione eo modo quo intelligebant Judaei et discipuli, nempe, modo animali et corporali ; et sic est figurata juxta praemissa, quia modo spirituali Christus est sub Sacramento, et sub aliena, non propria specie manducatur, quia alioquin dicere, quod praeceptum divinum de manducatione Christi sub speciebus Sacramentalibus esset praecipere facinus et flagitium, esset magnus error contra veritatem hujus Sacramenti, et doctrinam Augustini locis, supra citatis et aliis in locis, in quibus disertissime de hoc Sacramento agit, ejusque fructu et obligatione.
Unde quandoquidem illa verba non retractat in libris retract. lib. 2. ubi agit da lib. de doctrina Christiana, signum est non intellexisse illa in sensu erroneo, sed figuratam locutionem intellexisse juxta modum expressum ; scelus autem et flagitium esset manducare sensu a Judaeis percepto,nempe in propria specie.
Hinc etiam patet ad locum quemdam Hieronymi in commentariis magnis epist. ad Ephesios, in illa: in quo habemus redemptionem, etc. ubi videtur distinguere in Christo carnem divinam et sanguinem ; de quibus Joannis 6. dicitur: Caro mea vere est cibus, et Sanguis meus vere est potus, etc. et aliam, quoe crucifixa est, quia hic distinguit diversum statum carnis mortalis et immortalis, existentis sensibiliter in se, et spiritualiter sub aliena specie in Sacramento. Similem locum habet Clemens Alexandrinus lib. 2. poed. cap. 2. ubi similiter distinguit sanguinem Christi, alterum carnalem quo redempti sumus, alterum spiritualem quo uniti sumus.
Probatur quarto veritas ex auctoritate et communi traditione Patrum et Ecclesiae, quorum auctoritates per omnes aetates citat Bellarminus, et alii ; fuit definita vel certe tradita in Concilio Alexandrino epist. ad Nestorium recepta in Ephes. et VII. Synodo, antequam haeresis suborta est. Statim autem quam incepit contrarium dogmatizari a Berengario damnatum in Concilio Romano sub Leone IX. et in Concilio Vercellensi sub eodem, ut docet Lanfrancus ; eadem sententia retractata est a Berengario in Concilio Turonensi sub Victore II. cui praefuerunt ejus Legati, mox relapsus, sed concepta verborum forma ab Umberto Episcopo iterum palinodiam recantavit, et refertur a Gratiano de consecrat d. 2. can. Ego Berengarius. Sed iterum relapsus non in illum, sed alium errorem, nempe impanationis, scilicet, remanere substantiam panis et vini simul sub speciebus cum corpore Christi, damnatus in Concilio Romano sub Gregorio VII. in quo et ipse comparuit, et sub . certa verborum forma palinodiam publice coram Concilio emisit. Hujus abjurationis meminit Blondus decad. 2. lib. 3. Gerson serm. de Coena Domini, Surius annotatione in proefatum Concilium, et alii: item Concilium Romanum generale contra Witclefum anno 1413. item Constantiense sess. 8. non solum confirmavit definitionem Concilii Romani, sed etiam inter errores Witclefi rejecit praefatum ; item Concilium Viennense, Clement. unica, de Reliquiis et veneratione Sanctorum, Florentinum in decreto unionis, quamvis in illo Concilio non fuit quaestio inter Graecos et Latinos de veritate hujus Sacramenti, quam Graeci ante et post schisma admittunt. Unde cum tempore Leonis IX. multa objicerent Latinis, nunquam objecerunt quod de veritate Sacramenti perperam sentirent ; et scriptores moderni eorum post Florentinum veritatem ipsam confirmant, et patet ex interrogatione Pontificis, circa aliquos ritus hujus Sacramenti, qui supponunt veritatem ejus.
Tandem Tridentin. sess. 13. et 21. eamdem fusissime docet Bellarminus lib. 2. de Eucharistia, per omnes aetates citat omnium saeculorum Patres ; ipsum adire potest lector, sicut et loca communia Jo. doci. Non est quod hic aliqua in tanta varietate et consensu ipsorum scribamus, supra eos insinuavimus tertio argumento de quo majus dubium esse potuit; passim apud omnes auctores de hoc Sacramento inveniuntur: eos dico, qui contra haereticos scripserunt, speciatim de hoc Sacramento ; moderni etiam Scholastici abundantissime veritatem propugnant. Solum ergo superest, ut respondeamus argumentis haereticorum.
Objiciunt primo, multa ex Patribus, tam Latinis quam Graecis, potissimum ex Augustino tract. 25. in Joan. Quid paras ventrem et dentem, etc. non hoc corpus, quod videtis, manducaturi estis. Item illum locum, quem proxime explicuimus ex lib. 3. de Doctrina christiana. Item enar. in Psalm. 3. ubi dicit Dominum adhibuisse Judam ad convivium : In quo corporis et sanguinis sui figuram commendavit, et tradidit discipulis. Item lib. contra Adimantum, cap. 12. ubi tractans verba Deuteronomii 12. Non comedes sanguinem animalium ;sanguis enim eorum pro anima est, dicit signum nomine signati appellari; et subdit: Non enim dubitavit Dominus dicere, hoc est corpus meum, cum signum daret corporis. Item epist. 23. docens signa saepe nominibus rerum, quas significant, appellari ; subdit : Sicut ergo secundum quemdam modum Sacramentum corporis Christi, corpus Christi est, et Sacramentum sanguinis Christi, sanguis Christi est, ita Sacramentum fidei, fides est, id est, Baptisma; sed Baptisma non est fides in se, sed tantum figurate, quia est signum fidei ; ergo neque Sacramentum corporis est corpus, nisi tantum figurate, et ut signum. Item in lib. de Catechismo cap. 4. Cum mane illud venerit, quod vesperum non habebit, non jam offeretur sacrificium imaginis agni, sed ipse agnus, etc. sentit ergo jam offerri sacrificium imaginis agni,non ipsum agnum. Item 10. de Civitate, cap. 20. ubi dicit haereticos et schismaticos, non manducare corpus Christi, sed tantum Sacramentum corporis, quia non manducat, inquit, corpus Christi, qui non est in corpore Christi, quia vere manducare est in Christo manere, et hristum in ipso.
Respondetur in genere, neque Augustinum, neque alios Patres, quando dicunt Sacramentum hoc esse figuram corporis Christi, locutos fuisse unquam cum exclusiva, nempe esse tantum figuram corporis ut excludatur veritas, vel aliud addidisse unde hoc excluderetur, sed in aliis locis confessos fuisse continere veritatem rei ; unde reddendo singula singulis mens eorum colligenda est, non ex uno tantum aut altero loco, sed ex omnibus ubi complete expressa est, quia nempe ex materia subjecta procedentes in uno loco non possunt omnia comprehendere.
Unde si dicerent in uno esse figuram, in reliquis autem tacerent de veritate, sic tantum ex illis sumeretur argumentum, quod apparentiam haberet ; apparentiam dico, quia cum tam veritas rei quam significatio figurata convenit Sacramento, utrumque de ipso dici potest. Cum ergo Patres expressissimis verbis confiteantur alibi veritatem rei ; argumentum ex appellatione signi aut figurae in quibusdam locis, nullum est ; tunc enim non fuit aliqua controversia de veritate Sacramenti, ac proinde non fuit necessarium, ut in singulis Iocis adderent cautelam illam, qua exprimeretur totum, quod Sacramento competit. Unde Augustinus lib. 2. contra Julianum, cap. 2. loquens de Chrysostomo: Disputans, inquit, in Catholica Ecclesia non se aliter intelligi arbitraba tur, tali quaestione nullus pulsabatur, vobis nondum litigantibus, securius loquebatur, etc. quae verba ad praesentem quaestionem accommodantur.
Deinde in primitiva Ecclesia, Patres libentius utebantur verbis symbolicis, ut Iustinus appellando panem et vinum, ac alii, propter Gentiles, quibus mysterium tegebant. Unde Theodoretus dialogo 2. Non oportet, inquit, aperte dicere, est enim verisimile adesse aliquos non initiatos, etc. Unde inter calumnias Gentilium contra Christianos illud percrebuit, eos carnibus humanis vesci, quod forte ex hoc Sacramento umbram accepit. Deinde Augustinus serm. 2. de verbis Aposloli,in- terserit hanc rationem : Illa verba norant fideles, quibus mysterium latens majus esse insinuatur, quam verbis explicatur.
Hinc sequitur quod recte hoc Sacramentum appellari possit figura, signum, panis et vinum symbolice ; tum ex modo loquendi Patrum, tum quia haec conveniunt ( quamvis jam propter haereticorum perfidiam ea locutio non sit admittenda, postquam coepit de veritate ejus controversia), repraesentat enim ipsum Christum ut in carne oblatum : Hoc facite in meam commemorationem, vel ut in coelo est, quatenus est pignus gloriae, ut vocat Tridentinum ; eo enim ipso, quod sit sacrum signum, potest dici Sacramentum illarum rerum, quas significat. Damascenus lib. 4. de fide cap. 14. Figura porro rerum futurarum dicuntur idcirco, non quod vere corpus et sanguis Christi non sint, sed quod nunc quidem divinitatis Christi per ea participes efficiamur, tunc autem intelleciuali modo, et per solum aspectum, etc. Anselmus de divinis officiis apud Claudium Sanctez rep. 3. cap. 4. Benedictione panis fit corpus ejus, non significative tantum, sed etiam substantive, neque enim ab hoc Sacramento figuram omnino excludimus, neque eam solam admittimus; veritas est, quia Christi corpus est; figura est, quia immolatur, quod incorruptibile habetur,etc. Esse ergo figuram non excludit veritatem hic; nam ad Hebraeos 9. dicitur, filius figura substantiae Patris, non quod careret veritate: essentiae, in qua idem et homoousios est Patri, quia ex modo procedendi per generationem naturalem illum repraesentat:
ita Christus, ut immolatur incruente in Altari, repraesentat seipsum, ut cruente in cruce immolabatur, ut sumitur in Sacramento per modum pastus, significat seipsum, ut in coelo est secundum divinitatem pastus Beatorum, mediante visione et fruitione beatifica. Unde Sacramentum comparatum ad diversos hos modos potest vocari spirituale aut corporale, quia ut comparatur Christus existens sub speciebus ad modum naturalem existendi ejus in se, est spiritualis figura, et manducatur spiritualiter, ut supra explicuimus ; ut comparatur autem ad modum quo fruuntur ipso Beati mediante visione, dici potest pastus spiritualis respective ad Sacramentum, quod modo materiali sumitur.
Unde hic sumitur non ex verbis, sed ex re ipsa significatio haec mystica, quae aliquando etiam refertur ad mysticum corpus Ecclesiae, ut Tridentin. sess. 13 cap. 2. Pignus proeterea id esse voluit nostrae gloriae futurae et perpetuae felicitatis, adeoque Symbolum unius illius corporis, cujus ipse caput existit, etc.
Ex his respondetur in specie ad illa loca Augustini, in primis ad illud Psalmi, locutio est figurata, et refertur ad corpus Christi secundum -modum naturalem existendi. Per idem patet ad alia contra Adimantum. Item in epist. 23. ille locus est ad oppositum, quia Baptismus in parvulis dicitur fides, quia non credunt actu elicito, sed sumptionem ipsius Baptismi dicuntur credere. Sicut Sacramentum ergo corporis et sanguinis est etiam ipsum corpus et sanguis, quia vere continet haec, ita Baptismus parvulorum dicitur fides, quia in eo sine alio actu explicito salvantur. Locus etiam ille ex Auctore lib. de Catechismo, refertur ad Christum immolatum cruente, quia hoc Sacramentum est signum ejus. Ultimus locus declaratur per manducationem spiritualem, quia hoc Sacramentum, ut proxime ex Tridentino citavimus, denotat incorporationem in corpore mystico, id est, Ecclesia, in qua sumens per fidem, spem et charitatem unitur Christo ; quod nequit convenire haereticis et schismaticis, quia ab Ecclesia resecantur ; aut privatione fidei, ut illi ; aut charitatis, ut hi. In his locutionibus non dicitur ab Augustino, nisi quod revera convenit Sacramento mystice, neque inde tollitur ab ipso quod non exprimitur, quia non faciebat ad intentum Augustini illud tractare ; et supponebat quod apud omnes in confesso fuit, et quod ipse alias saepe declaravit, ut tractat. 84. in Joan. lib. 12.contra Faustum, cap. 10. et cap. 20. lib. 2. de peccatorum meritis, et remiss. cap. 26. et in Psalm. 93. Fuderunt pretium suum, ut biberent, inquit, pretium suum, et alibi saepe docet manifeste veritatem Sacramenti.
Ex his patet ad alios Patres, quos citant, ut Cyprianum, seu Auctorem sermonis de Coena Domini ; ille enim expresse admittit veritatem Sacramenti, unde quando dicit: Hoec quoties agimus, non dentes ad mordendum acuimus, sed fide sincera panem sanctum frangimus et partimur, loquitur de dispositione, cum qua debet sumi. Citatur etiam in sermone de unctione Chrismatis, sed ibi nihil habet in contrarium, nisi quod Sacramentum vocet panem sanctum quod non obstat; imo veritatem etiam in ipso contextu exprimit comparans Sacramentum oblatum manibus propriis a Christo, ad seipsum oblatum in Cruce a militibus.
Hieronymus, quem objiciunt contra Jovinianum lib. 2. ubi vocat typum : In typo, inquit, sui sanguinis non aquam obtulit, sed vinum, typus enim figuram significat seu signum; non tollit autem veritatem rei ex dictis, sicut nec quando Filius dicitur figura substantiae Patris. Ambrosius similiter explicatur, lib. de Offic. cap. 48. ubi ait: Christum hic offerri in imagine, in caelo autem in veritate; et lib. de his qui initiantur, cap. 8. et 11. ubi dicit Eucharistiam esse verum panem et corpus Christi significare, etc. Nam primum intelligitur de vera immolatione Christi sub specie sensibili, ut distinguitur contra seipsum, ut offertur a Beatis in caelo tanquam mediator, vel inquantum Deus mediante fruitione fit ipsorum pastus, nempe, animarum. Secundus locus ad figuratam locutionem spectat saepius declaratam, quia vere Eucharistia dicitur panis.
Tertullianus lib. 1. contra Marcionem cap. 14. Panem quo ipsum suum corpus repraesentat. Haec locutio nihil obstat, quia eamdem interpretationem recipit ; significat enim Christum repraesentasse suum corpus modo naturali existente, ut rem ipsam praesentem faceret, intelligit sub speciebus panis ; quam locutionem familiarem esse Tertulliano refert Pamelius in eumdem locum ; pluribus enim aliis in locis Tertulliani veritatem rei docet, quae Pamelius lib. 4. contra Marcionem, cap. 40. congerit, ut lib. contra idololatriam, cap. 1. invehitur in Christianum, qui audet eas manus admovere corpori Domini, quae doemonis corpora conferunt, etc. Agit contra lapsos, qui postea ad communionem redibant, eam juxta antiquam consuetudinem manibus propriis sumentes ; unde subdit, proh scelus ! Judaei Christo manus intulerunt, isti quotidie corpus ejus lacessunt. Item lib. de Resurrectione carnis,cap. 9. Caro, inquit, corpore et sanguine Christi vescitur, anima Deo saginetur; et lib. 2. ad uxorem, cap. 5. negat Eucharistiam esse communem panem.
Objicitur, Gelasius contra Eutychen: imago et similitudo corporis et sanguinis Christi in actione mysteriorum celebranstur. Respondetur hunc a multis negari esse Gelasii, neque haberi in auctoritate; deinde nihil aliud ex illis verbis haberi posse, quam quod in mysteriis celebretur memoria passionis et mortis Christi in cruce.
Objiciunt Clementem lib. 5 . constitut. cap. 13. Nazianzen. orat. 11. ad funus sororis Gorgoniae, vocare hoc Sacramentum antitypon aut antitypa. Respondetur antitypon significare quandoque typum seu figuram, id est, loco figurae positum ab AdminBookmark id est, pro, et AdminBookmark id est, figura; vel significat figuram simpliciter, sed eam, quae cum exemplari certare potest de forma ; idem hic erit, ac AdminBookmark id est aequalem vel similem figuram ;unde AdminBookmark est proprie hominis imago in speculo objecto, ut notavit Bellarminus in primo lib. de Sacramentis in genere, et de hoc in specie, et Petrus Arcudius lib 3. de Eucharistia, cap. 34. Aliqui ergo, ut Turrianus in scholiis ad constitut. Clementis lib. 5. cap. 13. et Billius in scholiis ad orationem Nazianzeni praefatam, intelligunt AdminBookmark dici ipsum exemplar seu veritatem,
AdminBookmark
ut apponitur imagini, et sic in proposito sumi, sicut dicitur 1. Petri 3. Baptisma esse AdminBookmark diluvii ; hoc sensu, quia continuit veritatem. Sic in proposito, haec solutio non quadrat, quia licet quandoque sic sumatur AdminBookmark tamen
Patres hic vocant Sacramentum AdminBookmark corporis et sanguinis Christi, sicut alias Symbola, imagines, similitudinem, typum, figuram, signum, notam. Responsio ergo vera petenda est ex dictis sic vocari, tum quia species separatae continent tanquam signa Christum, et significant praesentem ; tum etiam amplius, quia sic contentum sub speciebus repraesentat corpus et sanguinem in Passione. Unde Augustinus in sententiis apud Prosperum: Caro, inquit, ejus est, quam forma panis opertam in Sacramento accipimus, et sanguis ejus quem sub specie viniet sapore potamus, caro videlicet carnis et sanguis est Sacramentum sanguinis; carne et sanguine, utroque invisibili et spiritali significatur corpus Christi visibile et palpabile plenum gratiae et veritatis, etc. Idem docet Chrysostomus 17. in epistolam ad Hoebraeos. Ex his patet universim ad loca Patrum, quorum loca obscura per clara intelligi debent.
Objiciunt praeterea, id quod habuit Christus prae manibus, dum diceret hoc, fuisse panem ; ergo demonstratur, deinde fregit et dedit discipulis, illud quod accepit ; haec autem conveniunt pani. Item calix apud Lucam accipitur metaphorice, ergo et corpus ; deinde forma consecrationis est sacramentalis, ergo figurata. Ad primum respondetur ly hoc denotare individuum entis, nec denotare aliquid in specie, nisi ratione adjuncti in eadem oratione ; verificatur autem oratio, non pro instanti prolationis pronominis, sed pro ultimo instanti completae prolationis, quod maxime verum est in propositionibus practicis, ut dictum est. Ad secundum, puerile est, ut si quis diceret, accepit carnes crudas. coxit et comedit, ergo comedit carnes crudas ; panem itaque accepit Christus, sed conversum in corpus suum tradidit discipulis
Ad tertium frangere, etc. dicuntur de Sacramento ratione specierum. Ad aliud, calix quidem figurate sumitur, ut continens pro contento, sed usitata locutione, quae declaratur ex adjunctis, sanguinis mei novi Testamenti, quia Sacramenta sunt instrumenta, per quae nobis Testamentum Christi, et valor sanguinis ejus communicatur ad vitam et haereditatem. Ad aliud, forma consecrationis est sacramentalis, non tamen tropice interpretanda, sed secundum communem proprietatem locutionis prolata, habet vim conficiendi ex institutione Christi.
Item objiciunt, 1. ad Corinth. 10. dicitur Hebraeus eamdem escam spiritalem comedisse, et eumdem potum spiritalem nobiscum bibisse: sed illi non ore, sed sola fide biberunt, ergo et nos. Respondetur negando antecedens, quia non dicuntur nobiscum comedisse, sed inter se ; unde additio illa est haereticorum, et Paulus aperte docet eos comedisse significatione tantum, et non reipsa.
Item objiciunt illud Matth. 26. Pauperes semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. Respondetur eum loqui de modo humano et familiari conversandi cum ipsis, sicut hactenus ante mortem conversatus est in forma visibili; unde Luc. ultimo: Hoec loculus sum vobis, dum adhuc vobiscum essem, quamvis hoec dicens, fuerit etiam praesens corporaliter et visibiliter. Joan. 14. dicit se relinquere mundum et missurum Paracletum, quamvis ibidem dicat, non relinquam vos orphanos, veniam ad vos; et Matth. ultimo : Ego vobiscum sum usque ad consummationem soeculi, prior ergo Scriptura non repugnat existentiae ejus in Sacramento.
Objiciunt praeterea quasdam ratiunculas, quae non merentur responsionem, ut quod nequeat esse Christus eodem tempore in diversis locis simul, de quo infra: nulla enim est repugnantia. Praeterea objiciunt, solum panem videmus et gustajnous. Respondetur id verum esse, quia species tantum cadunt sub sensum, ut fides salvetur, juxta illud Gregorii, fides
non habet meritum, ubi humana ratio habet experimentum, deinde susceptio, inquiunt, Sacramenti debet esse conformis suo fini, hic spiritualis est ; ergo per fidem tantum sumendum. Respondetur id probare requiri fidem ad fructuosam sumptionem ejus quae in aliis etiam Sacramentis requiritur. Objiciunt praeterea absurda, quod Christus potuisset comedi a bestiis, projici in cloacam, descendere in foetidum stomachum. Respondetur similibus illusionibus Nestorianos negasse divinitatem Christi, et probari Deum non esse ubique. Non refert ergo, ut hoc Sacramentum ex hominum incuria aut malitia aliquid indigni patiatur, quia id per accidens est.