IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(h) Ad quaestionem. Doctor respondet ad quaestionem, praemittendo tria.
Primum, quod Verbum potest comparari ad naturam assumendam, etc.
De primo dicit tria : Primum, quod Verbum potuit assumere naturam gloriosam, quam etiam assumpsisset, si Adam nunquam peccasset, ut supra patuit in isto tertio, d. 7. q. ult. et talis natura gloriosa nullo modo habuisset causam simpliciter corruptionis, quod est intelligendum tantum ab extrinseco, et ex determinatione divinae voluntatis, quae sic determinavit nunquam concurrere ad actionem alicujus causae corruptivae ; in se tamen, et ex sua ratione intrinseca, fuisset corruptibilis, ut patet in 4. d. 49. q. 13. Secundum, quod potuit assumere naturam innocentem cum justitia originali, ita quod esset innocentia ex parte naturae in se ; potuit enim assumere naturam ipsius Adae ante peccatum commissum, et sic adhuc non fuisset aliqua causa mortis ; et hoc ex divina determinatione, quia talis natura ante terminum mortis fuisset translata in caelum, ut patuit in 2. d. 19. Tertium, Verbum potuit assumere naturam non gloriosam, et de facto assumpsit, sic tamen intelligendo quod gloria animae non redundasset in corpus per miraculum, etc. Vult dicere Doctor quod Verbum in aliquo primo instanti naturae assumpsit naturam in unitate suppositi, et in secundo instanti naturae anima intellectiva fuit perfecte beata quoad intellectum, clare videndo Deitatem, et quoad voluntatem, summe fruendo Deitate clare visa, quia talis beatitudo praesupponit naturam prius natura esse personatam, ut supra patuit, in isto tertio, d. 2 In tertio instanti beatitudo animae redundat in corpus, et in quarto instanti sequitur impassibilitas illius corporis. Dicit ergo quod si beatitudo animae Christi per divinum miraculum non redundasset in illud corpus, tunc in quarto instanti naturae illud corpus esset passibile, et dissolubile.
(i) Dico ergo ad propositum, etc. Quod dicit de novo miraculo, licet hoc clarius exposuerim in isto tertio, distinct. 21. tamen pro nunc dico quod novum miraculum distinguitur contra antiquum ; dicuntur enim multa miracula fieri antiquo, et sunt omnia illa, quae consequuntur entitatem rei aliquo miraculo positam in esse.
Exemplum, posito quod Deus per miraculum ex homine immediate causaret ignem, ita quod ignis, ut sic causatus, dicatur simpliciter miraculose causari, tunc si ignis causat calorem in se, si ignis mediante calore calefacit lignum, si ignis generat alium ignem, si ignis ascendit sursum, omnia ista dicuntur fieri antiquo miraculo, quia omnia ista consequuntur naturaliter facto illo primo miraculo ; sed si ignis causatus per miraculum esset perfecte praesens ligno, et non impeditus, si non ageret in illud, hoc esset per novum miraculum, quia cum sit agens mere naturale circa passum approximatum et dispositum, necessario sequitur actio, quae si non sequitur, hoc erit novo miraculo, id est, alio miraculo a primo, quo fuit miraculose causatus, quia illo primo miraculo facto necessario ageret in passum dispositum ; ergo si non agit, hoc erit novo miraculo. Sic dico in proposito, quod etsi anima miraculose sit beata, posita tali beatitudine, illa beatitudo eodem miraculo redundat in corpus, et hoc ex determinatione divinae voluntatis, quae sic determinavit, quod in eodem instanti, quo anima beata unitur corpori, redundet in corpus, de qua redundantia patebit in 4. dist. 49. ergo si ipsa non redundat in corpus, hoc erit novo miraculo ; patet, quia antiquo miraculo debuit redundare in corpus, ergo si non redundat, erit novo miraculo, quo Deus immediate suspendit talem redundantiam.
(k) Sed unde fuit haec necessitas moriendi, etc. Hic adverte, cum dicit de perfecto dominio animae supra corpus, non est intelligendum quod anima etiam beata ex natura sua habeat tale dominium supra corpus, ut possit eum praeservare ab omni corruptione ; sed tale dominium est praecise ex determinatione divinae voluntatis, quae determinavit nunquam concurrere ad aliquam actionem corruptivam corporis informati anima beata, in quod talis beatitudo redundat, ut patebit in 4. dist. 49. quaest. 13.
(1) Respondeo. Dicit Doctor quod quamvis Christus perfecte sciverit hoc, attamen corruptio secuta fuisset propter duo. Primo propter potentiae nutritivae debilitationem in convertendo alimentum in substantiam aliti, quae potentia nutritiva semper in agendo repatitur, ut fuit deductum in 2. dist. 19. et per consequens continue debilitatur. Secundo, est propter impuritatem alimenti, de qua impuritate dicit, quod si Adam habuisset alimentum nostrum, fuisset mortuus senio, quia non quodlibet habet generari ex quolibet, sive ex termino, nam aliquid generari ex aliquo contingit dupliciter : Uno modo ex termino a quo, vel privativo vel positivo. Exemplum primi, ex non albo fit album. Exemplum secundi, ex albo fit nigrum, quod enim generatur ex termiuo a quo positivo tanquam ex opposito, illud ex quo generatur non inest genito, ut patet quando ignis generatur ex ligno. Secundo aliquid contingit generari ex alio, non sicut ex termino a quo, sed sicut ex principio intrinseco, sicut substantia generatur ex substantia, tanquam ex principio intrinseco. Dicit ergo Doctor quod non quodlibet generatur ex quolibet tanquam ex termino, et hoc loquendo de generatione immediata, ubi tantum sit una transmutatio substantialis, sicut dicimus quod ignis generatur ex aere tanquam ex termino opposito. Loquendo ergo de tali generatione, non quodlibet immediate fit ex quolibet, non enim caro immediata fit ex lapide vel ex terra, et hujusmodi, sed immediate fit ex alimento tanquam ex termino opposito et ideo determinatum genitum fit ex determinato, tanquam ex termino opposito, et per consequens ex alimento puriori et meliori generatur melior sanguis, etc.