Tertio cum dicit, audivit dominus. Ostendit orationis exauditionem. Et primo ponitur exauditio.
Secundo exauditionis modus, ibi, et misertus. Tertio fructus, ut cantet. Dicit ergo, audivit dominus etc.. Dixerat supra, clamabo; hic autem dicit se exauditum, audivit enim dominus, quia exaudivit: isa. Penul.: eritque antequam clament, ego exaudiam, adhuc illis loquentibus ego audiam: joan. 11: pater, gratias ago tibi, quoniam exaudisti me: ego autem sciebam quia tu semper me audis.
Deinde ponitur modus: et misertus est mei. Et primo ipsum modum ostendit. Secundo exponit, ibi, convertisti etc.. Dicit Glossa, clamabo, contra mala, et deprecabor pro bonis; et in utroque sum exauditus. Quia quantum ad primum, misertus est mei, removendo omne malum poenalitatis. Quantum ad secundum, dominus factus est mihi adjutor.
Et quod consecutus sum gloriam immortalitatis: psalm. 27: adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et auditus sum. Et floruit caro mea. Exponit modum, cum dicit, convertisti. Secundum quod loquitur de christo, duo dicit. Primo enim ostenditur commutatio de malis ad bonum, quantum ad interiora. Secundo quantum ad exteriora, ibi, conscidisti. Christus planctum habuit in tempore passionis in se: quia, tristis est anima mea etc. Matth. 26. Et in suis, joan. 16: quia plorabitis et flebitis etc.. Hunc planctum convertisti, ait, in gaudium resurrectionis.
Quantum ad se: psalm. 20: domine, in virtute tua laetabitur rex, scilicet christus. Quantum ad suos: quia gavisi sunt discipuli viso domino, joan. 20. Secundo ostenditur commutatio facta de malis ad bona, quantum ad exteriora: quia, conscidisti. Saccus est pannus austerus, et imponitur renibus tempore tristitiae, et fit de pilis caprarum.
Sic saccus est caro christi secundum quod habet similitudinem carnis peccati. Caprae enim et haedi peccatores significant: quia pro peccatis offerebantur, ut habetur in Glossa. Concidisti saccum meum, idest scindi permisisti clavis et lancea, et restituisti mihi immortalitatem: et ideo dicit circumdedisti.
Vel de quolibet justo potest intelligi planctum commutatum in gaudium: joan. 16: tristitia vestra vertetur in gaudium: Tob. 3: post lamentationem et fletum exultationem infundis.