IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ponit sentent. D. Thom. 3. p. q. 75. art. 2. et4. et Varr. dicentium corpus Christi incipere esse in Altari sine sui mutatione, solum per conversionem panis in ipsum. Hanc refutat: Primo, praesentia Christi est aliud a substantia; ergo non habetur per transsubstantiationem. Secundo, posset haberi simul cum substantia panis. Tertio, conversum in praeexistens, magis acquirit conditiones ejus quam e contra, ut patet de nutrimento, quod acquirit conditiones et ubi carnis. Quarto, posset panis converti in corpus Christi in coelo existens. Quinto, si panis quantus converteretur in corpus Christi quantum, hoc non haberet illius praesentiam circumscriptive ; ergo idem de conversione substantiae nudae in substantiam nudam ; ita omnes Scotistae.
De (a) secundo multa videntur hic impossibilia implicari, scilicet sequendo principia Philosophorum. Unum est, quod quantum sit simul cum quanto, vel quod substantia corporis sit hic sine quantitate sua. Secundum, quod majus quantum sit simul cum minori quanto vel in loco aequali. Tertium est, quod incipiat, hic esse corpus Christi, et tamen sine motu et mutatione proprie dicta, quia non ponitur deserere suum ubi in coelo. Quartum, quod idem quantum sit simul in diversis locis realiter. Possibilitas autem omnium istorum non est hic declaranda, quia nimia esset prolixitas. Quod enim hic non sit substantia sine quantitate sua, dicetur in 2. articulo istius dist. quoest. 1. Qualiter autem quantum possit esse simul cum quanto, magis evidens difficultas est de quantis habentibus modum quantitativum, quam quando alterum vel ambo sunt sine modo quantitativo; ideo ista difficultas tangetur in materia de corporibus gloriosis in quaestionibus de subtilitate corporis. Ultimum autem, quod idem simul sit in diversis locis, declarabitur in quaestionibus duabus sequentibus.
Restant ergo pro ista quaestione duo declaranda, scilicet quod sit possibile corpus Christi incipere esse sine sui mutatione locali in Altari ; secundo, quomodo sit possibile corpus Christi esse quantum sine modo quantitativo.
De primo dicitur communiter quod hoc est propter mutationem alterius in ipsum, puta propter conversionem panis in corpus Christi, et ideo non oportet ipsum corpus in se mutari ; sufficit enim quod aliud mutetur in ipsum ad hoc quod incipiat corpus ibi praesentialiter esse; sicut enim naturaliter genitum est ubi fuit prius corruptum, et nonp ropter aliquam loci mutationem propriam ipsius geniti, ita videtur quod illud in quod conversum est aliquid per conversionem, sit ubi conversum prius fuit, non per mutationem loci propriam ipsius termini ad quem conversionis, sed solum termini a quo.
Contra, suppono secundum eos, quod transubstantiatio est mutatio substantialis eo modo quo conceditur esse mutatio. Ex hoc sequitur, quod habet pro se termino ad quem, substantiam; per nullam autem mutationem habetur per se illud, quod est posterius suo per se termino, sed solum per illam mutationem habetur per se terminus; sed hujusmodi praesentia est posterius simpliciter substantia corporis Christi, quae substantia terminat, manifestum est. Non enim est hujusmodi praesentia prior essentialiter, quia substantia corporis potest esse sine hujusmodi praesentia: nec simul natura, quia tunc non posset ista praesentia destrui, nisi destrueretur substantia, quod falsum est: igitur praesentia corporis Christi non habetur per se per illam mutationem, quae est conversio vel transubstantiatio, sed solum substantia corporis Christi, quae non est sua praesentia.
Haec ratio potest formari alio modo ponendo pro posterioritate alienitatem, sic : Per nullam mutationem per se habetur illud quod est per se aliud a per se termino: sed hujusmodi praesentia est simpliciter aliud a substantia, quae est per se terminus transubstantiationis: ergo, etc. Major patet quia unius mutationis per se est unus per se terminus, et ita quidquid est per se aliud ab illo termino, licet sit per accidens idem cum eo, non haberet esse per illam mutationem. Minor patet, quia hujusmodi praesentia non est substantia panis, manifestum est, quia quando ipsa est, substantia panis non est; in ista praesentia est substantia corporis Christi, quia hujus substantia fuit, quando praesentia non fuit. Secundo sic: Deus potest facere corpus suum praesens cum pane, manente substantia panis, et tunc non erit per aliquam mutationem, quae sit ad substantiam, ut per se terminum, et tamen per istam acquireretur praesentia ejusdem rationis cum illa, quae tunc habetur ; ergo oportet, quod per mutationem ejusdem rationis; ergo per aliam fleret, quam per mutationem substantialem. Probatio majoris, quia ad novitatem posterioris non sequitur novitas prioris, patet 8. Physic. ubi vult Philosophus, quod in coelo potest esse motus secundum ubi, licet non possit ibi esse aliqua novitas secundum formam absolutam, (cujus ratio est, quia ubi est quidam respectus extrinsecus adveniens, et non forma absoluta); sed praesentia ista posterior est substantia panis, sicut respectus absoluto, et maxime substantia: ergo sine mutatione aliqua circa substantiam panis, potest esse nova praesentia corporis ad panem; ergo oportet dare aliquam mutationem ad hujusmodi praesentiam, quae non sit substantialis, et per consequens in proposito per transubstantiationem non habetur ista praesentia, quia terminus ejusdem rationis, cujusmodi est praesentia, non proprie et per se est terminus duarum mutationum distinctarum secundum genus.
Et si dicas, potest esse praesens cum substantia panis sine mutatione substantiali, tamen fit nunc praesens per substantialem mutationem panis in corpus Christi, et non per aliam. Contra, in corpus Christi prius factum praesens pani, posset Deus convertere panem ; non enim est magis contradictio hic, quam quod modo convertatur in corpus non prius praesens ergo per talem conversionem tunc factam in corpus praesens speciei panis, non fleret praesens ibi ; vel oporteret dicere, quod fleret praesens postquam fuit praesens, et quod eadem praesentia terminaret duas mutationes dictas.
Tertio sic, quod convertitur in aliquid praeexistens, magis acquirit conditiones ejus, quam e converso: patet, si enim nutrimentum convertatur in carnem, magis animatur anima carnis quam caro informetur forma ejus, et universaliter acquirit conditiones absolutas et ubi, et alias respectivas carnis, magis quam e converso ; ergo ex sola conversione panis in corpus Christi praeexistens, magis acquirit panis conversus praesentiam in caelo quam corpus Christi praesentiam speciei in altari.
Quarto sic : Deus posset convertere panem in corpus Christi, ut habens esse in coelo, quia non est ibi major contradictio, quam in conversione, quae nunc ponitur ; sed tunc non haberetur corpus Christi sub specie panis ex ipsa conversione , ergo nec nunc.
Quinto sic, si panis quantus converteretur in corpus Christi quantum, ita quod quantitas in quantitatem, et substantia in substantiam, corpus Christi quantum non haberet illud ubi circumscriptive, quod fuit ipsius panis circumscriptive: ergo ex conversione substantiae in substantiam, substantia corporis Christi non habet illud ubi definitive. Antecedens est manifestum, quia non posset illud quantum, scilicet corpus Christi, esse circumscriptive in 1 loco panis, cum sit majus pane. Consequentia probatur, quia sicut substantia et substantia, quae subsunt quantitati, se habent ad locum definitive, ita substantia quanta et substantia quanta se habent ad locum circumscriptive; ergo quod conversio substantiae in substantiam facit ad esse definitive in loco, haec conversio substantiae quantae in substantiam quantam facit adesse circumscriptive in loco.