Augustinus de cons. Evang..
Contexuerat superius evangelista narrationem in his quae cum domino acta sunt usque ad mane; sed postea rediit ad narrandam Petri negationem, qua terminata rediit ad mane ut inde cetera contexeret: et hoc est quod dicitur mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus iesum, ut eum morti traderent. Origenes in Matth.. Putantes per mortem extinguere eius doctrinam et fidem apud eos qui crediderunt in eum, quasi in filium dei. Talia autem contra eum consiliantes, alligaverunt iesum solventem a vinculis; unde sequitur et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. Hieronymus in Matth..
Vide sollicitudinem sacerdotum in malum: tota nocte vigilarunt ut homicidium facerent; et vinctum tradiderunt Pilato: habebant enim hunc morem ut quem adiudicassent morti, ligatum iudici traderent. Rabanus. Attamen notandum, quod non tunc primum ligaverunt, sed mox comprehensum in horto, ut ioannes declarat. Chrysostomus in Matth..
Ideo autem eum non occulte interfecerunt, quia volebant eius gloriae detrahere: multi enim eum admirabantur; et propter hoc studuerunt publice et coram omnibus eum occidere; et ideo ad praesidem eum duxerunt.
Hieronymus. Videns autem Iudas dominum adiudicatum morti, pretium retulit sacerdotibus, quasi in potestate sua esset persecutorum immutare sententiam; unde sequitur tunc videns Iudas qui tradidit eum, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus populi, dicens: peccavi, tradens sanguinem iustum.
Origenes in Matth.. Respondeant mihi qui de naturis quasdam fabulas introducunt; unde est quod Iudas agnoscens peccatum suum dixit peccavi, tradens sanguinem iustum, nisi ex bona plantatione mentis, et seminatione virtutis, quae seminata est in qualibet rationali anima? quam non coluit Iudas; et ideo cecidit in tale peccatum. Si autem naturae pereuntis est aliquis hominum, magis huius naturae fuit Iudas. Et si quidem post resurrectionem christi hoc dixisset Iudas, forsitan erat dicendum quoniam compulit eum poenitere de peccato ipsa virtus resurrectionis.
Nunc autem videns eum traditum esse Pilato, poenituit: forsitan recordatus quae frequenter iesus dixerat de sua resurrectione futura. Forsitan et Satanas, qui ingressus in eum fuerat, praesto fuit ei donec iesus traderetur Pilato: postquam autem fecit quod voluit, recessit ab eo; quo recedente poenitentiam capere potuit. Sed quomodo vidit Iudas quoniam condemnatus est? nondum enim a Pilato fuerat interrogatus. Forsitan dicet aliquis, quoniam consideratione mentis suae vidit exitum rei ex eo quod traditum aspexit.
Alius autem dicet, quoniam quod scriptum est: videns Iudas quia condemnatus est, ad ipsum Iudam refertur: tunc enim sensit malum suum, et intellexit se condemnatum.
Leo Papa in serm. I de passione. Dicendo tamen peccavi, tradens sanguinem iustum, in impietatis suae perfidia perstitit qui iesum non dei filium, sed nostrae tantummodo conditionis hominem, etiam inter extrema mortis suae pericula credidit; cuius flexisset misericordiam, si eius omnipotentiam non negasset. Chrysostomus in Matth.. Vide autem quoniam poenitentiam agit quando completum est, et finem accepit peccatum: non enim permittit diabolus eos qui non vigilant, videre malum antequam perficiant.
Sequitur at illi dixerunt: quid ad nos? tu videris. Remigius. Ac si dicant: quid ad nos pertinet si iustus est? tu videris, idest, opus tuum quale sit manifestabitur.
Quidam autem coniunctim voluerunt legere haec verba, ut sit sensus: cuius aestimationis deputaris apud nos, qui eum quem tradidisti, iustum confiteris? Origenes in Matth.. Recedens autem ab aliquo diabolus observat tempus iterum; et postquam cognoverit, et ad secundum peccatum induxerit, observat etiam tertiae deceptionis locum. Sicut ille qui primo uxorem patris habuit, de hoc malo postea poenituit; sed postea diabolus voluit hanc ipsam tristitiam exaggerare, ut ipsa tristitia abundantior facta absorberet tristantem. Simile aliquid factum est in Iuda: postquam enim poenituit, non servavit cor suum, sed suscepit abundantiorem tristitiam a diabolo sibi submissam, quia voluit eum absorbere; unde sequitur et abiens, laqueo se suspendit. Si autem locum poenitentiae requisisset, et tempus poenitentiae observasset, forsitan invenisset eum qui dixit: nolo mortem peccatoris. Vel forte existimavit praevenire magistrum moriturum, et occurrere ei cum anima nuda, ut confitens et deprecans misericordiam mereretur; nec vidit quia non convenit servum dei seipsum expellere de hac vita, sed expectare dei iudicium. Rabanus.
Suspendit autem se laqueo, ut se ostenderet caelo terraeque perosum. Augustinus de quaest. Nov. Et vet. Testam..
Sed occupatis principibus sacerdotum ad necem domini a mane usque ad horam nonam, quomodo Iudas eis retulisse pretium sanguinis quod acceperat, ante crucem domini, probatur, et dixisse illis in templo peccavi, quod tradiderim sanguinem iustum? cum constet omnes principes et seniores ante passionem domini non fuisse in templo, quippe cum in cruce posito insultarent ei. Nec enim inde potest probari quia ante passionem domini relatum est, cum sint multa quae ante facta probantur, et novissima ordinantur.
Sed ne forte post horam nonam factum sit, ut videns Iudas occisum salvatorem, et ob hoc velum templi scissum, terram tremuisse, saxa scissa, elementa conterrita, ipso metu correptus doluerit. Sed post horam nonam occupati erant, ut existimo, seniores et principes sacerdotum ad celebrationem Paschae: sabbato autem secundum legem non licet nummos portare: ac per hoc non est probabile apud me quo die, immo tempore, laqueo vitam finierit, Iudas.