CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Circa quae delectabilia sit continentia simpliciter dicta, et circa quae continentia quaedam ?
Quia autem concupiscentiaram et delectationum quaedam sunt de genere bonorum et studiosorum, sicut est delectatio virtutis et philosophiae et aliorum honestorum quae per se oxpotibilia sunt. Quaedam autem sunt non de genere bonorum studiosorum, et illae sunt multiformes. Delectabilium quaedam enim ita eligibilia sunt, quod per se et secundum sui naturam eliguntur, sicut diximus de delectatione in partibus honestatis. Quaedam autem harum sunt contraria, sicut delectabilia vitiorum vel bestialitatum, in quibus quidam delectantur. Quaedam autem delectabilia sunt intermedia horum, et haec sunt de quibus in antehabitis diximus, quod quaedam secundum substantiam bona sunt, et organice ad virtutem deserviunt: sed tamen superabundantiae malae sunt. Verbi gratia, delectatio pecuniae et lucri et victoriae et honoris : omnia enim et haec et talia quae intermedia bona sunt, ita quod quaedam bona in se, superabundantiae autem malae, nullus vituperatur in pati concupiscentiam ad hoc, et secundum concupiscere hoc, et secundum amare hoc : laudabile enim est talia concupiscere et amare. Sed qui. circa hoc est secundum
aliquem modum, scilicet in superflue amare vel concupiscere, vituperatur. Propter quod cum continentis sit continere se in passione, quanti quidem retinentur a passione praeter rationem, vel etiam praeter rationem prosequuntur aliquid de numero eorum quae secundum sui naturam sunt pulchra et bona : verbi gratia, sicut circa honores magis quam oportet vel minus quam oportet studentes : vel magis quam oportet vel minus studentes circa delectationem filiorum vel parentum, vituperantur : cum tamen de genere bonorum sit et laudabilium circa hoc studere. Circa talia enim quaedam superabundantia est quae vituperabilis est. Sicut si quis propter dilectionem filiorum etiam ad Deos rebellet, sicut dicitur Niobc mulier quaedam fecisse. Haec enim duodecim natos dicitur habuisse, sex quidem masculos, et sex foeminas. Niobe igitur superflue filios suos amans, laudando praeferebat eos natis Latonae deae, et se praeferebat ipsi deae, et dixit: " Quantum ego melior sum Latona, eo quod duodecim habeo natos, illa autem non nisi duos . " Hoc autem vituperabile est ut aliquis in tantum diligat filios, quod et diis convicietur et rebellet. Quemadmodum Satyrus Philopator cognominatus se habuit circa dilectionem patris, qui in dilectione patris valde videbatur desipere. Hic enim Satyrus ideo Satyrus vocabatur, quia valde erat luxuriosus, ita quod a satyris impetum concupiscentiae, videbatur habere. Cognominabatur autem Philopator, hoc est, diligens patrem. Amans enim aliquando quamdam puellam non ad honestatem nuptiarum, sed ad maechiam et luxuriam, rogabat patrem, Subtractum nomine, ut sibi cooperaretur ad puellae consensum : et cum pater hoc fecisset et puellam ad consensum filii induxisset, ex tunc idem tantum patrem amavit ut prate moriente seipsum praecipitaret et vita privaret:
quae magna fu.it desipientia ad quam amor superfluus Induxit. Circa talia igitur delectabilia nulla malitia est in dilectione eorum. Propter hoc quod dictum est, quod unumquodque eorum de numero eorum quae natura eligibilia sunt, et propter seipsa, in quantum nullum eorum in se aliquid habet propter quod fugiendum sit: tamen superabundantiae dilectionis eorum vel dilectationis pravae sunt et fugiendae. Similiter autem in diligendo hoc quod diligendum secundum se, nulla est incontinentia. Incontinentia enim, sicut aliquando diximus, non solum est de numero fugi.en.doru, sed de numero vituperabilium. Et si incontinentia esset diligere haec vel delectari in eis, esset dilectio eorum et delectatio in eis vituperabilis et fugienda, quod jam ante diximus non esse verum.
Tamen propter similitudinem passionis quam patitur superflue diligens hoc, ad passionem incontinentis, quia scilicet uterque patitur et deducitur, circa superfluitates istorum dicimus incontinentias quasdam esse, et non incontinentias simpliciter. Verbi gratia, quia circa unumquodque Istorum dicentes esse Incontinentiam apponimus determinationem per quam intelligitur, quod non est incontinentia simpliciter, sed quaedam. Verbi gratia, (licinius incontinentiam irae, et incontinentiam amoris pecuniae, et incontinentiam amoris liliorum vel parentum. Multa enim sunt quae conjuncta determinationibus suis, vera sunt, quae tamen dividere non licet. Sicut dicimus malum medicum., malum hypocritam sive repraesentatorem : quorum tamen neutrum nullus utique simpliciter diceret malum et simpliciter, hoc est, quod nullus illorum simpliciter dicitur incontinens : eo quod in talibus delectationibus non simpliciter malitia est, quamvis malitia sit in quodam modo talis dilectionis vel delectationis. Incontinentia autem simpliciter esse vult circa hoc quod malitia simpli- citer est. Si ergo dicitur incontinentia, hoc erit secundum analogiam et similitudinem ad illum qui simpliciter est incontinens : sicut malus medicus et malus hypocrita sive repraesentator secundum analogiam ad verum medicum et verum repraesentatorem, qui simpliciter medicus est et simpliciter repraesentator. Sic ergo et hoc existimandum est, quod continentia et Incontinentia simpliciter circa eadem delectabilia sit cum temperantia et intemperantia. Circa iram autem et honorem et hujusmodi non fit continentia vel incontinentia simpliciter, sed ea quae secundum similitudinem et analogiam dicitur : et propter hoc apponimus determinationem, dicentes incontinentem Irae vel lucri vel honoris, et non incontinentem simpliciter. Analogia autem est, qua diximus quod uterque est qui patitur et deducitur : hoc enim habet et incontinens simpliciter et incontinens quidam .