MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Quid importat hoc : Benedictus fructus ventris tui, et in qua differat ab aliis in salutatione praemissis?
Post haec quaeritur, quid importat significando hoc quod est : Benedictusfructus ventris tui, et in quo differat ab aliis in salutatione praemissis ?
1. Videtur enim includi in eo quod est gratia plena, sicut consequens includitur in antecedente : si enim gratia plena fuit : ergo fructus ventris tui benedictus fuit.
2. Item, Videtur includi in eo quod est: Benedicta tu in mulieribus : causa enim intelligitur in suo effectu : sed est benedicta in mulieribus, quia benedictum fructum ventris produxit.
3. Item., Videtur male apponi : quia quando Angelus salutationem dixit, adhuc fructus ejus non fuit benedictus : quare igitur Ecclesia hoc annectit ?
4, Item, Cum major sit laus specialis quam generalis, et magis sit speciale Filius quam fructus, omnis enim illius fructus, et non e contra, debuisset dixisse: Filius ventris tui, non fructus.
5. Item, Cum non tantum de ventre, sed de toto corpore substantia Filii formata fuit, debuisset dixisse : Filius cor poris tui.
6. Item, Cum Filius non sit tantum filius corporis, vel etiam tantum animae, sed conjuncti, debuisset dixisse : Filius tuus, tangendo conjunctum sine partium declaratione.
7. item., Quaeritur, utrum benedictio ista qua dicitur: Benedictus fructus ventris tui, sit ejusdem rationis cum illa de qua dictum est : Benedicta tu in mulieribus ? Et videtur, quod sic : quia una est causa
alterius: ergo oportet, quod sit secundum univocationem.
Sed contra hoc est, quod i. Benedictio illa de qua dicitur : Benedicta tu in mulieribus, dicitur benedictio per exclusionem maledictionis: ista autem benedictio : Benedictus fructus ventris tui, numquam fuit maledicibilis : ergo non potest dici benedictus per exclusionem maledictionis: ergo oportet, quod secundum aliam rationem.
2. Item, Benedictissima dicitur benedicta in mulieri bus propter foecunditatem : Sed fructus ventris benedictus non habuit foecunditatem : ergo non unius, sed alterius modi habuit benedictionem : ergo non sumitur utrobique secundum eamdem rationem.
3 Item, Benedictissima dicitur benedicta, et determinatur respectu cujus, scilicet in mulieribus : quare igitur non similiter dicitur : Benedictus fructus ventris tui cum determinatione respectu cujus sit benedictus ?
4. Item, Si dicatur, quod absolute dicitur benedictus : quia est benedictus super omnia et in omnibus, secundum hoc quoque beatissima non deberet tantum dici benedicta tu in mulieribus, cum sua benedictio ad plus se extendat : et sic deberet dici : Benedicta tu in creaturis omnibus, et non tantum in mulieribus .''