CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(d) Quinto dicit Doctor quod ista, quae cognoscuntur de Deo, cognoscuntur per species intelligibiles creaturarum, et declarat modum dicens : Si minus et magis universale ( primo intentionaliter tamen) cognoscuntur per eamdem speciem minus universalis, tunc species minus universalis, ut causa partialis primo causat cognitionem minus universalis, ut patet a Doctore praesenti dist. quaest. 2.et immediate post cognitionem magis universalis, et sic ascendendo usque ad conceptum entis, et non tantum hoc, sed etiam causabit partialiter notitiam omnium passionum tam minus universalis quam magis, patet, quia illae passiones virtualiter continentur in suis subjectis, modo talis species poterit etiam causare notitiam omnium virtualiter contentorum,ut supra patuit: si ergo causat notitiam superioris, a fortiori causabit notitiam virtualiter contentorum in illo superiori. Si vero ponitur alia et alia species, tunc illae species, ut infra patebit, causantur virtute phantasmatis et intellectus agentis, et hoc magis patebit praesenti distinct. quaest. 2. Habitis ergo pluribus speciebus, puta entis, boni, actus primi, summi, etc. poterunt uti illis multis speciebus ad concipiendum ens bonum, summum, etc. et facere ex illis cognitis unum conceptum complexum proprium Deo, et sic concipere aliquid esse summum ens, esse primam causam, et hujusmodi.
Et nota, quod non est in potestate intellectus uti tali vel tali specie, quia ex se praecise utitur illa quae fortius movet, et communiter est illa, cujus sensibile extra fortius movet sensum, ut infra patebit quaest. 2. potest tamen imperio voluntatis uti una et non alia vel uti pluribus talibus, etc. et quomodo hoc, vide quae exposui in 2. distinct. 9. et distinct. 42. Et dicitur actu uti simul pluribus speciebus, cum actu concurrit ut causa partialis, principalis tamen, cum illis speciebus, ut causis partialibus et minus principalibus ad causandum notitiam objectorum, quorum sunt species, et dicitur quod intellectus utitur specie, et non e contra species utitur intellectu; hoc dicitur, quia de rigore sermonis causa magis principalis dicitur uti minus principali, et non e contra, ut patebit infra dist. 17. Et an intellectus possit simul plura intelligere, dico quod sic, non tamen aeque perfecte illa plura simul sicut quodlibet seorsum, ut supra patuit, dist. 2. q. 1.
(e) Ex hoc apparet improbatio illius opinionis de illa suffossione. Hic improbat specialiter dictum Henrici, qui dicit, ut supra patuit, quod intellectus sub specie creaturae, quae non repraesentat, nisi creaturam ex suo acumine suffodit ad cognoscendum ea quae sunt, et dicuntur de Deo per speciem alienam ex creaturis. Hoc improbat, quia ex quo conceptus proprius Dei, et analogus, nec virtualiter, nec essentialiter inclusus in conceptu creaturae,(ut supra patuit) nullo modo continetur in creatura: quomodo potest illum suffodere si ibi non est, non enim virtute creaturae potest haberi aliqua intentio sive species intelligibilis, quae sit repraesentativa alicujus proprii in Deo, quia si aliqua creatura virtualiter posset continere hujusmodi speciem, posset etiam virtualiter continere ipsum Deum in se, ut probavi super secundo d. 3. quaest. 9. et hoc potest probari ex his quae Doctor dicit in quodlib. quaest. 15. art. 2.
Et quod adducit simile de aestimativa, quae ex speciebus sensatis suffodit intentionem insensatam, id est, speciem objecti insensibilis, ut species amicitiae vel inimicitiae quae non sunt objecta sensibilia, patet quod non potest hujusmodi intentionem sive speciem suffodere, et patet exemplum. Et si fugit ovis videndo lupum, hoc non est quia eliciat speciem inimicitiae ex illis sensibilibus extra, ut patet per exemplum Doctoris, sed quia sensatis illis sensibilibus extra, ex naturali instinctu fugit ut objecta disconvenientia, non quod eliciat speciem inimicitiae, per quam cognoscat ipsum esse inimicum. Et de hoc magis patebit in quarto,
dist. 45.
Si dicas, quod intentio ibi convenientis in ove non multiplicat se, id est, quod species convenientis non multiplicat se, id est, non causat aliam et aliam speciem, sicut dicimus quod specie albi multiplicat se in medio, id est, quod causata specie albi in parte propinqua ab ipso albo statim causat aliam in parte proxima, et illa aliam usque ad organum, etc. Dicit ergo quod species convenientis non multiplicat se usque ad aestimativam, nisi sub accidentibus sensibilibus extra convenientibus.
Dicit, quod hoc nihil est, patet, si enim agnus videt ovem sub speciebus lupi, si sub illis non suffodit speciem disconvenientis, puta inimicitiae, cum non sit ibi inimicitia, nec per consequens species ejus, quare ergo fugit, et si non fugit per illam suffossionem cum non sit ibi talis suffossio ; ergo nec alias fugeret, scilicet videndo lupum. Si ergo fugit, hoc erit quia instinctu naturali percipit illa accidentia sensibilia, ut objecta nociva suae propriae naturae, non quod ibi suffodiat speciem inimicitiae, etc. Sed in ista littera Doctoris occurrunt ali-, qua dubia. Primo in hoc, quod dicit quod conceptus entis infiniti est perfectior conceptu entis veri, boni, et hujusmodi, contra hoc arguit Occham. Et prima ratio stat in hoc, quia nullus conceptus negativus est formaliter perfectior conceptu positivo, sed conceptus entis infiniti, ultra conceptum entis includit negationem. Major patet et minor probatur, quia iste conceptus, ens infinitum, est compositus,patet ; quia si esset simplex cum sit quidditativus, ex quo conceptus entis est quidditativus, aliquis conceptus simplex quidditativus esset convertibilis cum Deo, quod isti negant, ergo conceptus entis infiniti erit compositus. Tunc quaero de secundo conceptu partiali, scilicet de conceptu infinitatis, aut est negativus aut positivus ; si primo, habetur propositum: si secundo, cum conceptus infinitatis sit simplex, quia non possunt dari conceptus partiales ex quibus componatur ; et est convertibilis cum Deo, quia nihil aliud a Deo est infinitum, ergo aliquis conceptus simplex proprius Deo et positivus esset nobis possi bilis, quod ipsi negant.
Respondetur ad hoc argumentum, concedendo majorem, negando minorem. Ad probationem dico primo, quod conceptus entis infiniti est simplex, quia ens infini tum est simplex ; non enim gradus intrinsecus potest distincte concipi sine eo, cujus est gradus ; sed de hoc pate bit infra distinctione octava. Et cum dicit quod talis conceptus est quidditativus, negatur hoc, quia licet conceptus entis ut entis sit quidditativus, non tamen conceptus entis cum suo gradu intrinseco, est. quidditativus, ut infra patebit, d. 8.
Dico secundo, quod conceptus entis infiniti suo modo est compositus. Et cum quaeritur de conceptu infinitatis, aut est simplex aut compositus ? dico, quod est simplex. Et cum ultra quaeritur aut est negativus, aut positivus ?. dico quod formaliter est positivus. Et cum ultra deducitur, ille est convertibilis cum Deo, concedo. Et cum dicitur ultra, ergo aliquis conceptus simplex proprius Deo et positivus esset nobis possibilis naturaliter, negatur hoc ultimum, quia primo non cognosco infinitatem Dei sub ratione propria ; et posito quod hoc cognoscerem, non tamen sequitur quod cognoscam conceptum proprium Dei,quia nec Deum sub ratione propria ; sed bene sequitur,quod possum cognoscere conceptum infinitatis esse proprium conceptum alicujus entis, ignorando quid sit illud ens in se ; licet ergo cognoscam infinitatem intensivam in se, vel quid sit infinitas intensiva, non tamen sequitur, quod cognoscam illam ut proprietatem ipsius Dei, sed sequitur quod cognoscendo infinitatem intensivam, si illa est possibilis in entibus, quod possit inesse alicui enti. Et cum dicis, tantum inest Deo, dico, quod naturaliter notum est quod si est possibilis in entibus, quod tantum inest alicui enti, quod nominamus Dcum; ignoratur tamen via naturali illud ens in se. Doctor autem dicit, quod nulla proprietas Dei simplex potest via naturali cognosci inesse ipsi Deitati, unde dicit in 1. q. prolog. quod Deus non potest cognosci via naturali in aliquo conceptu sibi proprio.
Deinde arguit Occham contra hoc quod dicit Doctor, scilicet quod infinitum non est quasi passio, nec attributum Deo. Et arguit sic: Omne quod demonstratur de aliquo, quod non praedicatur de eo in primo modo dicendi per se, est passio illius, sed infinitum est hujusmodi respectu Dei, quia nihil negativum vel includens negationem praedicatur de positivo per se primo modo ; ergo infinitum est passio Dei, sicut esse immortale, incorruptibile, et hujusmodi.
Respondetur negando majorem, quia de aliquo ente demonstratur finitas, et tamen non est passio illius, nec de quidditate ejus ; posito ergo quod infinitas possit demonstrari de primo ente, non sequitur quod sit passio illius. Ad minorem, cum dicit quod infinitum dicit negationem, negatum est supra, nec tamen conceditur quod praedicetur de Deo in primo modo dicendi per se; sed de ista materia an infinitum sit passio, vel quasi passio, diffuse habet videri m,5. q. quodlib. Et multa dicit Occham, quae tantum habent veritatem ex solo hoc quod conceptus infinitatis sit tantum conceptus negativus, et non positivus.
Item Joannes Anglicus Bacon in. 1. d. 3. q. 3. dicit, quod aut loquimur de infinito secundum formale significatum ejus, quantum ad modum significandi famosum ; dicunt aliqui, quod cum ille modus significandi sit negativus, quod multa alia dicta de Deo faciunt conceptum perfectiorem. Aut loquimur de infinito, quantum ad modum concipiendi, scilicet evidenter, et evidenter si dicunt quod multa alia dicta de Deo faciunt conceptum perfectiorem, id est, evidentiorem, quia multa alia, scilicet quod est causa omnium et finis omnium, et hujusmodi, sunt evidentiora,quam quod est infinitum in perfectione. Aut loquimur de infinito, quantum ad praecisum ejus conceptum, et hoc dupliciter, aut de conceptu infiniti, comparando ipsum ad omnes alios conceptus simul aggregatos de Deo, aut comparando ipsum ad unum conceptum singularem. Primo modo, dicunt quod talis conceptus aggregatus est perfectior conceptu infiniti, quia talis conceptus aggregatus habet vim cognitionis definitive, quia explicat, et addit omnes differentias usque ad ultimas, sed conceptus infiniti nihil explicat, sed virtualiter continet, etc.
Item, quia talis conceptus sic aggregatus magis quietat appetitum, patet, quia intellectus concipiendo infinitum, multa alia appetit scire, sed non sic, quando concipit Deum sub tali conceptu sic aggregato. Si secundo modo loquimur, scilicet comparando conceptum infiniti ad unum conceptum singularem, dicit quod multi alii conceptus sunt perfectiores de Deo, quam conceptus entis infiniti, et probat quadruplici via. Sed quia hoc ultimum directe videtur contradicere conclusioni
Doctoris, recitabo argumenta quae sunt contra conclusionem Doctoris, et post solvam illa sustinendo positionem ejus.
Prima ratio stat in hoc, quia conceptus quo concipitur Deus sub ratione substantiae est perfectior illo, quo concipitur sub ratione infiniti, patet, quia substantia est perfectior omni accidente, et concipere Deum sub ratione infiniti, est concipere Deum sub ratione accidentali, quia infinitum,ut distinguitur contra substantiam, dicit quantitatem.
Item, ille conceptus est perfectior sub quo concipitur Deus in praedicato essentiali, quam ille sub quo concipitur, ut in aliqua proprietate ; sed conceptus substantiae est hujusmodi, quia dicitur praedicatum essentiale, et conceptus infinitatis dicit quodammodo proprietatem. Unde Anselmus Monolog. 15 . loquens de infinitate et accidentibus, et spiritu dicit : Istud ultimum, scilicet spiritus, solum videtur substantiam significare, caetera vero substantiae proprietates. Haec secunda via, scilicet de conceptu speciei probat intentum, quia prima via fuit de conceptu generis generalissimi, scilicet de substantia. Et hoc sic, quia conceptus quo Deus concipitur, ut prima Intelligentia est perfectior quam conceptus infiniti, patet, quia ut concipitur in ratione primae Intelligentiae,collocatur in perfectissimo genere viventium, patet, quia intelligere est perfectissimum vivere, 2. de Anima, text. comm. 26. et praesertim quando hoc sibi convenit per excessum super omnes Intelligentias. Sed ut concipitur sub ratione infiniti non sic concipitur, ut collocatur in perfectissime genere viventium, patet, quia ut concipitur sub ratione infiniti, adhuc restat dubium apud modum intelligendi naturalem, utrum sit substantia vel accidens.
Item, quia ut concipitur sub ratione Intelligentiae concipitur sub illa ratione, qua est summe beatificabilis, ut patet secundum intentionem Philosophi 10. Ethic.cap. 8. ergo ratio Intelligentiae est nobilissima quam naturaliter cognoscimus.
Tertio, principaliter arguit propositum ex via de conceptu individui vel quasi individui, et dicit sic : conceptus de Deo ut Deus, est perfectior et nobilior conceptu infiniti, quia Deus sub illa ratione est nobilius conceptibile naturaliter, secundum quam est objectum Theologiae nostrae naturalis. Sed hoc est sub absolutissima ratione Deitatis, et non sub ratione infiniti, quia plus quaeritur in Metaphysi ca sub ratione Deitatis quam infiniti, ut patet 12. Metaph. ubi Philosophus definit eum sub hoc nomine Deus. Ista sufr fidant pro nunc.
Respondetur ad rationes istius Doctoris, et primo praemitto aliqua. Primo, quod aliquod ens potest dupliciter considerari. Uno modo, ut concipitur sine gradu intrinseco. Alio modo, ut concipitur cum gradu intrinseco, sicut albedo potest concipi, ut haec albedo tantum, ut praecise includit entitatem specificam albedinis cum haecceitate ; alio modo potest concipi sub modo intrinseco, puta ut includit tot et tot gradus perfectionales consequentes naturam individui. Primo modo concipitur imperfecte, et secundo modo perfecte, ut patet a Doctore infra d. 8. q. 4. sic dico, quod ens primum sive substantia prima potest dupliciter considerari. Uno modo secundum suum esse specificum praecise, alio modo, ut includit infinitam perfectionem intensive, et sic conceptus, qui est de essentia, ut includit infinitatem erit perfectior illo conceptu, ut includit tantum entitatem specificam.
Sed hic esset bona difficultas, quia dici) Doctor in quaest, de subjecto Theologiae,
quod Deus sub ratione Deitatis est subjectum Theologiae^ non autem sub ratione infinitatis, et quod cognitio de subjecto est perfectissima, ut patet ibi. An ergo conceptus Deitatis in se sit perfectior conceptu infinitatis in se?
Posset dici primo sine assertione, et salvo semper meliori judicio, quod ipsa Deitas in suo esse specifico, quae formaliter et essentialiter est haec perfectissima entitas specifica, loquendo tantum de gradu specifico, ita quod gradus specificus Deitatis, ut suo modo prior infinitate, quae est gradus intrinsecus, est perfectissima entitas. Et si quaeratur, an talis gradus sit formaliter et quidditative infinitus ? Dieo, quod est talis entitas, cui nata est convenire infinitas, ut gradus intrinsecus, et est talis entitas quod ab ipsa suo modo, pullulant tam gradus intrinseci quam omnia attributa, et ut sic, forte non est inconveniens dicere conceptum Deitatis esse perfectiorem conceptu infinitatis,licet forte ly conceptus si posset dari, esset alterius rationis. Quidquid sit, hoc magis disputative dico, quam aliquid asserendo.
Dico secundo quod Deitas in suo esse specifico non posset distincte concipi sine gradu intrinseco, et posito quod possit concipi, tali gradu non concepto, non tamen potest concipi distincte infinitas, non concipiendo Deitatem cujus est, cum eodem conceptu concipiatur utrumque: non enim infinitas, ut est gradus intrinsecus Deitatis, potest distincte concipi alio conceptu a conceptu Deitatis, et sic difficultas supponit unum quod non admittitur, videlicet quod alius sit conceptus Deitatis, et alius sit conceptus infinitatis. Secundo principaliter praemitto, quod quando Doctor dicit, quod conceptus entis infiniti est perfectior, etc. loquitur tantum de conceptu complexo, et sensus est, quod inter omnes conceptus complexos, qui de Deo dicuntur, ut conceptus entis boni, entis veri et hujusmodi, conceptus entis infiniti est perfectissimus, et non intendit de conceptibus quidditativis et incomplexis, cujusmodi est conceptus substantiae, conceptus Intelligentiae, conceptus Deitatis, et hujusmodi, et sic ex ista responsione possunt solvi omnia argumenta Joannis Anglici.
Dico etiam, quod loquendo de conceptu infinitatis intensive, adhuc ille est perfectior, qui) possit haberi in nobis via naturali. Et cum dicit, quod conceptus substantiae est perfectior, negatur. Et cum dicitquod infinitas intensiva est accidentalis, hoc indiget probatione, cura sit gradus intrinsecus ipsius Dei, et gradus intrinsecus est essentialiter et realiter idem; nec aliquo modo distinguitur formaliter ab eo, cujus est gradus, loquendo de distinctione positive, nec dicit alium conceptum a conceptu cujus est, ut dixi supra. Et ultra dico,quod concipere Deum sub ratione substantiae in communi, est ipsum concipere imperfecte et confuse: sed concipere Deum sub ratione entis infiniti, est ipsum concipere perfecte, quia sub gradu perfectionis infinitae. Et similiter dico, quod perfectius est concipere Deum sub ratione entis infiniti intensive, quam ipsum concipere sub ratione Intelligentiae in communi, propter rationem superius factam.
Ad ultimum, quando dicit quod perfectius est Intelligere Deum, sub ratione Deitatis quam sub ratione infinitatis, dico primo quod Doctor loquitur tantum de conceptu, qui potest haberi via naturali ; modo via naturali non potest concipi Deus sub ratione Deitatis, ut patet, potest tamen concipi sub ratione entis infiniti, puta quod est aliquod ens infinitum. Diceretur etiam, quod res perfectius concipitur, quando concipitur sub gradu intrinseco, qui est perfectio intrinseca illius, quam quando praecise concipitur sine tali gradu. Dico etiam, quod concipere Deum sub ratione entis infiniti distincte, includit conceptum Deitatis in se vel saltem praesupponit. Sed quidquid sit, prima responsio est magis ad propositum, quia Doctor loquitur de conceptu, qui potest haberi a nobis via naturali, et sic patet solutio ad rationes contra Doctorem.
Potest etiam responderi ad illa argumenta, quae probant de conceptu aggregato, etc. patet enim quod conceptus entis infiniti (cum dicat infinitatem intensivam) est simpliciter perfectior conceptu aggregato, etiam ex mille conceptibus, cum nullus eorum, ut sic, dicat infinitatem intensivam, non enim conceptus entis boni, etiam summi boni, dicit perfectionem infinitam, ut patet. Et quando dicit quod ille conceptus aggregatus est magis appetibilis, hoc habet probare. Et quando dicit, quod cognoscens conceptum entis infiniti adhuc appetit alia; et si concedatur hoc, non sequitur quod sit conceptus imperfectior illo conceptu aggregato, ut patet, sed de hujusmodi appetibilitate alias dicetur, in dist. 49. quarti.
Ex supradictis apparet, quod novus expositor S.Thomae non bene intellexit Scotum, cum dicit sic in prima parte, q. 13. art. 12. Unde non videtur recte sensisse Scotus dicens quod simplicior et perfectior conceptus proprius Deo nobis possibilis sit conceptus hujus nominis, ens infinitum ; jam enim patet, quod conceptus Deitatis est simplicior, perfectior ac pri- or.Haec ille. Et non oportet hic multum insistere, cum responsio sit nota ex superius dictis, nec libenter circa talia frivola vagor.
(f) Ad argumenta principalia. Ad primum respondet Scotus quod quando dicit,
quod sicut se habent sensibilia ad sensum, ita phantasmata ad intellectum, etc. dicit quod ista comparatio debet intelligi quantum ad primam motionem intellectus ab, objecto; intellectum moveri ab objecto est aliquid recipere causatum ab objecto. Et tripliciter potest moveri. Primo recipiendo speciem intelligibilem, et haec est simpliciter prima motio in cognitione abstractiva. Nec debet intelligi quod immediate moveatur pro statu isto ab objecto, recipiendo ab illo speciem intelligibilem objecti vel contenti virtualiter, vel essen tialiter in eo, sed recipit illam a phantasmate objecti, quod phantasma supplet vicem objecti. Et quomodo dicatur objectum esse causam praecisam talis phan tasmatis ipsum repraesentantis, et simili ter quomodo dicatur causa praecisa speciei intelligibilis, et sui, et contentorum vir tualiter vel essentialiter, vide glossam quam feci super secundum dist. 3. q. 10. Dico tamen, quod si objectum esset in se praesens, posset causare speciem intelligibilem, saltem ut causa partialis in intellectu sibi proportionato, ita quod non requiretur aliquod phantasma medium, ut patet de lapide praesente intellectui separato ; de hoc vide Doctorem in. 2. dist. 3. quaest.ultima, et ibi vide singulares difficultates.
Sed ad propositum sufficiat, quod prima motio intellectus pro statu isto est recipere speciem intelligibilem ab aliquo phantasmate supplente vicem objecti, et quantum ad hoc est vera comparatio Philosophi, quod sicut sensibilia immediate causant speciem sensibilem in sensu, ita phantasmata immediate causant speciem intelligibilem in intellectu, differenter tamen, quia phantasmata tantum causant partialiter, et intellectus agens est alia causa partialis, ut patebit infra praesenti dist. quaest. 6. et penult.species vero sensibilis tantum causatur a sensibili, nulla pbtentia sensitiva concurrente, ut patet a Doctore inquodlib. Secundo intellectus,habita specie intelligibili, immediate movetur, recipiendo notitiam abstractivam a specie intelligibili, ut a partiali causa, et in hoc talis species supplet vicem objecti intelligibilis, et quod immediate sit a specie intelligibili, patebit a Doctore infra praesenti quaest. 6. et dist. 17. et in 2. d. 3. et in quodlib. Et quando dicitur, quod intellectus movetur ab objecto in cognitione abstractiva, sic debet intelligi, quod ideo dicitur moveri ab objecto, quia movetur a specie intelligibili, repraesentante objectum in ratione intelligibilis, et supplente vicem talis objecti; et quantum ad hoc non intelligitur comparatio Philosophi, quando dicit quod sicut se habent Sensibi lia ad semum, ita phantasmata ad inlellectum,quia phantasma nullo modo movet intellectum ad cognitionem alicujus objecti, ut infra patebit praesenti dist. quaest. 1. Tertio intellectus dicitur moveri percipiendo notitiam intuitivam ab objecto existente et in se praesente. Sed an possit recipere aliquam cognitionem intuitivam pro statu isto, hoc alias habet videri, praecipue in 4. dist. 45.
(g) Nunc expono litteram hujus responsionis. Cum dicit ibi : Sed non debet intelligi quantum ad omnem actum sequentem motionem primam, etc. haec littera potest habere multiplicem sensura. Primo, quia in phantasmate non tantum virtualiter continetur, ut in causa partiali species intelligibilis, puta albedinis, sed etiam species intelligibilis omnium superiorum; et intellectus agens, ut causa magis principalis causata prima specie intelligibili, immediate repraesentativa albedinis, in ratione objecti intelligibilis, potest abstrahere objecta superiora, supple causando species intelligibiles repraesentantes hujusmodi objecta ; et sic habita specie intelligibili, puta coloris vel qualitatis inclusae in albedine, talis species, puta qualitatis, potest immediate causare (partialiter tamen) notitiam qualitatis in se, ita quod intellectus tantum considerabit qualitatem, non considerando albedinem. Alius sensus potest esse, quod intellectus, habita cognitione albedinis, potest abstrahere omnia superiora, considerando illa in se, sic intelligendo,quod species intelligibilis albedinis, causata cognitione abstractiva albedinis, potest causare cognitionem cujuscumque superioris, et sic intellectus poterit stare in cognitione superioris in se, non stando in cognitione inferioris, et uterque sensus est verus, et ad propositum litterae. Sequitur : Et considerando illud sic abstractum, considerat commune sensibili et insensibili, puta si stet in consideratione transcendentis quod est commune sensibili et insensibili. Sequitur : Et potest considerare istud abstractum, et aliud abstractum cum quo fit proprium alteri, scilicet insensibili, potest enim considerare eus in se abstractum ab ente sensibili ; similiter potest considerare actualitatem in se abstractam ab actualitate sensibili, et similiter potest considerare primitatem in se abstractam a primilate sensibili, puta a primitate in numeris vel in figuris, et tunc conjungendo unum abstractum cum alio, facit unum proprium insensibili, attribuendo sibi, puta ens primum vel ens actualissimum.
. (h) Ad secundum. Doctor primo adducit expositionem Averrois, et non improbat illam in se, sed tantum improbat illam rationem expositionis. Dicit enim Averroes super illud, sicut se habet oculus noctuae, etc. quod hoc non dicit impossibilitatem, -sed difficultatem, id est, quod sicut oculo noctuae est difficile videre lumen Solis,
ita intellectui nostro est difficile videre vel cognoscere manifestissima naturae; et vult ipse Averroes quod intellectus noster possit cognoscere manifestissima naturae, licet cum difficultate, ut substantias separatas, quae dicuntur manifestissima naturae, cum sint maxime intelligibilia propter earum perfectam entitatem. Et assignat Averroes causam, quare substantiae separatae possunt a nobis cognosci, quia si nullo modo possint cognosci a nobis, tunc natura fecisset otiose illas substantias abstractas intelligibiles, et non possibiles intelligi ab intellectu nostro. Et dicit Doctor quod haec ratio non concludit, quia illud dicitur otiose fieri, quod non attingit finem propter quem fit; modo finis substantiae separatae non est quod intelligantur ab intellectu nostro, et ideo si non possunt intelligi ab intellectu nostro, non dicuntur otiosae in natura.
Secunda ratio est ibi : Tum quid non se-quitur, non sunt intelligibiles ab intellecta nostro, ergo a nullo? Possunt enim intelligi a seipsis et ideo est fallacia consequentis arguendo ab inferiori negative ad superius, sicut non sequitur, homo non currit, ergo animal,non currit,stat enim quod asinus currat, qui est animal, sic non sequitur, intellectus noster non intelligit substantias separatas; ergo nec alius intellectus.
(i) Ad tertium principale. Nota hanc responsionem. Dicit enim quod infinitum potentiale est ignotum, quia unumquodque est cognoscibile inquantum est in actu, sine actu quidditativo vel essentiali sive in actu existentiae, non infinitum in potentia, inquantum hujusmodi non est actu infinitum. Et addit Doctor quod infinitum secundum modum suae, infinitatis non potest ab aliquo intellectu cognosci ; quia ut sic, nullo modo cognosceret infinitum, patet, quia modus infinitatis est semper accipere alterum post alterum, et cognoscere alterum est semper cognoscere finitum, puta si imaginetur quantita tem infinitam, illa non potest intelligi, ut infinita secundum modum suae infinitatis quia cum infinitum sit, cujus quantitatem accipientibus semper restat aliquid accipere, accepta quacumque parte quantitatis illa est finita; cognoscere ergo primo unam partem, et post illam aliam, et sic in infinitum, semper est cognoscere quantitatem finitam. Et addit, quod bene intellectus i nfini tusp otesttotum infinitum simul intelligere, ita quod simul, et uno actu intelligit infinitas partes, ut supra exposui d.2. q. 1. sed non potest intelligere tale infinitum secundum modum suae infinitatis, ut patuit supra, nec etiam potest inte lligere infinitum successive, ita ut unam partem post aliam partem, cum hoc sit imperfectionis et limitationis ipsius intellectus.
(k) Et cum arguitur, de 2. Metaph. Ultra enim sic arguitur, infinita non contingit cognoscere, ergo nec infinitum. Antecedens patet 2. Metaph. text. com. 11. Nam, inquit, quae sic sunt infinita, supple in multitudine, quomodo contingit intelligere, hoc idem text. c. 8. Sed si, inquit, infinitae essent pluralitate species causarum, non esset ita cognoscere, tunc enim scire putamus cum causas ipsas noverimus; infinitum vero secundum adiectionem non est ex parte scire infinito tempore : haec ibi. Probatur consequentia, quia eadem videtur esse proportio intellectus ad infinitum et infinita, quia aequalis excessus, quia utrobique infinitas.
Respondet Doctor negando consequentiam, quia si cognosceret infinita, esset virtutis infinitae, et hoc si simul actu cognosceret infinita, et ultra quod aeque perfecte simul cognosceret infinita, sicut quodlibet seorsum, aliter non sequitur, ut supra patuit dist. 2. quaest. 1. vide ibi. Sed non sequitur nec intellectum esse infinitum intensive, nec notitiam esse infinitam, si est alicujus objecti infiniti sub ratione infinitatis, patet de frui ; si vero comprebenderet objectum, et hoc active causando cognitionem apprehensivam, tunc esset infinitus, patet, quia cognitio comprehensiva adaequatur objecto sic cognito, id est, quod tanta sit cognitio intensive, quantum objectum natum est cognosci ; et quia objectum infinitum natum est cognosci, cognitione infinita, ideo Causans talem esse partialiter erit infinitum, et similiter talis cognitio comprehensiva erit infinita intensive, et talis non potest haberi nec via naturali, nec supernaturali.
(1) Ad argumenta pro prima opinione. Ista responsio stat in hoc, nam quando abstraho hominem a Francisco et a Joanne, abstraho ipsum hominem, ut prius omni singularitate, et ut indifferens ad omnem singularitatem hominis, et ut contrahibilem ad singularitatem per aliquid posterius ipso, puta per haecceitatem, ad quam est in potentia. Sed quando abstraho a Deo, non potest abstrahi aliquid prius, quod sit in potentia ad illud, ut supra exposui dist. 2. quaest. 1. quia natura divina est ex se haec, et quidquid est in Deo est ex se hoc ; non abstrahitur ergo aliquid in re, quod sit in potentia ad determinari, sicut in creaturis, sed sic abstrahitur, quod possum considerare singulare in communi, et ut hoc tantum. In primo casu est abstractio alicujus prioris natura a posteriori, ad quod est in potentia. In secundo casu est tantum abstractio posterioris a priori.