IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) De secundo multa videntur hic impossibilia, etc. Rationes dubitandi circa veritatem mysterii, quas hic movet, resolvit in sequentibus ; quibus proinde supersedendo in hoc articulo, qui est primus hujus quaestionis, supposita conclusione fidei, quam ex Scriptura probat, et ex Patribus atque definitione Ecclesiae nota; duo tantum resolvit, nempe illud quod per formaliter corpus Christi est praesens speciebus ; et secundum est, corpus idem quantum est sub speciebus sine modo quanlitativo.
Quantum ad primum est sententia D. Thomae in hac dist. quaest. 1. et 3. part, quaest. 75. art. et 4. quam defendunt plures ejus discipuli, corpus Christi fieri hic, non per aliquam sui mutationem, sed per conversionem alterius in ipsum, ut si aer convertatur in ignem, ignis genitus est in loco ubi fuit aer, ejusque materia. Ita in proposito, corpus Christi sub speciebus per conversionem substantiae panis in ipsum corpus, et mutationem materiae conversae, non autem termini ad quem.
Hanc sententiam quinque rationibus impugnat Doctor, quas breviter subjungo : Prima est ex principiis communibus sibi, et D. Thomae, nempe transubstantiationem dicere mutationem substantialem ; quomodo autem dicat talem mutationem, infra declarabitur dist. sequent. per nullam autem mutationem habetur per se illud, quod est posterius suo primo termino; terminus autem per se hujus conversionis est corpus Christi, in quo neque includitur praesentia sacramentalis, neque est ipsi connaturalis, sed supernaturalis ; terminus a quo similiter est substantia panis, quae non importat talem praesentiam ; ergo salvatur transubstantiatio, quantum ad omne per se, quod est de conceptu ejus formali, qui est ordo inter utrumque terminum, sine eo quod habeatur conceptus praesentiae sacramentalis et definitivae Christi sub speciebus; haec est substantia rationis Doctoris, quam duobus modis format, ut patet in littera.
Secunda ratio, quod Deus posset facere corpus Christi praesens speciebus sine desitione substantiae panis, praesentia scilicet definitiva eadem, quam nunc habet; sed in eo casu nulla esset conversio substantialis, aut transubstantialis, ergo ex praeciso conceptu transubstantiationis, quae est conversio substantialis tantum, non habetur talis praesentia, quia terminus ejusdem rationis non potest esse per se terminus diversarum mutationum. Si dicas nunc esse terminum substantialis i conversionis panis in corpus: contra replicat Doctor, quia Deus primum potest facere corpus praesens dicto modo definitive et indivisibiliter, ita ut esset in toto, et in qualibet parte totius, et postea convertere in ipsam substantiam panis; quo casu jam esset conversio substantialis, sine eo quod per eam haberetur praesentia illa definitiva corporis, quam supponeret.
Tertia ratio est, quia petendo exemplum ex aliis conversionibus, magis conversum acquirit conditiones termini in quem convertitur, quam e contra, ut patet in nutrimento ; ergo ex conversione panis in corpus praeexistens magis natus est transire in corpus Christi secundum modum naturalem existendi, quem habet in caelo, quam e contra corpus acquirere praesentiam, quam habuit panis sub specie, vel ei aequivalentem: ergo non ex vi conversionis panis in ipsum praecise acquirit praesentiam sub specie.
Quarta ratio, posset Deus convertere panem in corpus Christi, secundum modum naturalem existendi, tunc corpus non acquireret praesentiam sub specie panis. Si negaveris minorem; contra (quidquid sit de veritate rei, de qua infra dist. sequenti) saltem potest convertere in corpus, ita ut hoc non sit praesens definitive ut nunc, sed tantum circumscriptive ; ergo separabilis est praesentia definitiva a conversione substantiali, ac proinde nequit praecise per eam haberi.
Quinta ratio est, ex conversione substantiae quantae simul cum sua quantitate in substantiam quantam corporis, quo casu non posset corpus acquirere praesentiam, quae alias fuit panis, quia major debetur corpori. De utraque hac ultima ratione est controversia, secundum diversos modos, quos aliqui statu unt conversionis unius in aliud, manente aliquo communi utrique termino: hoc infra tractabimus. Sed ad propositum illud commune potest esse aliquid aliud diversum a praesentia et quantitate, salva vera conversione substantiali terminorum, et etiam quantitativa, nempe vel esse, vel aliquod accidens, quod non esset ratio essendi in loco, aut acquirendi novam praesentiam.
Conclusio ergo est : Non haberi formalem praesentiam ex ratione conversionis substantialis, ut sic, id est, in genere, neque causam ejusdem praesentiae.
Respondet Sotus dist. 9. quaest. 9. art. 2. magis Scotum impugnare Concilium Lateranense, quam D. Thomam, quia D. Thomas sumpsit rationem illam praesentiae sacramentalis ex transubstantiatione, sicut et Concilium sumit, non assignans aliam causam, cui subscribit Florentinum.
Sed haec responsio non valet, quia Theologi omnes et D. Thomas non dubitant, quin transubstantiatio, prout sumitur de facto a Concilio, inferat praesentiam sacramentalem Christi, quia sic sumpta est actio commensurata formae verborum, inquantum significat practice, et demonstrat de rigore sermonis, corpus Christi praesens sub speciebus. Sed per transubstantiationem sic sumptam solum habetur factum, et quidquid fides docet, non tamen probatur possibilitas, aut tollitur impossibilitas per aliquam causam diversam ab ipso mysterio, neque redditur ratio rei prout conantur omnes Theologi ostendere sine nugatione, probando idem per idem. D. Thomas autem longe recedit ab illa intelligentia, quia praesentiam Christi sub speciebus conatur probare esse sine mutatione aliqua in corpore Christi, et cum sola mutatione panis in ipsum, quod nulla ratione habetur ex transubstantiatione in genere, neque haberi potest. Deinde D. Thomas contendit probare praesentiam corporis sacramentalem non ex ratione peculiari conversionis substantialis, ut est in hoc mysterio, sed ex ratione generica conversionis substantialis, adducens exemplum et probationem ex conversione substantiali naturali unius in aliud, ut patet ex littera ejus. Quam rationem optime impugnat Doctor in praedictis rationibus, nam supposita mysterii veritate, debet Theologus ostendere illud non repugnare et solvere argumenta, quae ex ratione naturali, aut aliis principiis petuntur in contrarium.
Ex his etiam evacuantur solutiones Cajetani dicentis D. Thomam non loqui de conversione absolute, sed de conversione sacramentali, contra quam non concludunt argumenta adducta, sed contra conversionem absolute sumptam. Contra, loquendo de transubstantiatione praecise, quae est conversio substantialis, non infert praesentiam corporis Christi necessario sub speciebus panis, talem qualem docet Ecclesia: mutatio enim substantiae in substantiam potest stare sine eo, quod detur praesentia in toto et in qualibet parte specierum, atque adeo magis connaturale esset termino retinere modum naturalem essendi sub speciebus panis, quam supernaturalem acquirere, tam ex parte termini a quo quam ex parte termini ad quem, quia modus circumscriptivus est connaturalis modus essendi utriusque ; posset ergo ordo inter utrumque terminum salvari absque praesentia sacramentali et supernaturali, quae nunc est: ratio ergo deficit in probatione.
Deinde, ut bene Doctor, posset stare conversio substantialis absque successione terminorum quoad praesentiam, quod admittit etiam Cajetanus. Tertio, Ecclesia non ex vi conversionis substantialis probat mysterium, sed ex veritate formae probat intervenire conversionem quae nunc est, quia nisi corpus Christi fieret praesens sub speciebus, non recte, aut vere forma demonstraret praesentiam ejus sub speciebus ; conversionem ergo panis in corpus praesens sub speciebus probat Ecclesia et Patres ex veritate formae, non autem praesentiam ex conversione substantiali praecise. Supersedeo responsionibus ejus in specie ad singulas rationes Doctoris, quia eas admittit in suo rigore, et recurrit ad conversionem, non quae possibilis est fieri, et staret sine praesentia, sed ad eam, quae nunc est, et quae habet hanc praesentiam concomitantem ; hoc enim admittit Doctor, sed inde non ostenditur intentum per aliquid, quod sit major declaratio mysterii, quam ut per fidem solam proponitur.