Utrum persona dicatur univoce de deo et creaturis.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod persona univoce dicatur de deo et creaturis. Quantumcumque enim aliqua differant, univoce convenire possunt in negatione aliqua; sicut hoc quod est non esse lapidem, univoce convenit deo et homini.
Sed ratio personae consistit in negatione; est enim individua substantia. Ergo videtur quod univoce deo, et creaturis conveniat.
Praeterea, quidquid praedicatur de aliquibus secundum unum nomen et unam rationem, univoce eis convenit. Sed nomen personae et definitio assignata convenit deo et creaturis, ut patet per boetium. Ergo videtur quod univoce dicatur.
Item, si non dicitur univoce, aut dicitur aequivoce aut analogice. Sed non aequivoce, quia omnia quae in definitione ponuntur, non aequivoce dicuntur de deo et creaturis, ut ex dictis patet, art. Praeced., nec etiam analogice, quia nihil analogice dictum de deo et creaturis, per prius est in creatura quam in deo; sicut hoc nomen persona, quod a creaturis translatum est ad divina.
Ergo persona univoce dicitur de deo et creaturis.
Contra, quaecumque non conveniunt in uno genere generalissimo, non potest de eis aliquid univoce dici. Sed deus, cum non sit in genere, non convenit cum creatura in genere, nec in specie, nec in accidente, cum subjectum esse non possit, ut boetius probat, et sic de aliis. Ergo nec persona nec aliquid de deo univoce et creaturis dicitur.
Praeterea, persona significat distinctum in natura aliqua. Sed non est eadem ratio distinctionis in divinis, Angelis et hominibus; quia in divinis est distinctio per solas relationes originis, in Angelis per proprietates absolutas, in hominibus utroque modo, ut dicit Richardus.
Ergo persona aequivoce dicitur de his.
Respondeo dicendum, quod persona dicitur de deo et creaturis, non univoce nec aequivoce, sed secundum analogiam; et quantum ad rem significatam per prius est in deo quam in creaturis, sed quantum ad modum significandi est e converso, sicut est etiam de omnibus aliis nominibus quae de deo et creaturis analogice dicuntur.
Ad primum igitur dicendum, quod individuum, quamvis secundum rationem nominis importet negationem quamdam, tamen talis negatio fundatur super aliquam rem, scilicet super distinctionem alicujus principii distinguentis, in quo non univocatur deus et creatura. Et praeterea in definitione personae non tantum ponitur hoc nomen, individuum, sed etiam substantia, et quaedam alia quae deo et creaturis univoce convenire non possunt: nisi forte diceretur, quod persona est nomen accidentis, scilicet intentionis, et non nomen rei, et quod substantia ponitur in definitione personae sicut subjectum in definitione accidentis, ut cum dicitur: simum est nasus curvus. Sed hoc est contra intentionem boetii, qui venatur differentiam personae per divisionem substantiae.
Ad secundum dicendum, quod, secundum philosophum, quorumdam rationes nihil prohibet non univocas esse: unde sicut nomen personae non univoce dicitur de deo et creaturis, sed analogice, ita etiam et definitio.
Ad tertium dicendum, quod hoc nomen persona quantum ad rem significatam, prius et verius est in deo quam in creaturis, unde est in illis analogice; sed quantum ad modum significandi et impositionem nominis familiarius convenit creaturis.
Quartum concedimus.
Ad quintum dicendum, quod ratio personae importat distinctionem in communi; unde abstrahitur a quolibet modo distinctionis; et ideo potest esse una ratio analogice in his quae diversimode distinguuntur.