CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ad secundam quaestionem, quae est de primo cognito, praemittens triplicem ordinem cognoscibilium, et triplicem distinctionem cognitionis ; item quid sit conceptus simplex et simpliciter simplex ; item quid sit confuse cognoscere et confusum cognoscere ; dicit, primum cognitum cognitione actuali confusa esse speciem specialissimam. Primo, quia causa naturalis impedita primo producit perfectissimum quod potest, et conceptus speciei est talis, quia non potest cognosci singulare. Secundo, alias Metaphysica non esset ultima ordine doctrinae. Tertio, quia oporteret ponere magnum tempus, antequam intelligi posset species ultima, donec scilicet omnia communiora prius intelligerentur.
Ad secundam (m) quaestionem dico, quod triplex est ordo intelligibilium in proposito. Unus est ordo originis vel secundum generationem ; alius est ordo perfectionis: tertius est ordo adaequationis vel causalitatis praecise. De duobus primis primitatibus habetur 9. Metaph. com. 7. Quae sunt priora secundum generationem, sunt posteriora, secundum substantiam ; de tertia autem primitate habeturprimo Posteriorum, in definitione universalis, quia primo dicit ibi praecisionem et adaequationem.
Loquendo (n) igitur de primo ordine, scilicet originis, videndum est primo de cognitione actuali: secundo de cognitione habituali: tertio de virtuali.
Quantum ad primum praemitto duo, quorum primum est, quod alius est conceptus simpliciter simplex, et alius est conceptus simplex, qui non est simpliciter simplex. Conceptum simpliciter simplicem voco, qui non est resolubilis in plures conceptus, ut conceptus entis vel ultimae differentiae. Conceptus simplex, sed non tamen simpliciter simplex, est quicumque potest concipi ab intellectu actu simplicis intelligentiae, licet possit resolvi in plures conceptus seorsum conceptibiles, sicut est conceptus definiti, vel speciei.
Secundo praemitto, quod aliud est confuse intelligere, et aliud confusum intelligere. Confusum enim idem est quod indistinctum, et sicut est duplex indistinguibilitas ad propositum, scilicet totius essentialis in partes essentiales, et totius universalis in partes subjectivas, ita est duplex distinctio duplicis totius praedicti ad suas partes: confusum igitur intelligitur, quando intelligitur aliquid indistinctum altero praedictorum modorum. Sed confuse dicitur aliquid concipi, quando concipitur sicut exprimitur per nomen: distincte vero quando concipitur, sicut exprimitur per definitionem.
His praeintellectis (o) primo pono ordinem originis in cognitione eorum actuali, quae concipiuntur confuse, et quoad hoc dico, quod primum actualiter cognitum confuse est species specialissima, cujus singulare efficacius et fortius primo movet sensum, sive sib audibile, sive visibile, sive tangibile, et hoc (p) supposito quod singulare non possit intelligi sub propria ratione, de quo alias. Loquor enim modo de illis, quae certum est posse intelligi secundum omnem opinionem.
Quodcumque enim individuum fortius movet sensum, ejus species primo cogni-ta est cognitione confusa, et hoc supposito, quod singulare sit in debita proportione praesens sensui. Unde si ponas aliquem casum, in quo sensus non primo sentit naturam specificam, ibi non statim patet si est rubeus vel viridis color, et per consequens intellectus per illam sensationem non statim apprehendet natu ram specificam propter indebitam proportionem singularis ad sensum,nel propter imperfectionem virtutis, quam exce dit haec visibilitas naturae talis ut naturae, vel propter defectum in medio luminis, vel propter nimiam distantiam.
Per hoc patet ad hanc instantiam : duo oculi in eadem distantia ad rubeum,unus statim percipit ruborem, alius confuse: igitur in proportione debita non statim sentitur natura specifica. Respondeo, debita uni non est debita alteri, propter improportionem in illo passo.
Contra, si us jue ad A gignit speciem ruboris, et ultra A speciem coloris vel confuse repraesentantem, sint isti oculi ultra A, neuter videbit ruborem distincte.
Respondeo, quidquid sit de medio, sive ubique species propria, sive tdtra aliquam distantiam species confusa, saltem in ocudo minus disposito, caeteris parir bus, confusior, saltem ultra determina iam distantiam, non possit sub propria ratione intelligi, de quo alias; loquor enim modo de illis, quae certum est posse intelligi secundum communem opinionem, et probo conclusionem propositam sic.
Causa naturalis (q) agit ad effectum suum secundum ultimum potentiae suae, quando non est impedita: igitur ad effectum perfectissimum, quem primo potest producere, primo agit. Omnia autem concurrentia ad istum actum primum intellectus, sunt causae mere naturales, quia praecedunt omnem actum voluntatis, et non sunt impeditae ut patet:
ergo primo producunt perfectissimum conceptum in quem possunt, ille autem non est nisi conceptus speciei specialissimae. Si enim aliquis alius esset, puta conceptus alicujus communioris, ille esset perfectissimus in quem ista possent: et cum conceptus illius communioris, sit imperfectior conceptu speciei specialissimae, sicut pars est imperfectior toto, sequeretur quod illa non possent in conceptum illius speciei, et ita nunquam causarent conceptum illum.
Secundo sic, quia secundum Avicennam 1. Met. cap. 3. Metaphysica est ultima in ordine doctrinae; ergo principia omnium aliarum scientiarum possunt concipi, et termini illarum ante principia Metaphysicae. Sed hoc non esset, si oporteret primo concipi actualiter conceptus communiores quam conceptus specierum specialissimarum, tunc enim. oporteret ens et hujusmodi primo concipi, et ita magis sequitur Metaphysicam esse primam in ordine doctrinae; ergo, etc.
Tertio, quia si oporteret praeconcipere conceptus universaliores ante conceptum talis speciei, tunc supposito casu de singulari actualiter movente sensum, et intellectu existente soluto. oporteret ponere magnum tempus antequam conciperetur species illius singularis primo sensati,quia prius oporteret intelligere omnia praedicata communia dicta in quid de illa specie secundum ordinem.
Ex hoc apparet causa, quare ini tellectus intelligit prius unum intelligibile quam aliud, licet species plurium sint ibi praesentes. Hoc enim non est a voluntate, cum tunc non habeat intellectus actum intelligendi, sed hujus causa est, quia singulare unius fortius movet, quam singulare alterius. Hoc dictum est de cognitione confusa.