IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
In mutatione locali regulariter esse octo terminos, et quatuor mutationes. Si tamen corpus motum aliud non expelleret, tantum essent duae mutationes, et si ipsum non dependeret suum ubi, tantum esset una mutatio. Ostendit non posse corpus Christi poni hic praesens, sine omni mutatione,saltem ad respectum realem extrinsecum praesentiae, quae reducitur ad genus ubi.
Quantum (c) ergo ad istum articulum, non videtur necessarium fugiendum esse ad conversionem panis in corpus Christi, praecipue cum a principio ex quo res hujus Sacramenti fuit credita, fuit semper creditum, quod Christi corpus non mutatur de loco suo in coelo, ut sit hic; et tamen non fuit in principio ita manifeste creditum de ista conversione, ut dicetur d. 11.
Dico ergo ad hoc, praemittendo quaedam, scilicet quod quando corpus movetur de loco ad locum, et expellitur aliud corpus, communiter sunt ibi quatuor motus vel mutationes, et octo termini ; duae scilicet in corpore expellente, et duae in expellendo. Nam corpus expellens movetur ab ubi suo ad privationem ejus: et illa mutatio, quae est inter terminum a quo positivum, et terminum ad quem privativum, potest dici deperditio prioris ubi; idem etiam corpus a carentia secundi ubi, movetur ad illud ubi secundum, et ita a privatione ut a termino a quo, ad ubi ut ad terminum ad quem, et illa potest dici acquisitiva ubi. Consimiliter sunt duae mutationes, et quatuor termini circa corpus quod expellitur, cum primum corpus intrat locum ejus.
Si autem moveretur aliquod corpus, et non expelleret aliud corpus de loco suo, jam non essent ibi nisi duae mutationes, et ambae in ipso corpore moto, una scilicet deperditiva prioris ubi, et alia acquisitiva novi ubi. Si vero corpus non recedens a priori ubi, fieret in novo ubi, ibi esset tantum una mutatio, scilicet a privatione novi ubi, ad illud novum ubi, et haec acquisitiva ; et nulla ibi esset deperditiva, quia non esset a priori ubi ad ejus carentiam, quia prius ubi non deperditur ex hypothesi, licet illud corpus ponatur in ubi novo. Sed si nulla istarum mutationum ponatur, omnino non est intelligibile, quod corpus sit ubi non fuit prius. Nam impossibile est qualitercumque aliquid esse hic realiter, quod prius non fuit hic realiter, quin sit aliqua mutatio realis, vel in isto, vel in illo cui est praesens realiter; nam nullo modo est transitus a contradictorio in contradictorium, quantum ad aliquod praedicatum reale, quin sit aliqua mutatio realis, quia si nihil mutatur realiter, non est ratio quare haec pars contradictionis est magis vera nunc quam prius, nec quare prius alia magis vera quam ista, et sic tam nunc quam prius, vel ambo sunt simul vera, vel ambo simul falsa.
Ad propositum, mutationem deperditivam illius ubi de caelo nullus ponit in corpore Christi, secundum Augustinum supra adductum : Donec finiatur soeculum, sursum est Do minus ; et hoc intelligendo regulariter, nisi placeret sibi ex aliqua gratia speciali localiter descendere, quod non ponitur fieri propter veritatem Eucharistiae. Oportet tamen ponere ad salvandum realem praesentiam corporis Christi hic, quod in ipso sit aliqua praesentia ad speciem panis, quae prius non fuit, alioquin non magis esset nunc praesens hic quam prius. Illa enim mutatio, quae est circa species, scilicet ciuod urins p.ranf.
in subjecto, nunc autem sunt in subjecto, nihil facit ad hoc quod corpus Christi de non praesente istis, fiat realiter praesens istis, ut supra probatum est, quia illa habet alios terminos per se ab illa, qua non praesens fit praesens: ergo necesse est ponere aliquam mutationem in corpore Christi acquisitivam illius praesentiae novae.
Quae tamen non potest dici propria mutatio localis propter duo ; tum quia eam non concomitatur aliqua deperditiva prioris ubi, sicut communiter est in motu locali, quia ibi terminum positivum a quo, et terminum positivum ad quem concomitantur duae privationes, eo modo quo Philosophus dicit 5. Physic. quod motus st a subjecto in subjectum ; tum etiam, quia hic proprie terminus istius mutationis non est ubi, quia in termino mutationis hujusmodi corpus Christi non habet hic proprie ubi; sed terminus est quaedam praesentia simplex ipsi speciei, vera tamen et realis; terminus autem mutationis localis proprie acceptae est ipsum ubi.
Et si quaeras, ad quod genus pertinet haec mutatio, et terminus istius mutationis ? Dico, si Angelus ponitur de novo praesens alicui corpori, dicitur quidem esse in loco definitive, eo modo quo sibi potest convenire esse in loco ; et sic dicitur mutari. licet illa mutatio multum distet a vera mutatione secundum ubi. Adhuc autem quantum ad aliquas conditiones, praesentia corporis Christi speciei magis recedit a vera ratione ubi, quia nullo modo per istam praesentiam determinatur sic ad unum ubi, quod sibi repugnet aliud. Sed Angelus per unum ubi sic determinatur ad illud, ut sibi repugnet aliud.
Et si habeas pro inconvenienti aliquam mutationem qualemcumque in corpore Christi realiter esse, dico quod necesse est ponere saltem aliquem respectum extrinsecus advenientem, qui scilicet non necessario sequatur fundamentum et terminum posita in actu, quia omnis respectus sic consequens necessario est intrinsecus adveniens, ut ostensum est in quaest. 2. de charactere, contra primam opinionem: ergo respectus potest advenire extrinsecus de novo, sine alio quocumque novo, vel in fundamento vel in termino. Sic ergo non est inconveniens corpus Christi esse de novo praesens alicui non habenti novam formam absolutam, nec novum respectum respectu ejus, vel si habet hujusmodi novum respectum, pari ratione, et corpus Christi habebit novum respectum ejus, quia si species sunt de novo praesentes corpori Christi, et corpus est de novo praesens eis (etsi enim continentia non sit relatio realis mutua, tamen praesentia est relatio mutua), non erit tunc inconveniens dare in corpore Christi talem mutationem ad respectum extrinsecus advenientem.
Et si objicias, ad respectum non est mutatio, solutum est in quaestione de charactere. Et si omnino arguas, ille respectus extrinsecus adveniens, qui dicitur praesentia simplex, ad quod genus pertinet ? Potest dici, quod magis proprie reducitur ad genus ubi, inter omnia genera respectuum extrinsecus advenientium, quia in pluribus cum illo respectu convenit ; et si forte non sit proprie in genere, sequitur quod decem genera non sufficienter evacuarent totum ens. Quod non est inconveniens, eo modo quo Philosophi loquuntur de rationibus eorum, quia non repugnat sub ente invenire aliquem respectum, puta Angeli ad lapidem, qui non habet aliquam rationem respectus in genere, ut ipsi loquuntur ; non tamen sequitur ex hoc plura genera esse quam decem, sed quod rationes eorum, vel ratio alicujus eorum non assignatur sub ratione communi, sicut posset assignari.