CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Secunda conclusio Scoti, cognitione actuali distincta, quo aliqua sunt superiora, eo prius cognita, et quo inferiora seu minas commune, eo posterius. Primo, quia cognitio distincta habetur per definitionem, quae inquiritur per divisionem, incipiendo ab ente usque ad conceptum definiti, et in divisione prius occurrunt conceptus communiores. Secundo,quia Metaphysica est prima secundum ordinem distincte sciendi, licet sit ultima in ordine sciendi confuse, ut dictum est, sed agitprius de abstractis et communibus quam aliae scientiae ; ergo,comparando tamen unum ordinem cum alio, primum in ordine confuse cognoscendi est simpliciter primum.
Secundo dico de cognitione actuali distincte conceptorum, et dico quod est e converso, quia primum sic conceptum est communissimum, et quae sunt propinquiora sibi, sunt priora, et quae sunt remotiora, posteriora sunt. Hoc (r) sic probo, quia ex secundo praemisso, nihil concipitur distincte, nisi quando concipiuntur omnia quae includuntur in ratione ejus essentiali: ens includitur quidditative in omnibus conceptibus quidditativis inferioribus ; ergo nullus conceptus inferior distincte concipitur nisi concepto ente. Ens autem non potest concipi nisi distincte, quia habet conceptum simpliciter simplicem: ergo potest concipi distincte sine aliis, et alii non sine eo distincte concepto; ergo ens est primus conceptus distincte conceptibilis. Ex hoc sequitur, quod ea quae sunt ibi propinquiora sunt priora, quia cognoscere distincte habetur per de-finitionem,quae inquiritur per viam divisionis, incipiendo ab ente usque ad conceptum definiti. In divisione autem prius occurrunt conceptus communiores, deinde genera et differentiae, in quibus concipitur distincte conceptus inferior.
Secundo (s) probo idem, quia Metaphysica secundum Avicennam, ubi prius est prima secundum ordinem sciendi distincte, quia ipsa habet certificare principia aliarum scientiarum; ergo ejus cognoscibilia sunt prima distincte cognoscibilia. Nec in hoc (t) contradicit sibi Avicenna, qui ponit eam in ordine doctrinae ultimam, et primam in sciendo distincte, quia sicut patuit ex quaestione illa de propositione per se nota, principia aliarum scientiarum sunt per se nota ex conceptu confuso terminorum. Sed ex Metaphysica scita, postea est possibilitas inquirendi quidditatem terminorum distincte; et hoc modo termini scientiarum specialium non concipiuntur, nec principia earum intelliguntur ante Metaphysicam, sic enim multa possunt patere Metaphysico Geometrae, quae non erant nota prius Geometrae ex conceptu confuso. Exemplum, Geometer inquantum Geometer, non utitur pro principiis per se notis, nisi illis quae statim sunt evidentia ex confuso conceptu terminorum, qualis occurrit primo ex sensibilibus, puta linea est longitudo, etc. non curans ad quod genus pertineat linea, puta utrum sit substantia vel quantitas. Sed modo cognita Geometria et aliis scientiis specialibus, sequitur Metaphysica de conceptibus communibus, ex quibus potest fieri reditio per viam divisionis, ad inquirendum quidditates terminorum in scientiis specialibus, et tunc ex illis quidditatibus sic cognitis, distinctius cognoscuntur principia specialium scientiarum quam prius cognoscebantur. Cognoscuntur etiam multa principia, quae non erant prius nota ex terminis confuse cognitis. Et hoc modo patet quomodo Metaphysica est prima, et quomodo non prima.
Sed comparando (u) totum ordinem confuse concipiendi, ad totum, ordinem distincte concipiendi, quis prior est? Dico, quod totus ordo confuse concipiendi prior est, et ideo primum in illo ordine est simpliciter primum, et hoc probatur ex auctoritate praedicta Avicennae, ex ordine Metaphysicae ad alias scientias speciales.
Contra istud objicitur (x), quia primo Physicorum, dicitur quod confusa, id est, magis universalia sunt prius nota nobis. Quod probat, quia pueri primo appellant omnes homines patres, et omnes feminas matres, postea discernunt unumquodque; ergo prius cognoscunt patrem sub ratione hominis quam sub ratione hujus hominis, hoc est actualiter concipi conceptus priores seu communiores.
Hoc idem probat Avicenna de eo quod videtur a remotis, quia prius cognoscitur aliquid sub ratione corporis quam animalis, et prius sub ratione animalis quam hominis, et prius hominis quam hujus hominis.
Hoc etiam videtur, quia in arguendo, via compositiva est ante resolutivam ; ergo ita est in intelligibilibus simplicibus.
Ad primum dico, quod sicut est duplex confusum, scilicet totum universale et totum essentiale, ita utrumque in suo ordine est primum ; sed simpliciter primum est illud, quod est primum in ordine confuse cognoscendi, quia processus naturalis ab imperfecto ad perfectum est per medium. Confuse autem cognoscere est quasi medium inter ignorare et distincte cognoscere, et ideo confuse cognoscere est ante quodcumque distincte intelligere. Et quod dicit de puero, concedo quod species praeintelligitur inter singulare, quia dixi quod species est primum intelligibile, sed ratio non concludit de genere, sed de specie. Prius enim naturaliter actualiter concipitur albedo quam color in ordine cognitionis confusae, quia color sub ratione coloris non cognoscitur nisi sub majori abstractione albedinis ab hac albedine et illa. Abstractio autem major est difficilior, quia est a minus similibus.
Ad Avicennam dico (y), quod quando objectum non est debite approximatum, non movet ad cognoscendum se sub perfectissima ratione, sed sub alia imperfecta, et tunc intellectus sequens sensum talis objecti, oportet quod sit talis objecti universalis, cujus sensus erat sub ratione singularis. Sed quando objectum est in debita proportione, ut possit movere sensum sub ratione sua propria et perfecta, tunc intellectus sequens sensum talem habet notitiam talis naturae, prius sub ratione specifica confuse quam sub ratione generis confuse, non quod ratio realis imperfectior, a qua sumitur genus, sit ratio movendi quando plus distat, et perfectior a qua sumitur differentia sit ratio movendi quando minus distat, imo ratio activa efficacior est ratio agendi a distantiore; sed forma specifica est imperfectior ratio assimilandi a magna distantia, et est ratio perfectior assimilandi a magna distantia, et est ratio perfectior assimilandi a magna distantia proportionata: igitur color nullam sui gignit speciem ; non sequitur, sed tantum non hic, sed tunc haec albedo vel haec nigredo.
Ad tertium dico (z), quod utrobique proceditur ab includente ad inclusum, ita in simplicibus sicut in complexis; sed in simplicibus includens est inferius, in complexis vero includens est principium respectu conclusionis.