In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Quantum ergo ad istum articulum, etc. Hic resolvit, quod est primario intentum, nempe mysterium hoc non involvere aliquam impossibilitatem ex natura rei, potest nempe divina Omnipotentia quidquid non implicat ; radix enim possibilitatis aut impossibilitatis primum ab intrinseco et formaliter sumitur ex natura termini, ut ipse bene probat in 1. dist. 43. quaest. iwmV. ca; licet autem virtute creata nequeat dari praesentia sacramentalis, aut circumscriptiva etiam nova, sine deperditione prioris loci. Sacramentalis autem nullo modo virtute creaturae haberi possit, saltem ut principali agente (ut secludamus controversiam de agente instrumentali, quae non est ad scopum praesentem), virtute tamen divina produci potest tollendo repugnantiam ex parte termini.
Hinc ergo Doctor in proposito declarat nullam esse repugnantiam ex parte termini, ut subjicitur divinae potentiae, quae potest ipsum conservare in loco naturali, et simul collocare idem in alio loco per praesentiam, quae sit sacramentalis et acquisitiva, non vero deperditiva ubi prioris. Tria autem dicit : primum est, non posse salvari praesentiam Christi novam et sacramentalem sine aliqua mutatione in Christo reali, quia de novo fit hic Christus realiter, ubi antea non fuit; talis autem mutatio non repugnat Christo, quia licet mutatio, quae fit ad corruptionem, non conveniat corpori glorioso et impassibili: non tamen repugnant mutationes, quoad respectum, qui non infert mutationem substantialem, nam ante Ascensionem habuit plures tales, ut visionis, locutionis, manducationis, loci, post resurrectionem. Secundum, quod docet, est hanc praesentiam et mutationem reduci ad mutationem secundum ubi.
Tertium est, praesentiam illam esse relationem extrinsecus advenientem, de qua ipsum vide supra dist. 6. quaest, ultima.
In hac littera Doctor tantum disserit de praesentia sacramentali sub ratione termini acquisiti per mutationem acquisitivam, et non deperditivam, qua praesentia ejus naturalis in coelo destrueretur, quia haec manet, ut patet ex symbolis fidei: Sedet addexleram Patris, etc. et Lucae ultimo, et ex Augustino loco citato, ut docet Doctor, nisi ex gratia speciali ipse apparere aliquando in terris voluerit, saltem ad sacramentalem praesentiam acquirendam non deseritur. Quantum autem ad rationem specialem praesentiae sacramentalis ejus possibilitatem, probat in sequenti textu.