QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Solvuntur argumenta posita n. 3. contra differentiam potentiae rationalis et irratiotalis assignatam a Philosopho. Ad primum, bene explicat quomodo potentia Solis non est rationalis, etsi quodam modo sit oppositorum, quia est determinata ad singulos effectus, sicut si ad eum tantum ordinaretur. Ad secundum, sustinet secundum Aristot. voluntatem non excludi a ratione potentiae rationalis, nisi prout haec incomplete sumitur pro notitia oppositorum, quae secundum ipsum nullius extrinseci est causa, nisi determinatione facta aliunde, nempe per voluntatem, quae propterea est complete potentia rationalis. Explicat alia loca Philosophi huc spectantia. Vide eum in expositione textus 10. hic. Ad tertium, explicat quomodo aliqualiter unum contrarium cognoscitur per alterum; et docet bene causam liberam, etiam pro instanti quo agit, posse in oppositum, explicans illud Philosophi : omne quod est, quamdiu est, necesse est esse, de quo agit i. d. 39. a num. 18. et 2. d. i. .q. 3. ad 2. pro Henrico num. 17.
Per dicta potest responderi ad illa, quae superius allegantur contra viam Aristotelis. Ad primum respondeo de Sole, forma naturalis si est illimitata et principium oppositum in materiis dispositis illorum, est ita determinate, sicut illa, quae est unius tantum, est illius determinate ; nam non est in potestate sua ad alterutram istarum formarum, non agere praesente passo receptivo hujus formae et illius, sicut nec esset, si esset unius tantum: voluntas autem actionis suae, sive circa hoc oppositum in quod potest, sive circa illud, non est principium ex se determinatum, sed potestative determinativum sui ad alterutrum. Et per hoc patet, quomodo deficit similitudo superius posita, de calore et frigore, in eodem contentis unitive. Necbreviter aliquod potest exemplum conveniens omnino adduci, quia voluntas est principium activum, distinctum contra totum genus principiorum activorum, quae non sunt voluntas, per oppositum modum agendi: ideo satis videtur fatuum, universales propositiones de principio activo applicare ad voluntatem, propter hoc quod non habeat instantiam in aliquo alio a voluntate. Sola enim est non talis, nec ideo negandum est eam esse talem, quia alia non est talis, quia principium activum creatum capax est sine contradictione illius perfectionis, quam attribuimus voluntati scilicet quod non solum determinetur ad unum effectum vel actum, quia multas habet in virtute, sed nec ad aliquem istorum determinatur, quos in virtute sufficiente habet. Quis enim negat activum esse perfectius quanto minus dependens, et determinatum, et limitatum respectu actus vel effectus? Et si hoc conceditur de illimitatione ad multos et contrarios effectus, cum determinatione tamen naturali ad quemcumque illorum, quanto magis, si cum prima indeterminatione, ponitur et secunda? Haec enim nobilior est contingentia necessitate, sicut tactum est in 5. in q. mota cap. de Necessario, scilicet quomodo perfectionis est in Deo nihil necessario causare. Si ergo ista perfectio, quam attribuimus voluntati, principio activo creato non repugnat, et summum tale est voluntas, sibi rationabiliter est attribuenda, et ista declaratio melior est quam illa prius posita de calore et frigore unitis. Secundum hoc potest illa ratio, quae videtur poni in littera pertractari sic : si intellectus per eamdem notitiam, est aliquo modo oppositorum, ut ostendens ; ergo potentia activa indeterminatior potest esse excellentiori modo oppositorum, scilicet ut ipsa una existens possit se ad utrumque illorum ostensorum determinare, alioquin frustra videretur data fuisse potentia prima oppositorum, quia ipsa sine secunda in nullum illorum posset, ita quod argumentum sit a minori, non autem a causa propria; scientia enim non est causa propria differentiae praedictae.
Ad secundum, non excepit Aristoteles voluntatem a potentia rationali, nisi ut potentia rationalis sumitur incomplete scilicet pro notitia oppositorum, sed dicit istam incompletam nullius extrinseci esse causam, nisi determinatione facta aliunde. Quaero a quo sit ista determinatio per electionem ? non nisi a potentia eligente, et haec ut distinguitur contra rationem. Ratio enim non est determinativa, cum sit oppositorum, respectu quorum se non potest determinare, nec multo magis aliud a se: aut si determinaret, hoc esset simul ad opposita, sicut Aristoteles arguit de agere: et illud aliud non necessario determinat ad istud oppositum, quia tunc intellectus, nec in potentia remota esset oppositorum: igitur illud aliud contingenter se determinat, et cum per actum suum fuerit determinatum, consequenter determinat intellectum. Innuit ergo Aristoteles quod illa potentia est ex se oppositorum, sic quod est determinativa sui ad alterutrum, per cujus actam jam determinate elicitum, ponit illam determinari respectu operis exterioris, quae erat ex se sic oppositorum, quod necessario nec potuit se determinare. Et ita ostendendo 4. cap. quomodo rationalis potentia incompleta procedit ad actum, manifeste videtur innuere quod est alia rationalis completa, quantum ad illam differentiam hic positam, et quod illae duae cum actibus suis concurrunt respectu effectus exterioris, ad quem non est potentia contradictionis proprie in potentia exequente, quae est rationalis per participationem, sed tota ratio potentiae ad opposita formaliter est in voluntate.
Quod autem subdit Aristoteles quod rationalis sic determinata, necessario est unius, quod concupiscit, principaliter hoc faciet. Posset dici, quo:l non est verum de necessitate absoluta; sicut enim antecedens si est antecedens scilicet illud velle, non est necessarium, ita nec consequens,. si est necessario consequens, si illud exterius facere est necessarium. Si autem sequitur, necessario vult hoc extrinsecum' ergo non impeditum facit hoc, tunc Aristoteles nullum effectum poneret, nisi a causa prius determinata ad ipsum, prius natura, quam ipsum producat, excepto solo velle quod sequitur apprehensionem oppositorum, et determinat secundum ipsum respectu sequentium extra. Sic posset exponi illud, quod est in fine c. 4. Propter quod Hec si opposita vult, necessario faciei, etc. quare enim non sequitur hoc de voluntate? et amen prius arguit in principio c. de potentia rationali, quod ipsa simul faciet scilicet opposita, videtur bona differentia, quia sic faciet, sicut faciendi habet potentiam, non autem sicut habet potentiam faciendi. Potentia autem rationalis incompleta ipsa ex se, ut dictum est, est naturalis respectu oppositorum: ideo quantum est ex se, non tantum simul oppositorum, sed etiam oppositorum simul, et ideo si ipsa ex se faceret illa, simul faceret. Sicut Sol est oppositorum simul in diversis receptivis, et simul faceret, illis approximatisi et si esset illorum aequaliter, et tantummodo aliquod idem passum aeque receptivum amborum, esset sibi approximatum, nihil faceret, vel simul in illo opposita, ita hic. Contra, intellectus non est aequaliter oppositorum; ergo ageret secundum virtutem fortiorem. Respondeo, per notitiam unam, quae est habitus et privationis, non est aequaliter istorum, sed hujus per se, et illius per accidens, sed per duas notitias positivas, potest esse causa oppositorum.
Contra, quomodo valet consequentia Aristotelis de non aequaliter? Non sic autem de voluntate, si enim est oppositorum virtualiter, simul est eorum, sed non eorum simul, quia non est eorum modo naturae, sed potens se determinare ad alterutrum ante alterum, et ideo sic faciet.
Hoc modo posset forte quartum cap. exponi, quod multum esset pro voluntate, licet aliquid videatur ibi contra voluntatem. Sed ciontra, quare saltem vocat ita frequenter potentiam rationalem ntellectum, et non sic voluntatem, licet innuat secundum praelicta? potest dici, quod actus intellectus primus est communior actu voluntatis, et nobis notior. Aristoteles autem de manifestioribus saepius locutus est, unde de voluntate pauca dixisse invenitur, quamvis ex dictis ejus aliqua sequantur, in quibus consequenter dixisset, si ita considerasset.
Tertium contra Aristotelem inductum verum concludit, scilicet quod notitia simplicis apprehensionis utriusque contrarii est propria sibi, et per speciem propriam: notitia tamen discursiva, quia unum est prius naturaliter alio, potest esse principium cognoscendi aliquid de illo, et sic potest exponi illud primo de Ani ma, rectum est judex sui et obliqui ; judicium enim non pertinet ad simplicem apprehensionem, sed ad collationem complexorum. Quantum enim ad notitiam secundum quid, unum potest simplici apprehensione apprehendi per speciem alterius, quantum scilicet ad privationem quam includit, non quidem intra suam essentialem rationem, sed concomitanter. Primo ergo modo contrariorum est notitia eadem unius formaliter et alterius virtualiter, sicut principii et conclusionum ; et si aliqua volitio, puta forte electio praeexigat judicium aliquod de eligendo, potest unum contrariorum per alterum cognosci quoad illam notitiam, licet contra illud judicium quandoque eligat. Secundo modo est eadem notitia contrariorum, unius secundum quid, alterius simpliciter ; et ista sufficit ad hoc, quod voluntas velit alterutrum contrariorum, inquantum ostenditur per illam notitiam, et sic potest in contraria ; ergo et simpliciter, quia non repugnant absolute, nisi ratione privationis talis, non autem in ratione volibilis, ut videtur, quia utrumque inquantum positivum videtur vertibile.
Si dicatur, quod potentia rationalis valet ad opposita, nisi determinetur ad unum, et tunc non. Contra, ex hoc sequitur, quod non est differentia inter potentias rationales et irrationales, quantum ad hoc, quod est posse in opposita, consequens est falsum ex isto 9. Metaphysicae; ergo et antecedens. Probatio consequentiae, potentia irrationalis, tam activa quam passiva, ut est prior naturaliter actu determinante, potest in opposita, ut patet ex Aristotele 2. Perihermenias, et Boetio sexto Commentarii super eumdem, editione secunda, ubi ponit exemplum de aqua, quae potest frigefacere et calefacere. Item, si non posset in opposita quando est actu determinata, hoc est in illo instanti et pro illo, nullus effectus actuans esset actu contingens; consequens est falsum, ergo et antecedens. Falsitas consequentis patet per Philosophum, primo Perihermenias, ubi vult, quod haec propositio est necessaria : Omne quod est, quando est necesse est esse, quia aliquid est contingenter. Probatio consequentiae, effectus non dicitur contingens in potentia, nisi ratione causae potentis in oppositum: ergo nec in actu effectus contingens, nisi causa actu causans, actu posset in oppositum pro illo nunc, pro quo causat ipsum: sed per te nunc non potest, cum pro tunc sit determinata, ergo. Si dicas, effectus dicitur contingens, quia potest non fieri. Contra, prius non fuit ens; ergo nec prius actu effectus contingens, loquimur enim nunc de contingentia, prout est modus entis in actu, quando est in actu, et pro illo nunc, pro quo est in actu.
Item, quod convenit alicui per se et primo, ejus oppositum non convenit ei per se, nec per accidens ipso manente, alioquin demonstratio propter quid concludens passionem de subjecto, non esset ex necessariis; sed posse in opposita convenit potentiae rationali secundum se et primo, ut propria passio potentiae rationalis. inquantum rationalis, nam per hoc distinguitur ab irrationali 9. Metaphysicae; ergo, etc. Item, Deus praedestinatum potest non praedestinare in illo et pro illo nunc, pro quo praedestinavit, non obstante determinatione voluntatis suae per actum praedestinandi, secundum omnes: ergo determinatio non tollit posse in opposita.